スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De vita beati Martini liber unus

Caput XXIV 第XXIV章

Sulpicius Severus · De vita beati Martini liber unus · PL 20, 174A · 10 sectiones

De vita beati Martini liber unus 24.1

1

Animadversum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispaniis juvenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem paravisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur.

PL 20, 174A

同じころ、ヒスパニアにある若者がいたことが知られている。彼は多くのしるしによって自分に権威を与え、思い上がって、自分はエリヤだと名のるまでになった。

De vita beati Martini liber unus 24.2

2

Quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam episcopus, nomine Rufus, ut Dominum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu dejectum vidimus.

PL 20, 174A

多くの者が軽率にそれを信じたので、彼はさらに自分がキリストだと言い、その点でもあまりに欺いたので、ルフスという名の司教が彼を主として礼拝した。このため、のちにこの司教が司教職から退けられたのを我々は見た。

De vita beati Martini liber unus 24.3

3

Plerique etiam nobis e fratribus retulerunt, eodem tempore in Oriente quemdam exstitisse, qui se Joannem esse jactitaret.

PL 20, 174A

兄弟たちの多くも我々に語ったが、同じころ東方に、自分はヨハネだと触れ回る者が現れた。

De vita beati Martini liber unus 24.4

4

Ex quo conjicere possumus, istiusmodi pseudoprophetis exsistentibus, Antichristi adventum imminere, qui jam in istis mysterium iniquitatis operatur. Non praetereundum autem videtur, quanta Martinum sub iisdem diebus diabolus arte tentaverit.

PL 20, 174A

このことから、こうした偽預言者たちが現れているのだから、反キリストの到来が迫っており、すでにこれらの者たちのうちに不法の奥義が働いていると推測できる〔二テサロニケ2:7参照〕。また、同じころ悪魔がマルティヌスをどれほどの術で試みたかも、見過ごしてはならないと思われる。

De vita beati Martini liber unus 24.5

5

Quodam enim die praemissa prae se et circumjectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate assumpti fulgoris illuderet, veste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro illitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula astitit.

PL 20, 174B

ある日のこと、悪魔は紫の光を自分の前に送り、自らもそれに包まれた。それは、帯びた輝きの明るさでいっそう容易に欺くためであった。さらに王の衣を着け、宝石と金で飾った冠をかぶり、金を塗った靴をはき、澄んだ顔、晴れやかな面持ちで、悪魔とはまるで思われないありさまで、庵で祈っているマルティヌスの前に立った。

De vita beati Martini liber unus 24.6

6

Cumque Martinus primo aspectu ejus fuisset hebetatus, diu multumque silentium ambo tenuerunt. Tum prior diabolus, Agnosce, inquit, Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi volui.

PL 20, 174B

マルティヌスはその姿を最初に見たとき茫然として、二人は長いあいだ黙っていた。やがて悪魔が先に言った。「マルティヌスよ、あなたが見ている者が誰か、認めよ。私はキリストである。地に降りようとして、まずあなたに現れようと思った」。

De vita beati Martini liber unus 24.7

7

Ad haec cum Martinus taceret, nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: Martine, quid dubitas credere, cum videas? Christus ego sum.

PL 20, 174B

これにマルティヌスが黙って何も答えないので、悪魔は大胆にもその宣言を繰り返した。「マルティヌスよ、見ていながら、なぜ信じることをためらうのか。私はキリストである」。

De vita beati Martini liber unus 24.8

8

Tum ille, revelante sibi Spiritu, ut intelligeret diabolum esse, non Deum: Non se, inquit, Jesus Dominus purpuratum et diademate renitentem venturum esse praedixit.

PL 20, 174B

そのとき彼は、霊が示してくれたので、これが神ではなく悪魔であると悟って言った。「主イエスは、紫の衣をまとい、冠を輝かせて来るとは予告しなかった」。

De vita beati Martini liber unus 24.9

9

Ego Christum, nisi in eo habitu formaque qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem, venisse non credam. Ad hanc ille vocem statim ut fumus evanuit, et cellulam tanto fetore complevit, ut indubia indicia relinqueret, diabolum se fuisse.

PL 20, 174C

「私は、キリストが、受難したときの姿かたちで、十字架の傷痕を示しながらでなければ、来たとは信じない」。この言葉を聞くと、相手はたちまち煙のように消え失せ、庵を非常な悪臭で満たした。自分が悪魔であったという疑いない証拠を残したのである。

De vita beati Martini liber unus 24.10

10

Hoc ita gestum ut supra retulimus, ex ipsius Martini ore cognovi, ne quis forte existimet fabulosum.

PL 20, 174C

これは、上に述べたとおりに起こったと、私はマルティヌス自身の口から聞いて知った。誰かがこれを作り話と考えることのないようにである。