De vita beati Martini liber unus 10.1
Jam vero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis evolvere. Idem enim constantissime perseverabat qui prius fuerat.
PL 20, 166Aさて、司教の職に就いてから、彼がどれほどの人として自らを示したかを語り尽くすことは、我々の力の及ぶところではない。以前と同じ人として、最も揺るぎなく変わらずにいたのである。
De vita beati Martini liber unus 10.2
Eadem in corde humilitas, eadem in vestitu ejus vilitas erat: atque ita, plenus auctoritatis et gratiae, implebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi virtutemque desereret.
PL 20, 166A心には同じ謙遜があり、衣には同じ粗末さがあった。そして、権威と恩寵に満ちて司教の位を果たしながらも、修道士の志と徳を捨てることはなかった。
De vita beati Martini liber unus 10.3
Aliquamdiu ergo adhaerente ad Ecclesiam cellula usus est; deinde cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra civitatem millibus monasterium sibi statuit.
PL 20, 166Aそこでしばらくは、教会に接した庵を用いた。のちに、訪れる人々の落ち着かなさに耐えられなくなって、町の外、およそ二マイルのところに修道院を定めた。
De vita beati Martini liber unus 10.4
Qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret: ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur; reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat. Una tantum eademque arcta admodum via adiri poterat.
PL 20, 166Bその場所はあまりに人里を離れて隔絶していたので、荒れ野の孤独を望む必要がなかった。一方の側は高い山の切り立った岩壁にかこまれ、残りの平地は、リゲル川(ロワール川)が少し後ろへ曲がる湾曲で囲んでいた。ただ一つの、しかもきわめて狭い道からしか近づけなかった。
De vita beati Martini liber unus 10.5
Ipse ex lignis contextam cellulam habebat: multique e fratribus in eumdem modum; plerique, saxo superjecti montis cavato, receptacula sibi fecerant. Discipuli vero octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur.
PL 20, 166B彼自身は、板を編んで作った庵に住んだ。兄弟たちの多くも同じようにした。多くの者は、上にそびえる山の岩をうがって、身の隠れ場を作っていた。弟子は八十人おり、福なる師の模範にならって鍛えられていた。
De vita beati Martini liber unus 10.6
Nemo ibi quidquam proprium habebat; omnia in medio conferebantur; non emere, aut vendere, ut plerisque monachis moris est, quidquam licebat. Ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur; cui tamen operi minor aetas deputabatur: majores orationi vacabant.
PL 20, 166Bそこでは誰も何一つ自分のものを持たず、すべては共有に供された。多くの修道士の慣わしであるような売り買いは、何一つ許されなかった。写字生のほか、そこには技術の仕事は何もなかった。ただしこの仕事には年少の者が割り当てられ、年長の者は祈りに専念した。
De vita beati Martini liber unus 10.7
Rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conveniebant. Cibum una omnes post horam jejunii accipiebant: vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset.
PL 20, 166C自分の庵の外に出ることはまれで、祈りの場に集まるときだけであった。食事は皆でともに、断食の時刻を過ぎてから取った。ぶどう酒は、病に強いられた者のほかは誰も知らなかった。
De vita beati Martini liber unus 10.8
Plerique camelorum setis vestiebantur; mollior ibi habitus pro crimine erat: quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant; pluresque ex his postea episcopos vidimus.
PL 20, 166C多くの者はラクダの毛の衣を着た。そこでは、柔らかい身なりは罪過〔crimen〕とされた。このことがいっそう驚くべきであるのは、彼らのあいだに多くの貴族と見なされる者がおり、まったく違った育ちをしながら、この謙遜と忍耐に自らを強いたからである。我々は、彼らのうちの多くが後に司教になったのを見た。
De vita beati Martini liber unus 10.9
Quae enim esset civitas, aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem?
PL 20, 166C実際、マルティヌスの修道院から司教を得たいと望まない町や教会が、どこにあっただろうか。