Epistolarum classis II 90.0.1
ANTONII amorem in se, suumque vicissim in illum commemorat. AMBROSIUS ANTONIO. 1. Numquam es tacitus mihi, nec umquam tuo me transmissum silentio querar, qui sciam quod tuo non desim pectori.
PL 16, 1284Cアントニウスの自分への愛と、自分の彼への愛とを思い起こす。アンブロシウスよりアントニウスへ。1. あなたは私に対して黙したことが一度もない。あなたの沈黙によって私が見捨てられたと嘆くこともあるまい。私は、自分があなたの胸に欠けていないことを知っているから。
Epistolarum classis II 90.0.2
Nam cum id pendas, quod pluris est; qui potes etiam id negare, quod saepe etiam in multos defluit, non tam amoris usu, quam officii vicissitudine?
PL 16, 1285A実に、あなたはより価値のあるものを重んじているのに、どうして、多くの人々にもしばしば及ぶこと――愛の習いというよりも務めの交換によるもの――までを、あなたは否定できようか。〔id の指すものは定かでない。書簡のやり取りと取った〕
Epistolarum classis II 90.0.3
2. Ego vero etiam ex meo animo tuam vicem aestimo, ut numquam me tibi, et te mihi absentem putem; quoniam semper animis adhaeremus: numquam tuas litteras mihi deesse opiner, aut meas tibi; cum te quotidie coram alloquar, in te oculos, studia, atque omnia officia mea dirigam.
PL 16, 1285A2. 私は私自身の心からあなたの立場を推し量り、あなたに私が離れているとも、私にあなたが離れているとも決して思わない。我々はつねに心で結ばれているからである。あなたの書簡が私に欠けること、私の書簡があなたに欠けることも決してないと考える。私は毎日あなたと面と向かって語り、あなたに目と関心とあらゆる務めを向けているのだから。
Epistolarum classis II 90.0.4
3. His tecum delectat congredi; nam litterae tuae, ut aperte cum individuo pectoris mei loquar, verecundari me faciunt. Unde peto ut supersedeas gratiarum relatu; mihi enim mei in vos officii summa merces est, si me debito erga vos muneri non defuisse arbitrarer. Vale, et nos dilige, quia ego quoque te diligo.
PL 16, 1285A3. これらのことを、あなたと語り合うのは楽しい。あなたの書簡は、私の胸の分かちがたい者〔あなた〕にあからさまに語るなら、私に恥じ入らせるからである。ゆえに、感謝を述べるのは控えてほしい。私にとっては、諸君に対する私の務めの最大の報酬は、諸君への負うべき務めを欠かさなかったと思えることだからである〔vos と複数で言うが、宛先の一人を含む者たちを指すと取った〕。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。私もあなたを愛しているのだから。