Epistolarum classis II 72.0.1
Rogabant aliqui cur Deus cum in Testamento veteri circumcisionem instituerit, eam abrogaverit in novo? cur etiam de illa omnino legem tulerit, cum ipsa puerum in discrimen adduceret? cur tandem in ea corporis parte fieri voluerit?
PL 16, 1243Bある人々が尋ねた。神は旧約で割礼を定めておきながら、なぜ新約でそれを廃したのか。また、割礼が幼児を危険にさらすのに、なぜそれについて律法を定めたのか。さらに、なぜ体のその部分で行われることを望んだのか、と。
Epistolarum classis II 72.0.2
Primum igitur ut illis satisfaciat, qui erant a fide alieni; reponit circumcisionem a sapientibus viris, plurimisque populis usurpatam esse, nec deesse rationem, cur octavo die celebraretur.
PL 16, 1243Bそこでまず、信仰と縁のなかった人々を満足させるため、〔アンブロシウスは〕答える。割礼は賢者たちと多くの民によって行われてきたものであり、八日目に行われる理由にも事欠かない。
Epistolarum classis II 72.0.3
Deinde christianos docet in illa signum fuisse redemptionis, ac proinde ubi pretium hujus solutum est, illam omitti jam debuisse. Tum haereticos legem de fundendo sanguine calumniantes ostendit passionem Domini simul damnare.
PL 16, 1243C次に、キリスト教徒たちに、割礼の中に贖いの印があり、したがってその代価が払われたとき、割礼はもはや省かれるべきであったと教える。さらに、血を流すことについての律法を非難する異端者たちに、主の受難もまた同時に断罪することになると示す。
Epistolarum classis II 72.0.4
Hinc eos refellit qui fidei circumcisionem obfuisse criminabantur, sicut et illos, qui partem corporis, quae naturalis esset, argutabantur non esse recidendam. Postremo pluribus de occulta christianorum circumcisione disputatis, eos ad externam probat non obligari.
PL 16, 1243Cここから、割礼が信仰の妨げになったと責める者たちを論駁し、また、自然に備わった体の部分は切り取るべきでないと理屈をこねる者たちをも論駁する。最後に、キリスト教徒の隠れた割礼について多く論じたのち、彼らが外面的な割礼に縛られないことを証する。
Epistolarum classis II 72.0.5
AMBROSIUS CONSTANTIO. 1. Non mediocris plerosque movet quaestio, qua causa circumcisio et veteris Testamenti auctoritate quasi utilis imperetur, et novi testamenti magisterio quasi inutilis repudietur (Act. XV, 10) ; cum praesertim Abraham primus oraculum circumcisionis celebrandae acceperit (Gen. XVII, 10) , qui diem Domini Jesu vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) .
PL 16, 1243Cアンブロシウスよりコンスタンティウスへ。1. 少なからぬ人々を動かす問いがある。なぜ割礼は、旧約の権威によって有益なものとして命じられ、新約の教えによっては無益なものとして退けられるのか(使徒言行録15:10)。ことに、最初に割礼を行えという託宣を受けたのは(創世記17:10)、主イエスの日を見て喜んだアブラハムなのに(ヨハネ8:56)。
Epistolarum classis II 72.0.6
Quod utique in evidenti est, quia non corporalibus, sed spiritalibus legis divinae intenderit; et ideo veram Dominici corporis passionem in agni conspexerit immolatione.
PL 16, 1244Aこのことは、彼が体のものでなく、神の法の霊的なものに目を向けていたこと、そしてそれゆえ、主の体の真の受難を子羊の屠りに見たことから、明らかである。
Epistolarum classis II 72.0.7
2. Quid ergo dicemus secutum patrem Abraham, ut id primus institueret, quod ejus non sequeretur haereditas? aut qua ratione circumciduntur infantulorum corpora; et in ipso ortu subjiciuntur periculis, et hoc imperari oraculo; ut discrimen salutis fiat de mysterio religionis.
PL 16, 1244A2. では、父アブラハムが何に従って、彼の相続が従わないことをまず自ら定めたのだと、我々は言おうか〔構文は定かでない。このように取った〕。また、幼子たちの体が割礼を受け、誕生のまさにそのときに危険にさらされ、しかもそれが託宣によって命じられているのは、いかなる理由によるのか。救いの危険が、信心の奥義から生じるというのか。
Epistolarum classis II 72.0.8
Quid hoc significat? Latet enim causa veri, et oportuit aut aperto aliquid mysterio significari, aut non periculoso mysteriorum indicio mandari.
PL 16, 1244Aこれは何を意味するのか。実に、真の理由は隠れている。何かが明らかな奥義によって示されるか、危険を伴わない奥義の印によって命じられるべきであった。
Epistolarum classis II 72.0.9
3. Cur vero signum Testamenti divini in ea datur parte membrorum, quae visu inhonestior aestimatur? aut qua gratia ipse operator corporis nostri in ipso nostrae generationis exordio circumcidi voluit opus suum, et vulnerari, et cruentari, et abscidi partem, quam velut necessariam, qui omnia disposuit ordinate, cum caeteris membris faciendam putavit?
PL 16, 1244B3. では、なぜ神の契約の印は、見たところより恥ずべきと見なされる体の部分に与えられるのか。あるいは、我々の体の造り主自身が、我々の生まれの始まりにおいて、自らの業が割礼を受け、傷つけられ、血を流し、その部分が切り取られることを望んだのはなぜか。すべてを秩序立てて配置した者が、その部分を、他の肢体とともに必要なものとして作らねばならぬと考えたのではないか。
Epistolarum classis II 72.0.10
Aut enim praeter naturam est haec portio corporis nostri, et non oportuit habere omnes homines, quod esset praeter naturam: aut secundum naturam est, et non decuit amputari, quod secundum naturae perfectionem creatum foret; cum praesertim alieni a portione Domini Dei nostri, id praecipue irridere soliti sint.
PL 16, 1244B実に、我々の体のこの部分は、本性に反するか、そうでないか。もしそれが本性に反するなら、本性に反するものをすべての人が持つのは適切でなかった。もし本性に従うなら、本性の完全性に従って造られたものを切り取るのはふさわしくなかった。ことに、我々の主なる神の分け前に縁のない者たちが、これを特に嘲るのを常としているのだから。
Epistolarum classis II 72.0.11
Deinde cum propositum sit Deo, ut frequenter ipse testificatus est, plures ad sacrae observantiam provocare religionis, quanto magis invitarentur, si non aliqui circumcisionis ipsius aut periculo, aut opprobrio revocarentur.
PL 16, 1244Bさらに、神が、自ら何度も証したとおり、多くの人々を聖なる信心の遵守へと招くことを目的としているなら、割礼の危険や恥辱で引き止められる人々がいないなら、どれほど多くの人が招かれたことか。
Epistolarum classis II 72.0.12
4. Ergo ut ad prima redeamus, et propositum persequamur ordinem, de ipsa circumcisionis qualitate dicendum videtur. Cujus gemina debet esse defensio, quia duplex est accusatio: una quae irrogatur a gentilibus, altera quae ab iis, qui de populo Dei sunt, aestimatur.
PL 16, 1244C4. では、最初のことに戻り、定めた順序を追って、まず割礼の性質そのものについて語るべきと思われる。それには二重の弁護がなければならない。告発が二重だからである。一つは異邦人たちから加えられるもの、もう一つは神の民に属する者たちが考えるものである。
Epistolarum classis II 72.0.13
Vehementior autem gentilium, qui viros circumcisione signatos etiam opprobrio et illusione dignos arbitrantur. Sed etiam ipsorum sapientissimi quique ita circumcisionem approbant, ut electos suos erga cognoscenda et celebranda mysteria circumcidendos putent.
PL 16, 1244C異邦人たちの告発のほうがより激しい。彼らは、割礼の印を受けた男たちを、嘲りと侮辱に値するとさえ考える。しかし彼らのうちの賢者たちは皆、割礼を是認し、自分たちの選ばれた者たちが、秘儀を知り執り行うために割礼を受けるべきだと考えている。
Epistolarum classis II 72.0.14
5. Denique Aegyptii, qui et geometriae, et colligendis siderum cursibus operam intendunt suam, impium judicant sacerdotem, qui nequaquam habeat circumcisionis insigne.
PL 16, 1244D5. 実に、幾何学と星々の運行の観察に力を注ぐエジプト人たちは、割礼の印を決して持たない祭司を不敬虔と見なす。
Epistolarum classis II 72.0.15
Nam neque magici carminis sapientiam, nec geometriam, nec astronomiam judicant vim suam obtinere sine circumcisionis signaculo. Et ideo ut impetrandi vim operationi adhibeant suae, purgationem quamdam vatum suorum circumcisionis arcano celebrandam existimant.
PL 16, 1245A彼らは、呪術の歌の知恵も、幾何学も、天文学も、割礼の印なしにはその力を保たないと判断するからである。そこで、自分たちの術に成就させる力を与えるため、自分たちの占者たちの一種の清めを、割礼の秘密によって行うべきだと考える。
Epistolarum classis II 72.0.16
6. Reperimus autem in historia veterum non solum Aegyptios, sed etiam Aethiopum, et Arabum, et Phoenicum aliquos circumcisione erga suos usos.
PL 16, 1245A6. 我々は古い歴史の中に、エジプト人だけでなく、エチオピア人、アラビア人、フェニキア人の一部も、自分たちの間で割礼を用いたことを見いだす。
Epistolarum classis II 72.0.17
Et hanc putant se adhuc probandae viam servare rationis; eo quod sui corporis primitiis et sanguinis initiati, insidias daemonum, quas illi generi nostro moliuntur, exiguae partis arbitrentur consecrationibus destruendas; ut qui totius hominis saluti nituntur nocere, infirmari operationem suam putent circumcisionis sacrae vel lege, vel specie.
PL 16, 1245Aそして彼らは、これによってなお理にかなった道を守っていると考える。自分たちの体と血の初穂によって入信し、悪霊たちが我々の種族に企てる罠が、小さな部分の奉献によって打ち破られると考えるからである。全人の救いを損なおうと努める者たちは、聖なる割礼の律によって、またその姿によって、自分たちの働きが弱められると思うであろう。
Epistolarum classis II 72.0.18
Arbitror enim quod in praeteritum ipse daemonum princeps cessare suas artes erga noxiae operationis effectum aestimaverit, si ei nocere conaretur, quem signaculo circumcisionis sacrae initiatum adverteret, aut ei qui videretur in hoc saltem munere legi divinae obtemperare.
PL 16, 1245B実に私は、悪霊たちの長自身が、かつては、聖なる割礼の印によって入信したと認める者、あるいは少なくともこの務めにおいて神の法に従うと見える者を害そうとしても、有害な働きを成し遂げることに関しては自らの術が効を失うと考えていたと思う。
Epistolarum classis II 72.0.19
7. Jam qui singulorum membrorum officia diligenter expendit, non otiosam causam in hac membri hujus portiuncula aestimare poterit, qua ratione non solum circumcidatur puer, verum etiam octavo circumcidatur die; quando incipit mater pignoris nati in sanguine esse puro, quae ante octavum diem fertur in sanguine immundo sedere (Gen. XVII, 12) .
PL 16, 1245B7. さらに、個々の肢体の務めを丁寧に量る者は、この肢体のこの小さな部分に、無益でない理由を認めうるであろう。なぜ、男の子が割礼されるだけでなく、八日目に割礼されるのか。八日目の前は、母が汚れた血の中に座していると言われ、八日目に、生まれた子の母が清い血の中にいることが始まるからである(創世記17:12)。
Epistolarum classis II 72.0.20
Haec adversum eos dicta sint, qui nulla nobis unitate fidei sociantur; et ideo tamquam adversum dissidentes difficilior disputandi locus.
PL 16, 1245Cこれらは、信仰の一体性によって我々と結ばれていない人々に対して言われたことでよい。したがって、これは意見を異にする者たちに対する論証であり、論じにくい場である。
Epistolarum classis II 72.0.21
8. Responsum autem sibi hujusmodi habeant, qui credunt in Dominum Jesum, quod nudare noluimus, cum adversum opiniones gentilium disputaremus.
PL 16, 1245C8. 他方、主イエスを信じる人々は、次のような答えを自分のものとするがよい。これは、異邦人たちの見解に対して論じたときには、明らかにしたくなかったことである。
Epistolarum classis II 72.0.22
Nam si redempti sumus non corruptibilibus argento et auro, sed pretioso sanguine Domini nostri Jesu Christi (I Petr. I, 18, 19) ; quo utique vendente, nisi eo qui nostrum jam peccatricis successionis aere quaesitum servitium possidebat: sine dubio ipse flagitabat pretium, ut servitio exueret, quos tenebat obstrictos.
PL 16, 1245C実に、我々は、朽ちる銀や金によってではなく、我々の主イエス・キリストの尊い血によって贖われた(一ペトロ1:18, 19)。その売り手が誰かといえば、罪深い継承という代価で手に入れた我々の隷属を、すでに所有していた者にほかならない。疑いなく彼自身が、縛りつけていた者たちを隷属から解くための代価を要求したのである〔quo vendente の係りは定かでない。このように取った〕。
Epistolarum classis II 72.0.23
Pretium autem nostrae liberationis erat sanguis Domini Jesu, quod necessario solvendum erat ei, cui peccatis nostris venditi eramus.
PL 16, 1245C我々の解放の代価は主イエスの血であり、それは、我々の罪によって売られていた相手に、必ず支払われねばならなかった。
Epistolarum classis II 72.0.24
9. Donec igitur hoc pretium pro omnibus solveretur hominibus, quod Dominici sanguinis effusione pro omnium fuit solvendum absolutione, opus fuit singulorum sanguine, qui Lege et consuetudinis ritu, sacrae praecepta sequerentur religionis.
PL 16, 1246A9. ゆえに、すべての人のためにこの代価が支払われるまでは――それは、主の血が流されることによって、万人の赦免のために支払われるべきものであった――、律法と慣習の儀礼によって聖なる信心の命令に従う者たち一人ひとりの血が必要であった。
Epistolarum classis II 72.0.25
Sed quia pretium pro omnibus solutum est, posteaquam passus est Christus Dominus, jam non opus est, ut viritim sanguis singulorum circumcisione fundatur; cum in sanguine Christi circumcisio universorum celebrata sit, et in illius cruce omnes simul crucifixi simus cum eo, et consepulti in ejus sepulcro, complantati similitudini mortis ejus, ut ultra non serviamus peccato: Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato (Rom. VI, 7) .
PL 16, 1246Aしかし、主キリストが苦しみを受けたのち、すべての人のために代価は支払われたので、もはや一人ひとりの血が割礼によって流される必要はない。万人の割礼はキリストの血において行われ、その十字架においてすべての者が同時に彼とともに十字架につけられ、その墓にともに葬られ、その死の似姿に植え付けられて、もはや罪に仕えないからである。「実に、死んだ者は罪から義とされたからである」(ローマ6:7)。
Epistolarum classis II 72.0.26
10. Quod si quis, ut Marcion et Manichaeus, reprehendendum Dei putat esse judicium, quia vel oraculum de circumcisione celebranda edendum putavit esse, vel legem qua sanguinis effusio mandatur; necesse est ut is etiam Dominum Jesum reprehendendum arbitretur, qui non exiguum, sed multum sanguinem pro hujus mundi effudit redemptione, et hodieque nos fundere jubet sanguinem nostrum pro tanto religionis certamine, dicens: Qui vult me sequi, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24) .
PL 16, 1246A10. もし誰かが、マルキオンとマニのように、神の判断が非難されるべきだと考えるなら――割礼を行えという託宣を出すべきだと考えたから、あるいは血を流すことを命じる律法のゆえに――、その者は必ず、主イエスも非難されるべきだと考えねばならない。彼は、この世界の贖いのために、わずかではなく多くの血を流し、今日も我々に、これほどの信心の戦いのために我々の血を流すよう命じ、こう言っているのだから。「私に従おうとする者は、自分の十字架を取り、私に従え」(マタイ16:24)。
Epistolarum classis II 72.0.27
Si autem nequaquam justa est accusatio, cum aliquis totum se pro pietate offerat, et multi sanguinis se mundet effusione; quomodo legem possumus reprehendere, exigui stillam exigentem sanguinis, cum praedicemus Dominum Jesum multi effusionem sanguinis, et totius corporis mortem imperantem?
PL 16, 1246Bもし、ある人が敬虔のために自らのすべてを献げ、多くの血を流して清められるとき、その告発が決して正しくないなら、わずかな血の一滴を要求する律法を、どうして我々が非難できようか。我々は主イエスが、多くの血を流すこと、全身の死を命じていると説いているのに。
Epistolarum classis II 72.0.28
11. Nec ipsum circumcisionis signaculum et species feriabatur, quo populus Dei velut quodam sigillo signatus corporis, discernebatur a caeteris nationibus.
PL 16, 1246C11. 割礼の印と外見も、無為に過ぎていたのではなかった。それによって神の民は、体にいわば封印を押されたかのように、他の諸民族から区別されていた。
Epistolarum classis II 72.0.29
Nunc autem Christi donatus nomine signum corporis nequaquam requirit, qui praerogativam divinae meruit nuncupationis. Quid autem absurdum si propter pietatem aliquid doloris vel laboris inferri videbatur, quo plus devotio per haec certamina probaretur?
PL 16, 1246Cしかし今や、キリストの名を与えられた者は、体の印をまったく求めない。神の名で呼ばれるという特権にふさわしいとされたからである。敬虔のために何らかの痛みや労苦が課されるように見えたとして、何の不都合があろうか。それらの戦いによって、献身がいっそう証されるのに。
Epistolarum classis II 72.0.30
Pulchrum etiam ut ab ipsis vitae incunabulis insigne religionis adolesceret, et puderet unumquemque aetatis provectioris vel labori, vel dolori cedere, quorum utrumque tenera infantia vicisset.
PL 16, 1246Cまた、人生の揺りかごのうちから信心の印が育ち、より年長の者が労苦や痛みに屈することを恥じるようになるのは、美しいことである。柔らかい幼児期がそのどちらにも打ち勝ったのだから。
Epistolarum classis II 72.0.31
12. Sed jam levi circumcisionis dolore non opus est Christiano populo, qui mortem Domini circumferens, per momenta singula fronti propriae mortis contemptum inscribit, utpote qui sciat sine cruce Domini salutem se habere non posse.
PL 16, 1246C12. しかし、軽い割礼の痛みは、もはやキリスト教徒の民には必要ない。主の死を担い歩き、瞬間ごとに自らの額に自らの死の軽蔑を刻むのだから。主の十字架なしには自分が救いを持てないと知っているからである。
Epistolarum classis II 72.0.32
Quis enim acu utatur ad praeliandum, cum telis instructus sit validioribus? 13. Jam illud quivis facile refellendum advertit, quia propositum est plerosque potuisse ad sacrae religionis provocari obsequium, nisi essent doloris timore, vel laboris contuitu revocati.
PL 16, 1247A実に、より強い武器を備えている者が、戦うのに針を用いるだろうか。13. すでにこのことも、誰でも容易に論駁しうると気づく。多くの人々が聖なる信心への服従へと招かれえたはずなのに、痛みへの恐れや労苦への顧慮によって引き戻されなければ、というのが論じられた提案である。
Epistolarum classis II 72.0.33
Et potuit hoc terrere majorem, quod infantuli plerique sustinebant sine periculo? Esto tamen aliquos infantulos Judaeorum, cum dolorem circumcisi corporis plagaeque ferventis sustinere non potuerint, defunctos fuisse: sed hoc nec caeteros deterrebat provectiori aetate robustos, et laudabiliorem faciebat eum, qui praeceptis obedisset coelestibus.
PL 16, 1247Aでは、多くの幼児が危険なく耐えていたことが、より年長の者を怯えさせえただろうか。ユダヤ人の幼児の幾人かが、割礼を受けた体の痛みと燃える傷に耐えられず死んだとしよう。だがそれは、年長で強い他の者たちを怯えさせなかったし、天の命令に従った者を、いっそう称賛に値する者とした。
Epistolarum classis II 72.0.34
14. Quod si hoc in exiguo dolore arbitrantur confessionis fuisse obstaculum, quid de martyrio dicunt? Nam si reprehendunt circumcisionis dolorem, reprehendant et martyrum mortem, per quos cumulata, non minuta religio est.
PL 16, 1247B14. もし、この小さな痛みの中に、告白の妨げがあったと彼らが考えるなら、殉教については何と言うのか。割礼の痛みを非難するなら、殉教者の死をも非難するがよい。彼らによって信心は減ったのではなく、積み上げられたのだから。
Epistolarum classis II 72.0.35
In tantum autem abest nocuisse fidei circumcisionis dolorem, ut probabiliorem fidem faciat dolor; major enim fidei gratia, si quis pro religione contemnat dolorem: et hic magis habet praemium quam ille, qui ideo dolorem voluit circumcisionis subire, ut gloriaretur in Lege et laudem ex hominibus magis quam ex Deo quaereret.
PL 16, 1247B割礼の痛みが信仰を害したどころか、痛みはむしろ信仰をいっそう是認されるものにする。実に、信心のために痛みを軽んじる者がいるなら、信仰の誉れはそれだけ大きい。そして、この者は、律法を誇り、神からよりも人々からの称賛を求めるために割礼の痛みを受けることを望んだあの者よりも、多く報いを持つのである。
Epistolarum classis II 72.0.36
15. Oportuit igitur circumcisionem ex parte fieri ante ejus adventum, qui totum circumcideret hominem; ex parte enim debuit assuescere humana conditio, quemadmodum in id, quod perfectum est, crederetur.
PL 16, 1247B15. ゆえに、割礼は、人間全体を割礼する者が来る前に、部分的に行われるべきだったのである。実に、人間の境遇は部分的に慣れるべきであり、それによって完全なものを信じるようになるためであった。
Epistolarum classis II 72.0.37
Si autem oportuit circumcidi, in qua magis parte membrorum oportuit circumcisionem fieri quam in ea, quae quibusdam videtur inhonestior?
PL 16, 1247Cさらに、割礼を受けるべきであったとして、肢体のうち、ある人々にはより恥ずべきと見えるその部分よりも、どの部分で割礼がなされるべきであっただろうか。
Epistolarum classis II 72.0.38
Ut iis quae putarentur ignobiliora esse membra corporis nostri, honestatem abundantiorem circumdarent: et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem haberent (I Cor. XII, 23) .
PL 16, 1247Cそれは、我々の体のより卑しいと思われる肢体に、いっそう豊かな誉れを着せるためであり、我々の恥ずべきものが、いっそう豊かな誉れを持つためである(一コリント12:23)。
Epistolarum classis II 72.0.39
Ubi enim magis vir sanguinis sui admoneri debuit, quam in ea parte, quae ministerium errori exhibet.
PL 16, 1247C実に、男は、その部分において以上に、どこで自らの血を思い起こさせられるべきであったか。それは誤りに奉仕する部分である。
Epistolarum classis II 72.0.40
16. Nunc tempus est ut et illis respondeamus qui dicunt, si ea pars corporis nostri secundum naturam est, nequaquam eam amputari oportuisse: si non est secundum naturam, non debuisse simul nasci.
PL 16, 1247C16. 今や、次のように言う人々にも答える時である。我々の体のその部分が本性に従っているなら、切り取られるべきでは決してなかった。本性に従っていないなら、ともに生まれるべきではなかった、と。
Epistolarum classis II 72.0.41
Qui quoniam tam arguti sunt, et ipsi mihi respondeant, utrum secundum naturam successio humana sit, quae generationibus adolescit, an contra naturam.
PL 16, 1247C彼らはこれほど鋭いのだから、私にも答えてほしい。生み出しによって増える人間の継承は、本性に従うのか、本性に反するのか。
Epistolarum classis II 72.0.42
Si enim secundum naturam, numquam igitur intermittenda est: et quomodo integritas virorum, virginitas puellarum, abstinentia viduarum, continentia conjugum praedicatur? Nullum ergo studium quaerendae successionis feriari debuit.
PL 16, 1247Dもし本性に従うなら、それは決して中断されるべきではない。ならば、男たちの無傷さ、少女たちのおとめの身、やもめたちの禁欲、夫婦の自制が、どうして説かれるのか。ゆえに、継承を求める努力は、どれも休まれるべきでなかったことになる。
Epistolarum classis II 72.0.43
Sed ipse auctor naturae non utique generationi obsecutus est, qui de se, cum esset in corpore constitutus, praebuit magisterium, et hortatus est discipulos ad integritatem, dicens: Sunt spadones, qui se castraverunt propter regnum coelorum; qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12) .
PL 16, 1248Aしかし、自然の創造者自身は、決して生殖に従わなかった。彼は、体をもって立っていたとき、自らについて模範を示し、弟子たちを無傷さへと励まして言った。「天の国のために自ら去勢した去勢者たちがいる。受け入れることのできる者は、受け入れよ」(マタイ19:12)。
Epistolarum classis II 72.0.44
17. Cum sit autem homo compositus ex corpore et anima (satis est enim interim hoc dicere, et silere de spiritu) non est in utroque idem secundum naturam: sed quod est secundum corporis naturam, id contra naturam est animae; et quod secundum naturam est animae, id contra naturam est corporis; ut si dicam quod secundum naturam est visibili, id contra naturam est ei, quod non videtur; et quod secundum naturam est ei, quod non videtur, id contra naturam est visibili.
PL 16, 1248A17. 人間は体と魂から合成されている(ここでは、霊については黙して、これだけ言えば足りる)。この二つにおいて、本性に従うことは同じではない。体の本性に従うことは魂の本性に反し、魂の本性に従うことは体の本性に反する。たとえば、見えるものにとって本性に従うことは、見えないものにとって本性に反し、見えないものにとって本性に従うことは、見えるものにとって本性に反する、と私が言うのと同じである。
Epistolarum classis II 72.0.45
Nihil ergo incongruum in hominibus Dei, si fiant aliqua contra naturam corporis, quae sint secundum animae naturam.
PL 16, 1248Bゆえに、魂の本性に従うことが、体の本性に反して行われても、神の人々のあいだで何ら不適切ではない。
Epistolarum classis II 72.0.46
18. Qui autem dicunt quoniam plures credidissent, si circumcisio non fuisset, ii sibi responsum hoc habeant, quoniam plures crederent, si martyria non fuissent: sed praestantior est fortitudo paucorum, quam remissio plurimorum.
PL 16, 1248B18. 他方、割礼がなかったならもっと多くの人が信じただろうと言う者たちは、次の答えを自分のものとするがよい。殉教がなかったなら、もっと多くの人が信じただろう。だが、わずかな者の勇気は、大多数の弛緩に優る。
Epistolarum classis II 72.0.47
Sicut autem plurima baptismatum genera praemissa sunt, quia secuturum erat verum illud unum in spiritu et aqua sacramentum baptismatis, quo totus redimitur homo: ita plurimorum circumcisio praemittenda fuit; quia secutura erat circumcisio Dominicae passionis, quam pertulit Jesus quasi Agnus Dei, ut tolleret peccata mundi (Joan. I, 36) .
PL 16, 1248B洗礼にも多くの種類が前もって置かれた。霊と水による洗礼というあの唯一の真の秘跡が後に続くはずであり、それによって人間全体が贖われるからである。それと同じく、多くの者の割礼が前もって置かれねばならなかった。主の受難の割礼が後に続くはずだったからである。イエスはそれを、世の罪を取り除く神の子羊として耐えた(ヨハネ1:36)〔刷られた引照は1:36だが、語は1:29に当たる〕。
Epistolarum classis II 72.0.48
19. Haec ideo scripsimus, ut ostenderemus quia et debuit praemitti circumcisio, quae foris est, ut et ea jam post adventum Domini jure videatur exclusa.
PL 16, 1248C19. 我々がこれらを書いたのは、外にある割礼が前もって置かれるべきであったこと、そしてそれゆえ、主の到来のあと、それが当然に退けられたと見えることを示すためである。
Epistolarum classis II 72.0.49
Nunc autem circumcisio est necessaria, quae in occulto, est, sicut Judaeus praestantior, qui in occulto, in spiritu, non littera; quoniam cum sint in uno homine duo homines, de quibus dictum est: Et si is qui foris est, homo noster corrumpitur secundum desideria erroris, sed qui intus est, renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16) ; et alibi: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII, 22) ; interior est homo noster, qui est ad imaginem et similitudinem Dei factus, exterior qui figuratus e limo.
PL 16, 1248C今必要なのは、隠れたところにある割礼である。隠れたところ、霊において、文字ではないところにいるユダヤ人こそ優れているのと同じである。一人の人の内に二人の人がおり、それについて言われているからである。「外にある我々の人が、誤りの欲望に従って朽ちるとしても、内にある人は日々新たにされる」(二コリント4:16)。また別の箇所では、「実に私は、内なる人に従って、神の律法を喜ぶ」(ローマ7:22)。我々の内なる人は、神の像と似姿に従って造られた人であり、外なる人は、泥土から形づくられた人である。
Epistolarum classis II 72.0.50
Sic denique et in Genesi duas tibi creaturas hominis ostendit (Gen. I, 27) , secundo creatum hominem significans (Gen. II, 7) . 20. Sicut ergo duo homines, ita et gemina conversatio est: una interioris hominis, altera exterioris.
PL 16, 1248D実に、創世記でも彼は、あなたに人間の二つの創造を示している(創世記1:27)。第二に造られた人間を指してである(創世記2:7)。20. こうして二人の人がいるように、二重の生き方がある。一つは内なる人の、もう一つは外なる人の。
Epistolarum classis II 72.0.51
Et quidem plerique actus interioris hominis perveniunt ad exteriorem hominem, quemadmodum castimonia interioris hominis transit etiam ad castitatem corporis.
PL 16, 1249A確かに内なる人の行いの多くは、外なる人にまで及ぶ。たとえば、内なる人の貞潔が、体の貞潔にまで移るように。
Epistolarum classis II 72.0.52
Qui enim adulterium cordis ignorat, idem utique nescit corporis adulterium: non tamen etiam illud est consequens, ut qui non adulteravit corpore, non adulteraverit etiam corde, secundum illud: Quoniam qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28) .
PL 16, 1249A実に、心の姦淫を知らない者は、確かに体の姦淫も知らない。しかし、体で姦淫しなかった者が、心でも姦淫しなかったという帰結にはならない。「実に、女を見て欲望を抱く者は、すでに心の中でその女を姦淫したのである」とあるとおりである(マタイ5:28)。
Epistolarum classis II 72.0.53
Nam etsi adhuc non sit adulter corporis, tamen jam affectu adulter est. Ergo est interioris hominis circumcisio: nam qui circumciditur, totius carnis illecebras tamquam praeputium exuit; ut sit in spiritu, non in carne, et spiritu mortificet corporis sui actus.
PL 16, 1249A実に、その者は、体ではまだ姦淫者でなくとも、すでに情において姦淫者である。ゆえに、内なる人の割礼がある。割礼を受ける者は、肉全体の誘惑を、包皮のように脱ぎ捨て、肉にではなく霊にあり、霊によって自らの体の行いを殺すのだから。
Epistolarum classis II 72.0.54
21. Et haec est, quae in occulto est circumcisio, sicut Abraham ante in praeputio erat, postea factus est in circumcisione (Rom. IV, 11) .
PL 16, 1249B21. これが、隠れたところにある割礼である。アブラハムが、先には無割礼の状態にあり、のちに割礼の状態になったのと同じである(ローマ4:11)。
Epistolarum classis II 72.0.55
Sic interior homo noster, quando est in carne, tamquam in praeputio est; quando autem jam non est in carne, sed in spiritu, incipit esse in circumcisione, non in praeputio.
PL 16, 1249Bそのように、我々の内なる人も、肉にある間は、いわば無割礼の状態にある。しかし、もはや肉にではなく霊にあるとき、無割礼でなく割礼の状態に入り始める。
Epistolarum classis II 72.0.56
Sicut autem qui circumciditur, non totam carnem exuit, sed solum praeputium, ubi corruptela frequentior; ita qui in occulto circumciditur, carnem illam exuit, de qua scriptum est: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus, ut flos feni.
PL 16, 1249B割礼を受ける者は、肉全体を脱ぐのではなく、腐敗のより頻繁な場所である包皮だけを脱ぐように、隠れたところで割礼を受ける者は、次のように書かれているあの肉を脱ぐ。「すべての肉は草であり、その栄光はすべて草の花のようである」。
Epistolarum classis II 72.0.57
Aruit fenum, et flos ejus decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Esai. XL, 6, 7) . Et remanet caro, quae videbit salutare Dei, sicut scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6) . Quae sit ista caro, munda aures, ut intelligas.
PL 16, 1249B「草は枯れ、その花は散る。だが主の言葉は永遠に残る」(イザヤ40:6, 7)。そして、神の救いを見る肉が残る。こう書かれているとおりである。「すべての肉は神の救いを見るだろう」(ルカ3:6)。この肉がいかなるものか、耳を清めて悟れ。
Epistolarum classis II 72.0.58
22. Talis ergo debet esse in occulto circumcisio, ut nullam habeat comparationem cum ea, quae foris est, circumcisione.
PL 16, 1249C22. ゆえに、隠れたところの割礼は、外にある割礼とは何の比較にもならないものでなければならない。
Epistolarum classis II 72.0.59
Et ideo qui in occulto Judaeus est, ipse praestat; qui est a Juda, cujus manus supra cervicem inimicorum ejus, qui recubans requievit ut leo, et ut catulus leonis, quem laudant fratres ejus (Gen. XLIX, 8) .
PL 16, 1249Cそれゆえ、隠れたところでユダヤ人である者こそ、優れている。それは、ユダから出た者、その手が敵の首の上にあり、獅子のように身を横たえて休み、獅子の子のように、兄弟たちに称えられる者である(創世記49:8)。
Epistolarum classis II 72.0.60
Ab hoc Juda non deficit princeps; quia sermo ejus principes facit, qui non subjiciantur illecebris saecularibus, et captiventur voluptatibus istius mundi.
PL 16, 1249Cこのユダから君主は絶えない。彼の言葉が、世俗の誘惑に服さず、この世界の快楽に囚われない君主たちをつくるからである。
Epistolarum classis II 72.0.61
Et quia ipse Judas in hanc generationem venit, ideo plurimi qui postea generati sunt, praeferuntur; ut virtutum principatu gaudeant.
PL 16, 1249Cそしてユダ自身がこの世代に来たので、のちに生まれた多くの者が先に置かれる。徳の首位を喜ぶためである。
Epistolarum classis II 72.0.62
Habeamus itaque circumcisionem in occulto, et in occulto Judaeum, qui est spiritalis: spiritalis autem, utpote princeps, dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur (I Cor. 2, 15) .
PL 16, 1249Cゆえに、我々は、隠れたところに割礼を持ち、隠れたところでユダヤ人である者、すなわち霊の人を持とう。霊の人は、君主として、すべてを判断し、自らは誰からも判断されない(一コリント2:15)。
Epistolarum classis II 72.0.63
23. Debuit ergo Legis mandata praescripto circumcisio, quae ex parte erat, cessare, posteaquam venit qui circumcisionem faceret totius hominis, et impleret circumcisionem Legis. Quis autem est iste, nisi qui dixit: Non veni legem solvere sed implere (Matth. V, 17) ?
PL 16, 1249D23. ゆえに、律法の命令において定められた、部分的であった割礼は、人間全体の割礼を行い、律法の割礼を成就する者が来たのち、終わるべきであった。この者は、こう言った者以外の誰か。「私は律法を廃するために来たのではない、成就するために来たのだ」(マタイ5:17)。
Epistolarum classis II 72.0.64
24. Quamquam si diligenter intendas, et illa sit ratio, quam jam cessare debuerit praeputii circumcisio; quia plenitudo gentium venit.
PL 16, 1249D24. もっとも、よく注意するなら、無割礼〔の肉〕の割礼がもはや終わるべきであったという理由もある〔illa sit ratio, quam … の構文は定かでない。このように取った〕。諸国民の充満が来たからである。
Epistolarum classis II 72.0.65
Non enim gentibus circumcisio mandata est, sed semini Abraham; sic enim habes in primo oraculo: Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem Testamentum meum observabis, tu et semen tuum post te in progenies eorum.
PL 16, 1250A実に、割礼は諸国民に命じられたのではなく、アブラハムの子孫に命じられた。最初の託宣にこうあるからである。「神はアブラハムに言った。汝は私の契約を守れ、汝も、汝の後の汝の子孫も、その世代にわたって」。
Epistolarum classis II 72.0.66
Et hoc est Testamentum meum, quod observabis inter me et vos, et semen tuum post te in progenies eorum. Circumcidetur vestrum omne masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signo Testamenti inter me et vos.
PL 16, 1250A「これが私の契約である。私と汝らの間で、汝らが守るべきものである。汝の後の汝の子孫も、その世代にわたって。汝らの男子はすべて割礼を受ける。汝らは汝らの無割礼の肉に割礼を施す。それが私と汝らの間の契約のしるしとなる」。
Epistolarum classis II 72.0.67
Infans octo dierum circumcidetur vobis, omne masculinum in progenies vestras. Vernaculus domus tuae et pecunia emptus ab omni filio alterius, qui non est ex semine tuo, circumcisione circumcidetur: et erit Testamentum meum in carne vestra, in Testamentum aeternum.
PL 16, 1250A「八日目の幼児は、汝らの間で割礼を受ける。世代ごとに、男子はすべて。汝の家で生まれた者、また汝の子孫でない他の者の子から金で買われた者も、割礼によって割礼を受ける。そして私の契約は、汝らの肉において、永遠の契約となる」。
Epistolarum classis II 72.0.68
Et incircumcisus masculus qui non circumciderit carnem praeputii sui octava die, exterminabitur anima illa de generatione illa; quia Testamentum meum transgressus est (Gen. XVII, 9 et seq.) . Hebraeus quidem negatur habere de octavo die, sicut Aquila significat.
PL 16, 1250B「そして、無割礼の男子で、八日目にその無割礼の肉に割礼を受けなかった者は、その魂はその世代から断たれる。私の契約を破ったからである」(創世記17:9以下)。ヘブライ語には八日目はないと言われる。アクィラが示すとおりである。
Epistolarum classis II 72.0.69
Sed non in Aquila omnis auctoritas, qui quasi Judaeus in littera praeteriit, nec posuit octavum diem.
PL 16, 1250Bしかし、すべての権威がアクィラにあるのではない。彼はユダヤ人のように文字面に従って通り過ぎ、八日目を置かなかったのだ。
Epistolarum classis II 72.0.70
25. Interim et octavum diem, et in signo datam circumcisionem audisti: signum autem rei majoris indicium est, indicium veritatis futurae; et datum Testamentum Abrahae et semini ejus, cui dictum est: In Isaac erit semen tuum (Gen. XXI, 12) .
PL 16, 1250B25. さしあたり、あなたは八日目と、しるしとして与えられた割礼を聞いた。しるしとは、より大きな事柄の指標、将来の真理の指標である。また、契約がアブラハムとその子孫に与えられた。その子孫についてこう言われている。「イサクにおいて、汝の子孫があるだろう」(創世記21:12)。
Epistolarum classis II 72.0.71
Ergo circumcidi licuit Judaeum, vel domi ejus natum vel pecunia ejus emptum. Non possumus derivare hoc ad alienigenam, aut proselytum, nisi fuerint in domo Abrahae nati, aut pecunia ejus empti, vel seminis ejus.
PL 16, 1250Bゆえに、ユダヤ人は、その家に生まれた者であれ、その金で買われた者であれ、割礼を受けることが許されていた。我々はこれを、外国人や改宗者に及ぼすことはできない。彼らが、アブラハムの家で生まれたか、その金で買われたか、あるいはその子孫であるのでなければ。
Epistolarum classis II 72.0.72
Denique nihil dixit de proselytis, de quibus quando voluit dicere, nominavit eos, sicut habes: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnes filios Israel, et dices ad eos: Homo, homo a filiis Israel, et a proselytis, qui sunt appositi vobis, quicumque fecerit holocaustum (Gen. XVII, 12) .
PL 16, 1250C実に、彼は改宗者について何も言わなかった。彼らについて言おうとしたときには、彼らの名を挙げた。あなたが知るとおりである。「主はモーセに語って言った。アロンとその子らに、イスラエルのすべての子らに語り、彼らに言え。イスラエルの子らの中から、また汝らに加えられた改宗者たちの中から、人が、誰であれ、焼き尽くす献げ物を献げるなら」(創世記17:12)〔刷られた引照は創世記17:12だが、語はレビ記17:8 に当たる〕。
Epistolarum classis II 72.0.73
Ubi ergo comprehendit eos, ibi Lex eos tenet: ubi oraculo non significantur, quomodo astringi videntur? Sic habes denique: Dic filiis Aaron (Levit. XVII, 1 et seq.) , quando de sacerdotibus dicit. Habes, quando et de levitis dicit.
PL 16, 1250Cゆえに、託宣が彼らを含めているところでは、律法は彼らを拘束する。託宣が彼らを示していないところで、どうして彼らが縛られると見えようか。実に、祭司たちについて言うときには、あなたは「アロンの子らに言え」(レビ記17:1以下)を見いだし、レビ人たちについて言うときも、そう見いだす。
Epistolarum classis II 72.0.74
26. Ergo omnifariam claret etiam secundum litteram Legis, quamquam Lex spiritalis sit, et secundum ipsam tamen litteram ad circumcisionem teneri non potuisse nationum populos: sed ipsam circumcisionem in signo fuisse, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, circumcisus corde, non exigua membri unius parte.
PL 16, 1250C26. こうして、律法が霊的なものであるとはいえ、律法の文字に従ってさえ、諸民族の民は割礼に縛られえなかったことが、あらゆる点で明らかである。むしろ、割礼そのものは、諸国民の充満が入り、こうして全イスラエルが救われるときまで、しるしとしてあったのであり、そのイスラエルは、心において割礼を受けた者であって、一つの肢体のわずかな部分においてではない。
Epistolarum classis II 72.0.75
Ergo satis et excusata a nobis, et exclusa est Judaeorum manens hodieque circumcisio. 27. Quod autem reprehensioni eam dicunt fuisse, vel esse gentilibus, primum non habent reprehendere ipsi, vel irridere, quod alii consortes faciunt sui.
PL 16, 1250Dゆえに、今日も続くユダヤ人の割礼は、我々によって十分に弁明され、かつ退けられた。27. 異邦人たちにとって割礼が非難の的であった、あるいは今もそうだと彼らが言うことについて、まず、彼ら自身が、他の仲間たちがすることを非難したり嘲ったりする資格がない。
Epistolarum classis II 72.0.76
Esto tamen, fuerit quod irriderent; quid hoc nos movere debet, cum ipsa crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia, nobis autem virtus Dei sit, atque sapientia (I Cor. I, 23, 24) ?
PL 16, 1251Aそれはそれとして、彼らが嘲っていたとしよう。それが我々を動かすべきだろうか。主の十字架そのものが、ユダヤ人にとってはつまずき、ギリシア人にとっては愚かさ、我々にとっては神の力、また知恵なのに(一コリント1:23, 24)。
Epistolarum classis II 72.0.77
Et ipse Dominus dixerit: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Luc. IX, 26) ; docens nos iis, quae ridentur ab hominibus, non commovendos, si qua pro religionis obsequio deferuntur.
PL 16, 1251Aまた主自身が言った。「私を人々の前で恥じる者を、私も、天にいる私の父の前で恥じるだろう」(ルカ9:26)。信心への従順のために負わされる何かが人々に嘲られても、動揺してはならないと、我々に教えるのである。