ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXI 第71書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1241A · 25 sectiones

Epistolarum classis II 71.0.1

1

Post varios gradus, queis anima lapsa sese reparat, supra descriptos, hic animae fidelis a Christo susceptio, eruditio et consummatio considerantur; ostenditurque in Christi itineribus diversos ejusdem animae progressus designari. AMBROSIUS HORONTIANO.

PL 16, 1241A

上に述べた、倒れた魂が自らを立て直す様々な段階のあと、ここでは、信仰ある魂がキリストに受け入れられ、教えられ、完成されることが考察される。そして、キリストの旅路に、その魂の様々な前進が表されていることが示される。アンブロシウスよりホロンティアヌスへ。

Epistolarum classis II 71.0.2

2

1. Superiore epistola de ea anima sermonem contulimus, quae itineris sui devios aliquos habuerit anfractus, ut vetus Israel secundum carnem fluctuans; quia et ipse liberabitur per Domini nostri Jesu Christi gratiam, cum intraverit plenitudo gentium (Rom. XI, 25) : licet ista leviore errore conversione sese reformaverit.

PL 16, 1241B

1. 前の書簡で我々は、旅路で何らかの外れた曲がり角を経た魂について語った。肉によるかつてのイスラエルが揺れ動いたようにである。彼もまた、諸国民の充満が入るとき、我々の主イエス・キリストの恩寵によって解放されるだろう(ローマ11:25)。もっとも、あの魂は、より軽い誤りののち、回心によって自らを立て直したのである。

Epistolarum classis II 71.0.3

3

Hac vero epistola de Ecclesiae filia nobis sermo sit, quam Dominus Jesus quemadmodum primo susceperit, erudierit, consummaverit in suo Evangelio, consideremus.

PL 16, 1241B

だが、この書簡では、我々の語りは教会の娘についてであるべきである。主イエスが、その娘を、自らの福音書において、いかにまず受け入れ、教え、完成させたかを考察しよう。

Epistolarum classis II 71.0.4

4

2. Suscepit itaque eam primo tuendam in confusione positam; exsul enim paradisi (Gen. III, 23) ubi nisi in confusione degeret anima uniuscujusque hominis? deduxitque eam in Bethleem (Matth. II, 1) .

PL 16, 1241B

2. すなわち、主はまず彼女を、恥辱の中に置かれたまま、守るために受け入れた。実に、楽園を追放された者として(創世記3:23)、各人の魂は、恥辱の中でなければどこで過ごしえようか。そして主は彼女をベツレヘムに導いた(マタイ2:1)。

Epistolarum classis II 71.0.5

5

Jam profectus susceptae animae significatur, quod ascendit ad domum panis, in qua famem fidei et sterilitatem nesciat.

PL 16, 1241B

すでに、受け入れられた魂の前進が示されている。信仰の飢えと不毛を知ることのない、パンの家に登ったことにである。

Epistolarum classis II 71.0.6

6

De nostrarum animarum genere et ordine loquor, quibus nos vivimus et movemur, non de aliqua specialiter; non enim de proprietate et specie alicujus, sed de genere, ut dixi, animarum disputandum putamus.

PL 16, 1241C

私が語るのは、我々がそれによって生き動く、我々の魂の類と順序についてであり、特定の誰かの魂についてではない。実に、誰かの固有の性質や種についてでなく、前に言ったように、魂の類について論じるべきだと考えるからである。

Epistolarum classis II 71.0.7

7

3. Descendit in Aegyptum Christus (Ibid., 14) , patrocinium et ductum nostrae animae ferens, inde rediit in Judaeam.

PL 16, 1241C

3. キリストはエジプトに下った(マタイ2:14)。我々の魂の庇護と導きをもたらしつつ。そこからユダヤに戻った。

Epistolarum classis II 71.0.8

8

Fuit in deserto (Matth. IV, 1) , fuit in Capharnaum, fuit juxta fines Zabulon, circa maritima, transivit per sata, fuit in Bethphage, fuit in Ephraem, in Bethania; inde transivit in paradisum, ubi se capiendum dedit, passus est in Golgotha.

PL 16, 1241C

荒れ野にいた(マタイ4:1)。カファルナウムにいた。ゼブルンの境の近く、海辺のあたりにいた。畑の中を通った。ベトファゲにいた。エフライムにいた。ベタニアにいた。そこから楽園〔ヨハネ18:1 の、主が捕らえられた園を paradisus と呼ぶ〕に移り、そこで捕らえられるままに身を任せ、ゴルゴタで苦しみを受けた。

Epistolarum classis II 71.0.9

9

4. Omnes isti processus animae nostrae sunt, per quos exercitata gratiam piae institutionis invenit.

PL 16, 1241C

4. これらの歩みはすべて我々の魂のものであり、それらを通して鍛えられて、魂は敬虔な教育の恩寵を見いだす。

Epistolarum classis II 71.0.10

10

Nam posteaquam exclusa de paradiso conditio humana in Adam et Eva, in castellum relegata est, vagari coepit huc atque illuc, errabunda circumferens vestigia sine ullo delectu: sed tempore complacito sibi exinanivit se Dominus Jesus, ut exsulem in se susciperet, et veteri reformaret gratiae.

PL 16, 1241C

実に、楽園から追い出されたアダムとエバにおける人間の境遇は、砦に追放されたのち、方々をさまよい始め、何の選びもなくさまよう足取りを巡らせた。しかし、自らの意にかなう時に、主イエスは自らを空しくし、追放された者を自らのうちに受け入れ、古い恩寵へと立て直した。

Epistolarum classis II 71.0.11

11

Itaque inventam recurso anfractu erroris revocavit ad paradisum, ut Evangelii docet lectio.

PL 16, 1242A

こうして主は、誤りの曲がり角を戻りつつ見いだした彼女を、楽園へと呼び戻した。福音書の読みが教えるとおりである。

Epistolarum classis II 71.0.12

12

5. Per sata eam duxit, ut jejunam pasceret, primum in deserto, deinde in Capharnaum, agri non urbis incolatu: deinde juxta fines Zabulon, circa nocturna profluvia, id est, prophetarum obscuriora aenigmata; ut disceret praetendere ad fines gentium, quo omnes convenirent, nec timeret fluctus vitae hujus et procellas; quia habet Christus naves Tharsis (III Reg. X, 22) , intelligibiles scilicet, quae percurrant mare, et ad templi constructionem pias merces advehant.

PL 16, 1242A

5. 主は彼女を畑の中を通して導き、飢えた者を養った。まず荒れ野で、次いでカファルナウムで、町ではなく畑の住人として。次にゼブルンの境の近く、夜の流れのあたりで、すなわち預言者たちのより暗い謎のあたりで。それは、彼女が諸国民の境にまで進み、そこにすべての人が集うことを学び、この生の波と嵐を恐れないためである。キリストはタルシシの船を持っているからである(列王記三10:22)。すなわち知解される船であり、海を駆け抜け、神殿の建設のために敬虔な商品を運んで来る。

Epistolarum classis II 71.0.13

13

In hujusmodi navibus navigat Christus, et in puppi tamquam bonus gubernator tranquillo quiescit mari: commoto excitatur, et increpat ventos, ut suis tranquillitatem refundat (Matth. VIII, 26) .

PL 16, 1242A

このような船にキリストは乗り、艫で善き舵取りのように、静かな海では休み、荒れると目覚めて風を叱り、自らの者たちに静けさを返す(マタイ8:26)。

Epistolarum classis II 71.0.14

14

Transiens quoque ad gentes, hanc animam liberat, quae Legis vinculis tenebatur; ne transiret ad nationum consortia.

PL 16, 1242B

また、諸国民のもとへ渡って、律法の鎖に捕らわれていたこの魂を解放する。諸民族の交わりに移らぬようにである。

Epistolarum classis II 71.0.15

15

6. Venit in Bethaniam, in locum obeditionis, ideo ibi mortuus suscitatur: cum enim caro subdita fuerit animae, tunc jam non quasi mortua jacet in sepulcro suo conditio humana, sed resuscitatur per gratiam Christi: ibi etiam se pro Dei nomine passioni discit offerre (Joan. XI, 17 et seq.) .

PL 16, 1242B

6. 彼はベタニア、従順の場所に来る。それゆえそこで死者がよみがえらされる。実に、肉が魂に従うようになるとき、人間の境遇はもはや死者のように墓に横たわらず、キリストの恩寵によってよみがえらされるのである。そこで魂はまた、神の名のために苦難に身を献げることを学ぶ(ヨハネ11:17以下)。

Epistolarum classis II 71.0.16

16

De loco obeditionis, ut Joannes docet (Joan. XII, 1) , in Ephraem ducitur, id est, ad bonorum fructuum fecunditatem: inde in Bethaniam reducitur, id est, obedientiam; semel enim quae piae subjectionis fructum gustaverit, servare eam, et in ea probari saepius nequaquam recusat.

PL 16, 1242B

従順の場所から、ヨハネが教えるとおり(ヨハネ12:1)、エフライムに導かれる、すなわち善い実りの豊かさへ。そこからベタニアへ、すなわち従順へ連れ戻される。実に、敬虔な服従の実りを一度味わった魂は、それを守り、その中でたびたび証されることを断じて拒まないからである。

Epistolarum classis II 71.0.17

17

7. Unde jam probata Hierosolymam venit, digna quae sit in templum Dei, in qua Christus habitaret. Denique sedens super pullum asinae Dominus Jesus cum gratulatione et gaudio innocentis suscipitur aetatis (Ibid., 14) .

PL 16, 1242C

7. こうして、すでに証されて、エルサレムに来る。神の神殿にふさわしい、キリストが住むにふさわしい魂として。実に、主イエスは驢馬の子に乗り、罪なき年ごろの者たちの喜びと歓呼をもって迎えられる(ヨハネ12:14)。

Epistolarum classis II 71.0.18

18

8. Postea in paradiso verba vitae aeternae docentur; unde etiam Dominus se permisit capi, sicut Joannes scribit evangelista (Joan. XVIII, 8) , significans animam nostram, vel potius conditionem humanam, solutis erroris vinculis, eo unde ejecta erat in Adam, per Christum regressam.

PL 16, 1242C

8. その後、楽園で永遠の生命の言葉が教えられる。それゆえ主はまた、福音書記者ヨハネが書くとおり、捕らえられることを許した(ヨハネ18:8)。それは、我々の魂、あるいはむしろ人間の境遇が、誤りの鎖を解かれ、アダムにおいて追い出された所へ、キリストを通して戻ったことを示す。

Epistolarum classis II 71.0.19

19

Unde et latroni illi confitenti dicitur: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43) .

PL 16, 1242C

それゆえ、告白するあの盗人にも言われる。「アーメン、アーメン、私は汝に言う、今日、私とともに楽園にいるだろう」(ルカ23:42, 43)。

Epistolarum classis II 71.0.20

20

Ille dixerat: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; Christus non de regno respondit, sed ad causam: Hodie mecum eris in paradiso, id est, reformandum est ante quod amissum est, postea conferendum id quod augendum est, ut per paradisum ad regnum perveniatur, non per regnum ad paradisum.

PL 16, 1242C

彼は言っていた。「汝が汝の国に来るとき、私を思い出せ」。キリストは国についてでなく、事柄に即して答えた。「今日、私とともに楽園にいるだろう」と。すなわち、まず失われたものが立て直されねばならず、あとで、増し加えられるべきものが与えられるべきである。楽園を通って国に至るのであって、国を通って楽園に至るのではない。

Epistolarum classis II 71.0.21

21

9. Servatur discipulis, quod plus conferatur pro laboribus, ideoque incolatum promisit, regnum distulit.

PL 16, 1242D

9. 弟子たちには、労苦に対してより多くが与えられるよう、取っておかれる。それゆえ、キリストは住まいを約束し、国は延期した。

Epistolarum classis II 71.0.22

22

Itaque is qui sub ictu mortis convertitur, et confitetur Dominum Jesum, mereatur incolatum paradisi: qui vero multo ante se exercuit, et Christo militavit, acquisivit populorum animas, pro Christo se obtulit, habeat paratum stipendiis suis Dei regnum, cujus se remuneratione donatum gaudeat.

PL 16, 1243A

こうして、死の打撃のもとで回心し、主イエスを告白した者は、楽園の住まいにふさわしいとされるがよい。他方、はるか前から自らを鍛え、キリストのために戦い、諸民族の魂を獲得し、キリストのために自らを献げた者は、その報酬として備えられた神の国を持つがよい。そしてその報いを賜ったことを喜ぶがよい。

Epistolarum classis II 71.0.23

23

Ideoque Petro dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) . Ex latrocinio conversus requiem habet, in apostolatu probatus accepit potestatem.

PL 16, 1243A

それゆえ、ペトロに言われる。「私は汝に天の国の鍵を与える」(マタイ16:19)。盗みから回心した者は安息を得、使徒職において証された者は権能を受けた。

Epistolarum classis II 71.0.24

24

10. Haec est anima Evangelica, haec est de gentibus, haec filia Ecclesiae, longe melior e cursu, quam illa ex Judaea projecta, ad Dominum Jesum, et ad superiora se bonis consiliis et operibus attollens, quam suscepit in Golgotha Christus.

PL 16, 1243A

10. これが福音の魂であり、これが諸国民から出た魂であり、これが教会の娘である。その歩みにおいて、ユダヤから投げ出されたあの魂よりはるかに優れ、善い熟慮と業によって、主イエスへ、より高いところへと自らを引き上げる。キリストはその魂をゴルゴタで受け入れた。

Epistolarum classis II 71.0.25

25

Ibi Adae sepulcrum; ut illum mortuum in sua cruce resuscitaret. Ubi ergo in Adam mors omnium, ibi in Christo omnium resurrectio. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1243B

そこにアダムの墓がある。キリストは自らの十字架で、あの死んだ者をよみがえらせるためである。ゆえに、アダムにおいてすべての人の死があったところで、キリストにおいてすべての人の復活がある。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。