ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXXIII 第83書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1279B · 16 sectiones

Epistolarum classis II 83.0.1

1

SISINNIUM propter veniam filio, qui se inconsulto uxorem duxerat, datam commendat; et commodis quibusdam quae ille ex eo relaturus erat, memoratis, eumdem hac ignoscendi facilitate sanctorum vestigiis institisse ostendit. AMBROSIUS SISINNIO.

PL 16, 1279B

シシンニウスが、自分に相談せずに妻を迎えた息子に赦しを与えたことを称え、その赦しによって彼が得るであろう若干の利益を述べ、この赦しの寛容によって彼が聖なる人々の足跡を歩んだことを示す。アンブロシウスよりシシンニウスへ。

Epistolarum classis II 83.0.2

2

1. Quod filio nostro remisisti meo rogatu, quia te inconsulto, uxorem acceperat, pietati magis tribuo, quam nostro amori; plus est enim pietatem ipsam de te impetravisse, quam cujusque petitionem.

PL 16, 1279C

1. 我々の息子を、私の願いにより、あなたに相談せずに妻を迎えたことについて赦してくれたことを、私は、我々の愛よりも、あなたの情愛に帰する。実に、誰かの願いを聞き入れさせたことよりも、あなたから情愛そのものを得たことのほうが大きいのである。

Epistolarum classis II 83.0.3

3

Certe sacerdos tunc magis impetrat, cum virtus praevalet; sacerdotis enim petitio doctrina pietatis est.

PL 16, 1280A

たしかに司教は、徳が優るときにこそ願いを聞き入れさせる。司教の願いは、情愛の教えだからである。

Epistolarum classis II 83.0.4

4

Impetravit igitur natura, impetravit filius eo plenius, quia postulati contemplatio temporalis solet esse: virtutis autem diuturnus habitus, et jugis animorum inductio.

PL 16, 1280A

こうして自然が聞き入れさせ、息子が聞き入れさせた。それはいっそう十全であった。願いへの配慮は一時的なものであるのが常だが、徳の習慣は長く続き、心の絶えざる導きだからである。

Epistolarum classis II 83.0.5

5

2. Pulchre itaque gestum, ut te patrem recognosceres: simul quia justa indignatio fuit; malo enim culpam fateri, ut plus laudetur paterna indulgentia: sed et ipsa paterna offensio fuit, quoniam venturam in locum filiae tuo debuisti eligere judicio, cui fieres pater.

PL 16, 1280A

2. それゆえ、あなたが自らを父と認めるという、見事な事が行われた。同時に、怒りは正当でもあった。むしろ私は、父の寛容がいっそう称えられるように、咎を認めたい。だが、それは父の怒りでもあった。娘の座に来て、あなたがその父となる者を、あなたは自分の判断で選ぶべきだったからである。

Epistolarum classis II 83.0.6

6

Namque aut natura filios suscipimus, aut electione; in natura casus est, in electione judicium: magisque in adoptatis offendimus, quam in genitalibus filiis; quia genitales filios esse degeneres, ad naturam refertur; adscitos vel adoptione vel copula dedecores esse nostro errori ascribitur.

PL 16, 1280A

実際、我々が息子を得るのは、自然によるか選びによるかである。自然には偶然があり、選びには判断がある。そして我々は、生んだ息子よりも養子にした息子において、より咎められる。生まれた息子が堕落しているのは自然に帰せられるが、養子縁組や結婚によって迎えた者が恥ずべきものであるのは、我々の誤りに帰せられるからである。

Epistolarum classis II 83.0.7

7

Fuit ergo quod succenseres filio, sed fuit etiam quod remitteres; quia sibi uxorem elegit. Acquisisti filiam sine electionis periculo. Si bonam duxit, tibi acquisivit gratiam: si erravit, recipiendo meliores facies, refutando deteriores.

PL 16, 1280B

それゆえ、あなたが息子に腹を立てる理由はあったが、赦す理由もあった。彼は自分で妻を選んだからである。あなたは、選びの危険を負うことなく娘を得た。彼が善い女を迎えたなら、あなたのために好意を得たのである。誤ったのなら、あなたは、受け入れることによって彼らをよりよい者とし、退けることによってより悪い者とするであろう。

Epistolarum classis II 83.0.8

8

3. Maturiore quidem consilio puella filio a patre traditur: sed majore obsequii proposito a filio ad patrem ducitur, et a viro lecta ingreditur soceri domum; dum metuit et filius displicere judicium suum, et nurus ministerium.

PL 16, 1280B

3. たしかに、娘が父から息子に引き渡されるときは、より熟慮された考えによるものである。しかし、息子から父のもとへ連れて行かれるときは、より大きな従順の意図による。夫に選ばれて、舅の家に入る。その間に、息子は自分の判断が気に入られないことを恐れ、嫁は務めが気に入られないことを恐れる。

Epistolarum classis II 83.0.9

9

Illam paternae electionis praerogativa attollit atque erigit; istam offensionis humiliat metus, inclinat verecundia.

PL 16, 1280B

前の娘を、父の選びという特権が高く引き上げる。こちらの嫁を、怒りを買った恐れが低くし、慎みが身をかがめさせる。

Epistolarum classis II 83.0.10

10

Non habebit filius, quod in uxorem referat, quasi exsors culpae, si quid fortasse offensum sit, quod habet usus; immo amplius elaborabit, ut in utroque suum possit probari, et in uxore judicium, et in se obsequium.

PL 16, 1280C

息子には、妻に帰すべきことは何もなくなる。もし日々の暮らしで何か気に障ることが起きても、咎に与らない者のようにそれを妻のせいにはできない。むしろ彼はいっそう努めて、両方において、すなわち妻においては自分の判断が、自分自身においては従順が、確かめられるようにするであろう。

Epistolarum classis II 83.0.11

11

4. Fecisti igitur quod boni parentes, ut cito ignosceres, sed obsecratus; nam antequam rogareris, non erat ignoscere, sed factum probare. Deinde diutius differre veniam, et tibi acerbum, et illis inutile; neque enim paterna viscera diutius tolerare possent.

PL 16, 1281A

4. こうしてあなたは、善き親がするように、速やかに赦した。ただし、請われてからであった。願われる前に赦すのは、赦すことではなく、行いを是認することだったからである。そのうえ、赦しをさらに延ばすのは、あなたにとっても辛く、彼らにとっても益がない。父の情は、それ以上耐えられなかったであろう。

Epistolarum classis II 83.0.12

12

5 et 6. Summae devotionis proposito Abraham filium suum secundum oraculum Dei offerebat in holocaustum; et quasi exsors naturae, exerebat gladium, ne mora sacrificium decoloraret; tamen ubi abstinere a filio jussus est, gladium libenter recondit: et qui immolare unigenitum, fidei intentione properabat, majore pietatis studio festinavit ovem subrogare sacrificio (Gen. XXII, 6 et seq.) .

PL 16, 1281A

5・6. アブラハムは、最高の献身の意図をもって、神の託宣に従い、自分の息子を焼き尽くす献げ物として捧げようとした。自然を持たぬ者のように剣を抜いた。遅れがいけにえの色を失わせないためである。それでも、息子から手を引くよう命じられると、剣を喜んで収めた。信仰の志をもって独り子をほふることを急いだ者が、さらに大きな情愛の熱意をもって、羊をいけにえに代えることを急いだのである(創世記22:6以下)。

Epistolarum classis II 83.0.13

13

7. Joseph quoque (Gen. XLIV, 15 et seq.) , ut fratrem juniorem teneret, simulabat iracundiam fratribus, et compositam furti fraudem; indignatus tamen, cum advolveretur ad genua ejus unus ex fratribus Judas, flerent alii, fraterno victus et compassus affectu, diutius tenere non potuit simulationem severitatis: remotisque arbitris, aperuit fratribus quod germani sui essent, et ipse esset Joseph, quem vendidissent: nec se memorem suae esse injuriae, et fraternae venditionis acerbitatem fraterne excusare, atque id quod posset arguere, ad altiores causas referre; eo quod ita oportuisset fieri, procurante Deo; ut transiret in Aegyptum, qui gentem suam frugis externae egentem pasceret, ut sterilitatis tempore alendis patri et filiis subsidio foret.

PL 16, 1281B

7. ヨセフもまた(創世記44:15以下)、年下の兄弟を引き止めるために、兄たちに対して怒りを装い、盗みの偽りを仕組んだ。それでも憤りを持ちながら、兄弟の一人ユダが彼の膝にひれ伏し、他の者たちが泣くと、兄弟の情に負け、共に苦しみ、厳しさの見せかけをそれ以上保てなかった。立会人を退けて、兄たちに、彼らが兄弟であり、自分は彼らが売ったヨセフであると明かした。自分は自らが受けた不当な扱いを覚えていないこと、兄弟による売却の辛さを兄弟らしく赦すこと、そして責め得ることをより高い原因に帰することを告げた。それは、神の配慮によってそうなるべきであったからである。すなわち、外国の穀物に事欠く自分の民を養う者がエジプトへ渡り、不作の時に父と子らを養う助けとなるためであった。

Epistolarum classis II 83.0.14

14

8. Quid autem de sancto David loquar, qui degenerem filium, et fraterno oblitum sanguine, ad unius mulieris petitionem paternis visceribus mentem emollitus domo recepit (II Reg. XIV, 12) ?

PL 16, 1281C

8. 聖なるダビデについては何を語ろうか。堕落し、兄弟の血に塗れた息子を、一人の女の願いにより、父の情に心を和らげて家に迎え入れた(サムエル記下14:12)。

Epistolarum classis II 83.0.15

15

9. Ipse ille Evangelicus pater adolescentiorem filium, qui prodegerat omnem substantiam a patre acceptam vivendo luxuriose, regredientem tamen unius sermonis inflexus humilitate, quod in patrem peccasse se fatebatur, occursu pio fovit, supra collum ejus cecidit, primam illi stolam, annulum et calceamenta deferri jussit; atque honoratum osculo, donatum munere, admirabili suscepit convivio (Luc. XV, 22) .

PL 16, 1281C

9. 福音書の父その人も、父から受けた全財産を放蕩の暮らしで使い果たした年下の息子が帰ってきたとき、その一言の謙遜に心を動かされた。彼が父に対して罪を犯したと告白していたからである。父は情愛のこもった出迎えで彼を温め、その首にすがり、最上の衣と指輪と履物を持って来させるよう命じた。そして口づけで彼を重んじ、贈り物を与え、見事な宴をもって迎えた(ルカ15:22)。

Epistolarum classis II 83.0.16

16

10. Horum te imitatorem praebuisti pietate patria, qua proxime ad Deum accedimus; et ideo ego prompte filiam nostram adhortatus sum, ut etiam hiemali tempore viae laborem exciperet, commodius hibernatura non solum in hospitio, sed etiam in affectu paterno, cum jam successerit indignationi gratia: quandoquidem ut plene te ad similitudinem atque imitationem sanctorum referres, eos accusavisti, qui compositis mendaciis animum tuum adversum filios excitandum arbitrati sunt. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1281C

10. あなたは、父としての情愛において、これらの人々の模倣者であることを示した。この情愛によって、我々は神にいちばん近づく。それゆえ私は、我々の娘を進んで励まし、冬の時期にも道の労苦を引き受けるようにさせた。彼女は宿においてだけでなく、父の愛情においても、いっそう心地よく冬を過ごすことになろう。すでに怒りに好意が取って代わったからである。あなたは、聖なる人々に似て、その模倣へと十全に立ち返るために、偽りを仕組んであなたの心を息子たちに対して掻き立てられると考えた者たちを責めた。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。