Epistolarum classis II 81.0.1
Quosdam clericos propter laborem ac difficultatem animo despondentes, verbis erigit, eisque non modo futuram mercedem ponit ob oculos, sed etiam paratum Christi praesidium. Eam ob rem explicatis aliquot Scripturae locis, admonet ne se divelli ab illo patiantur.
PL 16, 1273A労苦と困難のために気落ちしている幾人かの聖職者を、言葉で励まし、将来の報いだけでなく、備えられたキリストの守りをも、目の前に示す。そのため聖書の幾つかの箇所を説き明かしたうえで、彼から引き離されることを許さぬよう戒める。
Epistolarum classis II 81.0.2
AMBROSIUS clericis. 1. Plerumque humanis obrepit mentibus, ut aliqua levi praestricti offensione, si non illis cedant pro studio voluntaria, officio desistant: quod in alio genere hominum tolerabile, in iis vero qui rei divinae intendunt, plenum doloris.
PL 16, 1273Aアンブロシウスより聖職者たちへ。1. 人の心には、しばしばこういうことが忍び寄る。何か軽い不快に打たれ、志したことが願いどおりにならないと、務めを投げ出してしまうのである。これは他の種類の人々なら耐えられるが、神のことに心を向ける者にとっては、痛みに満ちている。
Epistolarum classis II 81.0.3
2. Sunt enim aliqui in clericorum munere, quibus inimicus obrepere studet, si alias eos non potuerit circumvenire, ut laesis hujusmodi inserat cogitationes.
PL 16, 1273B2. 聖職者の務めの中には、敵が忍び寄ろうと努める者たちがいる。ほかの手段では欺けなかったなら、傷ついた者に、次のような思いを吹き込もうとするのである。
Epistolarum classis II 81.0.4
Quid mihi prodest in clero manere, subire injurias, labores perpeti, quasi non possit ager meus me pascere, aut si ager desit, quasi aliter exercere sumptum non queam?
PL 16, 1273B「聖職者に留まり、侮辱を受け、労苦を耐え忍んで、私に何の益があるのか。あたかも私の畑が私を養えないかのように。あるいは畑がないとしても、あたかも別の方法で生計を立てられないかのように」。
Epistolarum classis II 81.0.5
Itaque hujusmodi cogitationibus etiam boni mores ab officio retrahuntur: quasi vero hoc solum sit in clerico, ut sumptum expediat suum, et non ut divinum sibi post mortem potius subsidium locet; quamquam ille post mortem abundet, qui tutus hic potuerit decernere adversum tot inimicorum insidias.
PL 16, 1273Bこうした思いによって、善い品行の者さえ、務めから引き戻される。あたかも聖職者にとって大事なのは自らの費用を整えることだけであり、むしろ死後の神の助けを自分のために置いておくことではないかのように。もっとも、死後に豊かであるのは、ここで多くの敵の罠に抗して、無事に戦い抜くことができた者である。
Epistolarum classis II 81.0.6
3. Unde Ecclesiastes ait: Optimi duo super unum, quibus est merces bona in labore ipsorum; quoniam si ceciderit, unus erigit socium suum (Eccles. IV, 9, 10) . Ubi sunt duo optimi super unum, nisi ubi Christus est, et is quem Christus tuetur?
PL 16, 1273C3. それゆえコヘレトは言う。「二人は一人にまさって優れている。彼らには、その労苦に良い報いがあるからだ。もし倒れれば、一人がその仲間を起こす」(コヘレトの言葉4:9, 10)。一人にまさる優れた二人は、キリストがいるところ、そしてキリストが守る者がいるところのほかに、どこにいようか。
Epistolarum classis II 81.0.7
Quia si ceciderit, qui cum Domino est Jesu, erigit eum Jesus. 4. Sed qua ratione dixit: In labore ipsorum? Ergo et Christus laborat? Utique laborat, qui ait: Laboravi clamans (Psal. LVIII, 4) .
PL 16, 1273Cもし主イエスと共にいる者が倒れるなら、イエスが彼を起こすからである。4. だが、なぜ「彼らの労苦の中で」と言ったのか。ではキリストも労するのか。確かに、「私は叫んで労した」と言う者は労するのである(詩篇58:4)〔刷りは58:4。この句は詩篇68:4 にある〕。
Epistolarum classis II 81.0.8
Laborat, sed in nobis: denique ad puteum fatigatus sedebat (Joan. IV, 6) . Sed quomodo laboret, docuit nos Apostolus minore exemplo, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29) ?
PL 16, 1273C彼は労する、だが我々の内で。実に、井戸のほとりで疲れて座っていた(ヨハネ4:6)。だが、どのように労するのかを、使徒はより小さな例で我々に教えた。「誰が弱っているのに、私は弱らないだろうか」と言うのである(二コリント11:29)。
Epistolarum classis II 81.0.9
Docuit et ipse Dominus sua voce: Aeger eram, et non visitastis me: nudus eram, et non operuistis me (Matth. XXV, 43) . Laborat, ut me jacentem erigat.
PL 16, 1273D主自身も、自らの声で教えた。「私は病んでいたのに、汝らは私を訪ねなかった。私は裸であったのに、汝らは私に着せなかった」(マタイ25:43)。彼が労するのは、横たわる私を起こすためである。
Epistolarum classis II 81.0.10
5. Unde et in Elisaeo figura Domini praecessit, qui projecit se, ut mortuum erigeret (IV Reg. IV, 34) : in quo symbolum est, quod nobis Christus commortuus sit, ut nobis resurgeret. Projecit itaque se usque ad nostram Christus fragilitatem, ut nos erigeret.
PL 16, 1274A5. それゆえ、エリシャにおいて主の象りが先立った。彼は死者を起こすために身を投げかけた(列王記四4:34)。そこには、キリストが我々と共に死んだのは、我々のために復活するためであった、という象徴がある。こうしてキリストは、我々を起こすために、我々の脆さにまで身を投げたのである。
Epistolarum classis II 81.0.11
Projecit se, non cecidit, sed erexit consortem. Ipse enim consortes nos sibi fecit, ut scriptum est, quia unctus est oleo justitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8) .
PL 16, 1274A彼は身を投げたが、倒れたのではなく、仲間を起こした。実に彼自身が、我々を自らの仲間とした。「彼は、仲間たちにまさって、正義の油を注がれた」と書かれているとおりである(詩篇44:8)。
Epistolarum classis II 81.0.12
6. Unde pulchre ait Ecclesiastes: Quoniam qui ceciderit, erigit socium suum (Eccles. IV, 10) , non ipse erigitur; Christus enim non alterius auxilio, atque ope erectus est, sed ipse se resuscitavit. Denique solvite, inquit, hoc templum, et in triduo illud resuscitabo.
PL 16, 1274A6. それゆえコヘレトは見事に言う。「倒れた者は、その仲間を起こす」(コヘレトの言葉4:10)。つまり、彼自身は起こされない。キリストは、他者の助けや力によって起こされたのではなく、自らを復活させたからである。実に彼は言う。「この神殿を壊せ。三日でそれを起こそう」。
Epistolarum classis II 81.0.13
Hoc autem dixit de templo corporis sui (Joan. II, 19) . Nec immerito erectus non est ab alio, qui non cedidit; nam et ille qui a secundo erigitur, cecidit: et qui cecidit, indiget auxilio, ut erigatur.
PL 16, 1274Bしかし彼は、これを自らの体の神殿について言ったのである(ヨハネ2:19)。倒れなかった〔底本は cedidit。cecidit と読む〕者が他者に起こされなかったのも、当然である。第二の者に起こされる者は倒れたのであり、倒れた者は、起こされるために助けを必要とするからである。
Epistolarum classis II 81.0.14
Quod et subjecta docent, dicente Scriptura: Vae illi uni, cum ceciderit, et non est secundus qui eum erigat! quia et si dormierint duo, est calor illis (Eccl. IV, 10, 11) . Commortui enim sumus Christo, et ideo convivimus (Rom. VI, 8) .
PL 16, 1274Bこれは続く箇所も教えている。聖書は言う。「倒れたとき、起こす第二の者のいない、一人きりの者は災いだ。二人が共に眠れば、彼らには温もりがあるからだ」(コヘレトの言葉4:10, 11)。「我々はキリストと共に死んだ。それゆえ共に生きる」(ローマ6:8)。
Epistolarum classis II 81.0.15
Christus nobis commortuus est, ut nos calefaceret, qui ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49) . 7. Mortuus eram, sed quia in baptismate commortuus Christo sum, accepi lumen vitae a Christo.
PL 16, 1274Bキリストは、我々を温めるために、我々と共に死んだ。彼は言う。「私は地に火を投じるために来た」(ルカ12:49)。7. 私は死んでいた。だが洗礼においてキリストと共に死んだので、キリストから生命の光を受けた。
Epistolarum classis II 81.0.16
Et qui in Christo moritur, per Christum calefactus vitae et resurrectionis vaporem accipit. Frigidus erat puer, calefecit eum Elisaeus spiritu suo, dedit ei vitae calorem (IV Reg. IV, 34) .
PL 16, 1274Bそして、キリストにおいて死ぬ者は、キリストによって温められ、生命と復活の熱を受ける。少年は冷たかった。エリシャは、自らの息〔spiritus は「霊」とも訳せる〕で彼を温め、生命の温もりを与えた(列王記四4:34)。
Epistolarum classis II 81.0.17
Condormivit ei, ut eum calor quietis ejus, qui in symbolo consepultus ei fuerat, excitaret. Frigidus itaque est, qui non moritur in Christo: calefieri non potest, cui ignis ardens non appropinquat: incalescere non potest alteri, qui secum non habet Christum.
PL 16, 1274C彼は少年と共に眠った。象徴において彼と共に葬られていた者の憩いの温もりが、彼を目覚めさせるためである〔ejus の指すものは定かでない〕。それゆえ、キリストにおいて死なない者は冷たい。燃える火が近づかない者は、温められえない。自分と共にキリストを持たない者は、他者に対して熱くなることができない。
Epistolarum classis II 81.0.18
8. Et ut cognoscas secundum mysterium dictum, non secundum numerum; quia optimi duo quam unus, subjecit mysticum: Et spartum triplex; non corrumpetur.
PL 16, 1274C8. 「二人は一人にまさって優れている」と言われたのが、数にしたがってではなく、奥義にしたがって言われたことを、あなたが知るために、彼は奥義の意味を付け加えた。「そして三重の縄は朽ちない」。
Epistolarum classis II 81.0.19
Tria enim, quae non sunt composita, non corrumpuntur: Trinitas itaque incompositae naturae corrumpi non potest; quia Deus unum et simplex, et incompositum est, quidquid est: quod autem est, permanet, non subjicitur.
PL 16, 1274C合成されていない三つのものは朽ちないからである。それゆえ、非合成の本性の三位一体は朽ちえない。神は、いかなるものであれ、一であり単一であり非合成だからである。存在するものは存続し、〔他に〕服しない。
Epistolarum classis II 81.0.20
10. Bonum est itaque adhaerere alteri, et inserere collum in torques ejus, et subjicere humerum, et portare illum, nec taediare ad vincula; quia de domo alligatorum exivit, qui regnet, puer ille qui super regem seniorem et stultum est.
PL 16, 1274D10. 〔底本に9.は無く、8.の次が10.になっている〕それゆえ、他者に付き従い、その〔ejus は前の「他者」、すなわちキリストを指すと取った〕首輪に首を差し入れ、肩を差し出して彼を担ぎ、鎖を嫌がらないのは善いことである。縛られた者たちの家から出て、王となるべき者、すなわちあの少年が、年老いて愚かな王の上にいるからである。
Epistolarum classis II 81.0.21
Ideoque qui eum sequuntur, alligati vinculis sunt. Denique Paulus vinctus Jesu Christi (Ephes. III, 1) . Unde et ipse Jesus captivam duxit captivitatem (Ephes. IV, 8) .
PL 16, 1275Aだからこそ、彼に従う者は鎖につながれている。実に、パウロは「イエス・キリストの囚人」である(エフェソ3:1)。それゆえ、イエス自身も「捕らわれの身を捕らえて引いて行った」(エフェソ4:8)。
Epistolarum classis II 81.0.22
Non satis visum est ei solvere captivitatem, quam diabolus imposuerat; ne iterum liberos vagantesque invaderet: sed perfecta absolutio aestimata est sub Christo degere, et injicere pedes in compedes sapientiae, ipsius captivum esse, ut sis liber ab adversario.
PL 16, 1275A彼には、悪魔が課した捕囚を解くだけでは十分とは思われなかった。悪魔が、自由になってさまよう者たちを、再び襲わないためである。むしろ完全な解放とは、キリストのもとで暮らし、知恵の足枷に足を入れ、彼の捕虜であることだと見なされた。それは、あなたが敵対者から自由になるためである。
Epistolarum classis II 81.0.23
11. Recte puer, quoniam puer natus est nobis (Esai. IX, 6) ; et vere optimus puer, cui dictum est a Patre Deo: Magnum tibi est vocari puerum meum (Esai. XLIX, 5) . Sapiens quoque, ut Evangelium docet; quia proficiebat aetate et sapientia (Luc. II, 52) .
PL 16, 1275A11. 少年というのは正しい。「我々のために、一人の男の子が生まれた」からである(イザヤ9:6)。まことに最善の少年であり、父なる神から、「汝が私の僕〔puer。「少年」と同じ語〕と呼ばれることは、大いなることである」と言われた(イザヤ49:5)。福音が教えるとおり、知恵ある者でもある。「年齢と知恵において進んでいた」からである(ルカ2:52)。
Epistolarum classis II 81.0.24
Convenienter etiam pauper: quia cum dives esset, pauper factus est; ut nos sua inopia ditaret (II Cor. VIII, 9) . Et ideo non fastidit in regno suo pauperem, sed exaudit eum, et liberat ex omnibus angustiis et molestiis.
PL 16, 1275B貧しい者というのも適切である。「富んでいたのに貧しくなった。その貧しさによって我々を富ませるためである」(二コリント8:9)。それゆえ彼は自らの王国において貧しい者を軽んじず、聞き入れ、あらゆる苦難と煩いから解放する〔底本は augustiis。angustiis と読む〕。
Epistolarum classis II 81.0.25
12. Sub hoc ergo vivamus, ut rex ille senior et stultus, nullam habeat potestatem supra nos. Qui dum vult regnare quasi voluntatis suae dominus, nec sub vinculis esse Domini Jesu, inveteratus in peccatis, stultitiae incidit deformitatem.
PL 16, 1275B12. それゆえ、あの年老いて愚かな王が、我々の上にいかなる権能も持たないよう、この者の下で生きよう。彼は、自らの意志の主であるかのように支配したがり、主イエスの鎖の下にもいようとしなかったので、罪に老いて、愚かさの醜さに陥った。
Epistolarum classis II 81.0.26
Quid enim stultius quam, relictis coelestibus, ad terrena intendisse, et posthabitis perpetuis, elegisse ea quae caduca sunt et fragilia? 13. Nemo ergo dicat: Non est nobis portio in Jacob, neque haereditas in Israel (III Reg. XII, 16) .
PL 16, 1275B実に、天のものを捨てて地上のものに心を向け、永続するものを後回しにして、はかなく脆いものを選んだことほど、愚かなことがあろうか。13. それゆえ誰も言うな。「我々にはヤコブの内に分け前はなく、イスラエルの内に相続もない」(列王記三12:16)。
Epistolarum classis II 81.0.27
Nemo dicat: Non sum in clero; quia scriptum est: Date Levi cleros ejus (Deut. XXXIII, 8) . Et iterum David ait: Quia is qui inter cleros duos medius requiescit, ipse ad superna alis evolat spiritalibus (Psal. LXVII, 14) .
PL 16, 1275C誰も「私は聖職者の中にはいない」と言うな。「レビに、彼の籤〔clerus は「籤・分け前」と「聖職者」を兼ねる語〕を与えよ」と書かれているからである(申命記33:8)。また、ダビデは言う。「二つの籤のあいだの真ん中に憩う者は、霊の翼で高みへ飛び去る」(詩篇67:14)。
Epistolarum classis II 81.0.28
Non dicas de Deo tuo: Gravis mihi est (Sap. II, 12) ; nec de loco tuo: Inutilis est mihi; quia scriptum est: Locum tuum noli relinquere (Eccles. X, 4) . Vult enim auferre eum adversarius, vult te abducere; quia invidet spei tuae, invidet muneri.
PL 16, 1275Cあなたの神について「彼は私には重い」と言うな(知恵の書2:12)。あなたの持ち場についても、「それは私には役に立たない」と言うな。「汝の場所を去るな」と書かれているからである(コヘレトの言葉10:4)。敵対者は、それ〔eum の指すものは定かでない。「場所」と取った〕を取り去りたいのであり、あなたを連れ去りたいのである。あなたの望みを妬み、務めを妬むからである。
Epistolarum classis II 81.0.29
14. Sed tu quicumque in clero es Domini, portio ejus et possessio, noli recedere de Domini possessione, ut dicas Domino: Possedisti renes meos: suscepisti me ex utero matris meae (Psal. CXXXVIII, 23); et ille tibi quasi bono servo dicat: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) . Valete, filii, et servite Domino; quia bonus Dominus.
PL 16, 1275C14. だが、主の聖職者の中にいる、主の分け前であり所有であるあなたは、誰であれ、主の所有から離れるな。それは、あなたが主に「汝は私の腎を所有し、母の胎から私を受け入れた」と言い(詩篇138:23)〔刷りは138:23。この句は詩篇138:13 にある〕、主があなたに、善い僕に対するように、「こちらへ移り、席につけ」と言うようになるためである(ルカ17:7)。健やかであれ、子らよ。そして主に仕えよ。主は善いのだから。