Epistolarum classis II 73.0.1
Interroganti cur lata sit Lex, cum eam obesse Paulus indicet; respondetur inutilem eam futuram, si naturalis, quae inscribitur cordibus nostris, et in infantibus deprehenditur, servata esset: hac soluta, illam fuisse necessariam, ut excusationem tolleret peccatum manifestando, quod postmodum Christi gratia sublatum est.
PL 16, 1251A律法が与えられたのはなぜか、パウロはそれが害になると言っているのに、と尋ねられて、〔アンブロシウスは〕答える。我々の心に刻まれ、幼児にも見いだされる自然の法が守られていたなら、律法は無用であっただろう。自然の法が破られたので、あの律法は、罪を明らかにすることで弁解を取り除くために必要であった。罪はのちにキリストの恩寵によって取り除かれた、と。
Epistolarum classis II 73.0.2
AMBROSIUS IRENAEO. 1. Decursa lectione Apostoli, non perfunctorie motus es; quia audisti hodie lectum: Lex enim iram operatur: ubi autem non est Lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 5) .
PL 16, 1251Bアンブロシウスよりイレナエウスへ。1. 使徒の書の朗読が終わったとき、あなたは並々ならず心を動かされた。今日、こう読まれるのを聞いたからである。「律法は怒りを生む。律法のないところには、背反もない」(ローマ4:5)〔刷られた引照は4:5だが、語は4:15に当たる〕。
Epistolarum classis II 73.0.3
Unde et consulendum arbitratus es cur lata sit Lex, si nihil proderat; immo oberat, quae operaretur iracundiam, et praevaricationem introduceret. 2. Et quidem secundum interrogationem tuam certum est non fuisse Legem necessariam, quae per Moysen data est.
PL 16, 1251Bそこであなたは、何の益もないどころか害になる、怒りを生み背反を持ち込む律法が、なぜ与えられたのかを、相談すべきだと考えた。2. 確かに、あなたの問いに従えば、モーセを通して与えられた律法が必要でなかったのは確かである。
Epistolarum classis II 73.0.4
Nam si naturalem legem, quam Deus creator infudit singulorum pectoribus, homines servare potuissent, non fuerat opus ea lege quae, in tabulis scripta lapideis, implicavit atque innodavit magis humani generis infirmitatem, quam elaqueavit atque absolvit.
PL 16, 1251C実に、創造者なる神が個々の人の胸に注いだ自然の法を、人々が守りえたなら、石の板に書かれたあの律法は必要でなかった。その律法は、人類の弱さを解き放ち赦すよりも、むしろ絡め取り、縛りつけた。
Epistolarum classis II 73.0.5
Esse autem legem naturalem in cordibus nostris etiam Apostolus docet, qui scripsit quia plerumque et gentes naturaliter ea, quae Legis sunt, faciunt; et cum Legem non legerint, opus tamen Legis scriptum habent in cordibus suis (Rom. II, 14) .
PL 16, 1251C自然の法が我々の心にあることは、使徒も教えている。彼は、諸国民もしばしば、本性によって律法に属することを行い、律法を読んだことがなくても、律法の業を自らの心に書かれて持っている、と書いた(ローマ2:14)。
Epistolarum classis II 73.0.6
3. Ea igitur lex non scribitur, sed innascitur: nec aliqua percipitur lectione, sed profluo quodam naturae fonte in singulis exprimitur, et humanis ingeniis hauritur.
PL 16, 1251C3. ゆえにその法は書かれるのでなく、生まれつき備わっている。何らかの読みによって受け取られるのでなく、本性のいわば流れ出る泉から、個々の人に刻まれ、人間の才から汲まれる。
Epistolarum classis II 73.0.7
Quam debuimus vel futuri judicii metu servare, cujus testis conscientia nostra tacitis cogitationibus apud Deum ipsa se prodit, quibus vel redarguitur improbitas, vel defenditur innocentia.
PL 16, 1251C我々は、来たるべき裁きへの恐れによってでも、これを守るべきであった。その裁きの証人は我々の良心であり、黙した思いのうちで神の前に自らを現し、それによって不正が咎められ、あるいは無垢が弁護される。
Epistolarum classis II 73.0.8
Itaque cum semper pateat Domino, tum maxime in die judicii manifestabitur; quando occulta cordis in examen venient, quae putabantur latere.
PL 16, 1251Dこうして、それは常に主に明らかでありながら、裁きの日に最もよく顕される。心の隠れたことが、隠れていると思われていたものが、吟味にかけられるときである。
Epistolarum classis II 73.0.9
Quorum tamen proditio, occultorum scilicet, nequaquam noceret, si lex naturalis inesset pectoribus humanis; est enim sancta, sine versutia, sine fraude, consors justitiae, expers iniquitatis.
PL 16, 1251Dただし、隠れたことの露見は、自然の法が人間の胸にあるなら、決して害にならないだろう。それは聖であり、狡猾さなく、欺きなく、正義と連れ立ち、不法を欠くからである。
Epistolarum classis II 73.0.10
4. Denique interrogemus infantiam, videamus si quod in ea crimen reperitur, si avaritia, ambitio, dolus, saevitia, insolentia. Nihil suum novit, nullos honores sibi arrogat, praeferre se alteri ignorat, fraudem nescit, vindicare sese nec vult, nec potest.
PL 16, 1251D4. では幼児期に問うてみよう。そこに何か罪が見いだされるか、貪欲、野心、欺き、残酷、傲慢が見いだされるかを見よう。幼児は自分のものを何も知らず、誉れを自らに求めず、他人より自分を上に置くことを知らず、欺きを知らず、自ら復讐しようともせず、できもしない。
Epistolarum classis II 73.0.11
Insolentia quid sit puro ac simplici nequit animo comprehendere. 5. Solvit hanc legem Adam, qui voluit sibi arrogare quod non acceperat, ut esset sicut creator et conditor suus, sic ut divinum honorem affectaret.
PL 16, 1252A傲慢が何であるかを、純粋で素朴な心は理解できない。5. この法を破ったのはアダムである。彼は、受けていないものを自分のものにしようと望み、自分の創造者、造り主のようになろうとし、神的な誉れを求めた。
Epistolarum classis II 73.0.12
Itaque per inobedientiam offensam traxit, et culpam incidit ex insolentia. Qui si non rupisset imperium, et obediens fuisset mandatis coelestibus, praerogativam naturae atque ingenitae sibi innocentiae haeredibus propriis reservasset.
PL 16, 1252Aこうして彼は、不従順によって罪過を招き、傲慢から咎に陥った。もし彼が命令を破らず、天の命令に従順であったなら、本性の特権と、自らに生来の無垢を、自分の相続人たちのために取っておいたであろう。
Epistolarum classis II 73.0.13
Ergo quia per inobedientiam praerogativa naturalis legis corrupta atque interlita est, ideo scriptum legis existimatum est necessarium; ut vel partem haberet, qui universum amiserat: et cui perierat quod nascendo assumpserat, discendo saltem cognosceret et custodiret.
PL 16, 1252Aゆえに、不従順によって自然の法の特権が損なわれ、塗り替えられたので、書かれた律法が必要と見なされた。すべてを失った者が、せめて一部を持つように、また、生まれることによって得ていたものを失った者が、せめて学ぶことによって知り、守るようにである。
Epistolarum classis II 73.0.14
Simul quia causa dejectionis ejus superbia fuit, superbia autem orta est ex praerogativa innocentiae; debuit ea Lex ferri quae subditum Deo et subjectum redderet (Rom. VII, 8) . Nam sine Lege peccatum nesciebatur, et minor erat culpa, ubi erat culpae ignorantia.
PL 16, 1252B同時に、彼の転落の原因は高慢であり、高慢は無垢の特権から生じたので、神に服従し従属する者とする律法が与えられねばならなかった(ローマ7:8)。実に、律法なしには罪は知られず、咎の無知があるところ、咎はより小さかった。
Epistolarum classis II 73.0.15
Unde et Dominus ait: Si non venissem, et locutus non fuissem iis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato (Joan. XV, 22) .
PL 16, 1252Bそれゆえ主も言う。「もし私が来ず、彼らに語らなかったなら、彼らは罪を持たなかっただろう。だが今は、彼らは罪について弁解の余地がない」(ヨハネ15:22)。
Epistolarum classis II 73.0.16
6. Lata est ergo Lex, primum ut excusationem tolleret, ne quis diceret: Peccatum nescivi; quia praescriptum non erat quid caverem. Deinde ut omnes subditos faceret Deo agnitione peccati (Rom. III, 19).
PL 16, 1252B6. こうして律法が与えられたのは、第一に、弁解を取り除くため、すなわち、「私は罪を知らなかった。何を避けるべきか定められていなかったからだ」と誰も言えないようにするためである。次に、罪の認識によってすべての人を神に服従させるためである(ローマ3:19)。
Epistolarum classis II 73.0.17
Omnes autem subditos fecit, quia non solum Judaeis data est, sed etiam gentes vocavit; proselyti enim ex gentibus sociabantur. Neque vero exceptus videri potest, qui vocatus defuit; Lex enim quos vocavit et alligavit.
PL 16, 1252Cしかし律法はすべての人を服従させた。それはユダヤ人にだけ与えられたのでなく、諸国民をも招いたからである。実に、諸国民から改宗者たちが仲間に加わった。招かれながら欠けた者が、除外されたとは見なされえない。律法は、招いた者たちを縛ったからである。
Epistolarum classis II 73.0.18
Universorum itaque culpa operata est subjectionem, subjectio humilitatem, humilitas obedientiam. Itaque quia superbia culpam contraxerat, e contrario culpa obedientiam generavit.
PL 16, 1252Cこうして、万人の咎は服従を生み、服従は謙遜を、謙遜は従順を生んだ。ゆえに、高慢が咎を招いたので、逆に、咎が従順を生み出したのである。
Epistolarum classis II 73.0.19
Unde lex scripta, quae videbatur superflua, facta est necessaria; ut peccatum peccato solveret.
PL 16, 1252Cそれゆえ、不要と見えた書かれた律法が、必要となった。罪を罪で解くためである。
Epistolarum classis II 73.0.20
7. Sed ne rursus aliquis deterreatur, et dicat incrementum peccati factum esse per Legem, et Legem non solum non profuisse, sed etiam obfuisse arbitretur; habet quo solari suam possit sollicitudinem, quia etsi per Legem superabundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20) .
PL 16, 1252C7. しかし、誰かが再び怯えて、罪の増大が律法によって起こった、律法は益にならなかったどころか害になったと考えることのないように、彼の不安を慰めるものがある。律法によって罪が満ちあふれたとしても、恩寵も満ちあふれたのである(ローマ5:20)。
Epistolarum classis II 73.0.21
Quid sit hoc, intelligamus. 8. Superabundavit peccatum per Legem quia per Legem agnitio peccati (Rom. VII, 7) , et coepit mihi obesse scire id, quod per infirmitatem vitare non possem; ad cavendum enim prodest praescisse: sed si cavere non queam, obfuit nosse.
PL 16, 1252Dこれが何であるか、悟ろう。8. 罪が律法によって満ちあふれたのは、律法によって罪の認識が生じるからである(ローマ7:7)。そして、弱さのゆえに避けえないことを知ることは、私にとって害になり始めた。避けるためには、あらかじめ知ることは益になる。だが避けられないのなら、知ることは害になった。
Epistolarum classis II 73.0.22
Versa ergo Lex in contrarium, tamen ipso peccati incremento facta est mihi utilis; quia humiliatus sum. Unde et dixit David: Bonum est mihi, quod humiliatus sum (Psal. CXVIII, 71) .
PL 16, 1252Dゆえに、律法は反対の方向に向けられたが、それでも罪の増大そのものによって、私にとって有益となった。私が低くされたからである。それゆえダビデも言った。「私が低くされたことは、私にとって善い」(詩篇118:71)。
Epistolarum classis II 73.0.23
Humiliando autem me, solvi vinculum erroris superioris, quo Adam et Eva nexuerant omnem propriae seriem successionis. Unde et Dominus quasi obediens venit; ut inobedientiae et praevaricationis humanae laqueus solveretur.
PL 16, 1252D私を低くすることによって、私は、先の誤りの束縛を解いた。アダムとエバが、自分たちの継承の連なりのすべてを結びつけた束縛である。それゆえ主もまた、いわば従順な者として来た。人間の不従順と背反の罠が解かれるためである。
Epistolarum classis II 73.0.24
Itaque sicut per inobedientiam peccatum intravit, ita per obedientiam peccatum solutum est.
PL 16, 1253Aこうして、不従順によって罪が入ったように、従順によって罪は解かれた。
Epistolarum classis II 73.0.25
Unde et Apostolus ait: Quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi; ita et per obedientiam unius hominis justi constituentur multi (Rom. V, 19) .
PL 16, 1253Aそれゆえ使徒も言う。「一人の人の不従順によって多くの人が罪人とされたように、一人の人の従順によって多くの人が義とされる」(ローマ5:19)。
Epistolarum classis II 73.0.26
9. Habes igitur unum, quia Lex et superflua fuit, et facta est non superflua: superflua in eo, quia non fuisset necessaria, si illam legem naturalem servare potuissemus: sed quia non servavimus, ista lex per Moysen necessaria facta est; ut doceret me obedientiam, et laqueum illum solveret praevaricationis Adae, qui laqueus totam astrinxit haereditatem.
PL 16, 1253A9. ゆえに、あなたは次のことを一つとして持つ。律法は不要であったが、不要でなくなった。不要であったのは、我々があの自然の法を守りえたなら、必要でなかっただろうからである。だが我々は守らなかったので、モーセを通したこの律法が必要となった。それは、私に従順を教え、アダムの背反のあの罠を解くためである。その罠は、全相続を縛りつけた。
Epistolarum classis II 73.0.27
Crevit quidem culpa per Legem, sed et culpae auctor superbia soluta est, idque mihi profuit; superbia enim culpam invenit, culpa autem gratiam fecit. 10. Accipe aliud. Non fuit necessaria lex per Moysen.
PL 16, 1253B確かに咎は律法によって増した。しかし咎の張本人である高慢も解かれ、そのことは私に益となった。高慢が咎を見いだし、咎が恩寵をもたらしたからである。10. もう一つ受けよ。モーセを通した律法は必要ではなかった。
Epistolarum classis II 73.0.28
Denique subintravit (Ibid. 20) : quod utique non ordinarium, sed velut furtivum significare videtur introitum; eo quod in locum naturalis legis intraverit.
PL 16, 1253B実に、「それが忍び込んだ」(ローマ5:20)とある。それは確かに、正規の入場ではなく、いわばこっそりとした入場を示すように見える。自然の法の場所に入ったからである。
Epistolarum classis II 73.0.29
Itaque si illa suum servasset locum, haec lex scripta nequaquam esset ingressa: sed quia illam legem excluserat praevaricatio, ac propemodum aboleverat pectoribus humanis, regnabat superbia, inobedientiaque sese diffuderat; ideo successit ista, ut nos scripto conveniret, et omne os obstrueret, ut totum mundum faceret Deo subditum (Rom. III, 19) Subditus autem mundus eo per Legem factus est, quia ex praescripto Legis omnes conveniuntur, et ex operibus Legis nemo justificatur; id est, quia per Legem peccatum cognoscitur, sed culpa non relaxatur, videbatur Lex nocuisse, quae omnes fecerat peccatores.
PL 16, 1253Bもしその自然の法が自らの場所を守っていたなら、この書かれた律法は決して入らなかったであろう。しかし背反がその法を締め出し、人間の胸からほとんど消し去り、高慢が支配し、不従順が広がっていたので、この律法が後に続いた。書かれたものによって我々を呼び出し、すべての口を塞ぎ、全世界を神に服従させるためである(ローマ3:19)。世界は、律法によって神に服従させられた。律法の命令によってすべての人が召喚され、律法の業によって誰も義とされないからである。すなわち、律法によって罪は認識されるが、咎は赦されないので、すべての人を罪人にした律法は害をなしたと見えたのである。
Epistolarum classis II 73.0.30
11. Sed veniens Dominus Jesus, peccatum omnibus, quod nemo poterat evadere, donavit, et chirographum nostrum sui sanguinis effusione delevit. (Coloss. II, 14) .
PL 16, 1253C11. しかし、主イエスが来て、誰も逃れえなかったすべての人の罪を赦し、自らの血を流すことによって、我々の負債証書を消し去った(コロサイ2:14)。
Epistolarum classis II 73.0.31
Hoc est quod ait: Superabundavit peccatum per Legem: superabundavit autem gratia per Jesum (Rom. V, 20) ; quia postquam totus mundus subditus factus est, totius mundi peccatum abstulit, sicut testificatus est Joannes, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29).
PL 16, 1253Cこれが、彼の言う「罪は律法によって満ちあふれたが、恩寵はイエスによって満ちあふれた」(ローマ5:20)ということである。全世界が服従させられたのち、全世界の罪を取り除いたからである。ヨハネが証したとおりである。「見よ、神の子羊、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。
Epistolarum classis II 73.0.32
Et ideo nemo glorietur in operibus, quia nemo factis suis justificatur: sed qui justus est, donatum habet, quia per lavacrum justificatus est.
PL 16, 1253Cそれゆえ、誰も業を誇ってはならない。誰も自らの行いによって義とされないからである。義である者は、それを賜物として持つ。洗いによって義とされたからである。
Epistolarum classis II 73.0.33
Fides ergo est quae liberat per sanguinem Christi (Rom. IV, 6) ; quia beatus ille cui peccatum remittitur, et venia donatur. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
PL 16, 1254Aゆえに、キリストの血によって解放するのは信仰である(ローマ4:6)。罪を赦され、赦しを与えられた者は幸いだからである。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。