ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXIV 第74書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1254A · 34 sectiones

Epistolarum classis II 74.0.1

1

Quod multi Legem, utpote quam Deus condidisset, negabant abrogandam: aut ex ejus abrogatione utrumque Testamentum ab eodem Deo non esse colligebant, id solvi ex illo Apostoli: Lex paedagogus noster fuit, etc., non enim nisi pueris paedagogum necessarium; Judaeis igitur tamquam infirmis positam Legem, cujus praecepta imperfecta fuerunt, sed perfectorum praenuntia.

PL 16, 1254A

律法は神が制定したものであるから廃止されるべきでないと、多くの人が言い、あるいはその廃止から、旧約と新約が同じ神によるものでないと結論した。これは、使徒の「律法は我々の養育係であった」などの言葉から解かれる。養育係は子どもにしか必要でないからである。ゆえに、律法は弱い者としてのユダヤ人に置かれたのであり、その命令は不完全であったが、より完全な命令の予告であった。

Epistolarum classis II 74.0.2

2

Postremo ubi obiter in avaritiam disputatum est, subjicitur ad utrumque Testamentum, quod per bovem et asinum ab Esaia designatur, suscipiendum exhortatio. AMBROSIUS IRENAEO.

PL 16, 1254A

最後に、貪欲について道すがら論じたのち、イザヤによって牛と驢馬で示される両約を受け入れるようにという勧めが添えられる。アンブロシウスよりイレナエウスへ。

Epistolarum classis II 74.0.3

3

1. Audisti, fili, hodie lectum in Apostolo quia Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur (Gal. III, 24) . Quo uno absolutas arbitror quaestiones, quae plerosque movere consuerunt.

PL 16, 1254B

1. 子よ、あなたは今日、使徒の書に読まれるのを聞いた。「律法は、我々が信仰によって義とされるために、キリストへの我々の養育係であった」(ガラテヤ3:24)。これ一つで、多くの人々を動かすのが常であった問いは解かれると、私は考える。

Epistolarum classis II 74.0.4

4

Sunt enim qui dicant: Cum Legem Deus Moysi dederit, quid causae est ut pleraque in Lege sint, quae per Evangelium jam vacuata videntur?

PL 16, 1254B

実に、こう言う者たちがいる。神がモーセに律法を与えたのなら、律法の中に、福音によってすでに空しくされたと見えることが多くあるのはなぜか、と。

Epistolarum classis II 74.0.5

5

Et quomodo unus utriusque conditor Testamenti, cum id quod licebat in Lege, per Evangelium coeperit non licere; ut est circumcisio corporalis, quae licet etiam tunc signo data sit, ut circumcisionis spiritalis veritas teneretur; tamen qua ratione vel in ipso signo fuit?

PL 16, 1254B

また、律法で許されていたことが福音によって許されなくなり始めたのに、どうして一人が旧約と新約の両方の制定者でありうるのか。たとえば体の割礼である。それは、霊の割礼の真理が保たれるように、当時もしるしとして与えられたものであるが、それでもしるしそのものにおいてすら、いかなる理由があったのか、と。

Epistolarum classis II 74.0.6

6

Cur ista diversitas aestimatur, ut tunc circumcidi pietas crederetur, nunc impietas judicetur (Num. XV, 35) ?

PL 16, 1254C

なぜ、このような違いが生じ、当時は割礼を受けることが敬虔と信じられ、今は不敬虔と判断されるのか(民数記15:35)。

Epistolarum classis II 74.0.7

7

Deinde sabbati diem feriatum esse debere observabatur ex Lege; ita ut si quis onus aliquod lignorum portasset, mortis fieret reus: nunc autem diem ipsum et oneribus subeundis, et negotiis obeundis sine poena advertimus deputari.

PL 16, 1254C

さらに、安息日は律法によって休まれるべきだと守られており、木の荷を運ぶ者は死に値する罪人とされたのに、今や我々は、その日そのものが、荷を負うことにも、用事を果たすことにも、刑罰なく充てられていると気づく。

Epistolarum classis II 74.0.8

8

Et pleraque praecepta sunt Legis, quae praesenti tempore cessare videntur. 2. Quid ergo causae sit consideremus; non enim otiose dixit Apostolus quia Lex paedagogus noster fuit in Christo (Galat. III, 24) . Paedagogus cujus est, maturioris, an adolescentis?

PL 16, 1254C

律法の命令の多くが、現在のときには終わったと見える。2. では、その理由を考察しよう。使徒が、「律法はキリストへの我々の養育係であった」と言ったのは無益なことではない(ガラテヤ3:24)。養育係は、より成熟した者のものか、若者のものか。

Epistolarum classis II 74.0.9

9

Utique aut adolescentis, aut pueri, hoc est, aetatis infirmae. Paedadogus enim, sicut etiam interpretatio Latina habet, doctor est pueri: qui utique imperfectae aetati non potest perfecta adhibere praecepta, quae sustinere non queat.

PL 16, 1254C

確かに、若者か子どものもの、すなわち弱い年齢のものである。実に養育係〔底本は Paedadogus。Paedagogus と読む〕は、ラテン語の訳語もそう言うとおり、子どもの教師であり、不完全な年齢の者に、その者が耐えられない完全な命令を与えることはできない。

Epistolarum classis II 74.0.10

10

Denique per prophetam Deus Legis ait: Dabo vobis praecepta non bona (Ezech. XX, 25) , hoc est, non perfecta; quod enim bonum, utique perfectum. Idem autem Deus Evangelio perfectiora servavit; siquidem ait: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17) .

PL 16, 1255A

実に、律法の神は預言者によって言う。「私は汝らに、善くない命令を与える」(エゼキエル20:25)。すなわち完全でない、ということである。善いものは、確かに完全だからである。同じ神は、福音のためにより完全な命令を取っておいた。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来たのだ」と言うのだから(マタイ5:17)。

Epistolarum classis II 74.0.11

11

3. Quae igitur istius causa distantiae, nisi humana varietas? Sciebat durae cervicis populum Judaeorum, lapsu mobilem, humilem, perfidiae promptiorem, qui aure audiret et non audiret, oculis videret, et non videret, lubrico quodam infantiae levem et immemorem praeceptorum; et ideo Legem tamquam paedagogum mobili plebis ingenio et menti adhibuit infirmae, ipsaque Legis praecepta moderatus, aliud legi voluit, aliud intelligi; ut insipiens saltem quod legeret, custodiret, et a praescripto litterae non recederet: sapiens intelligeret divinae mentis sententiam, quam littera non resonaret: imprudens servaret Legis imperium, prudens mysterium.

PL 16, 1255A

3. では、この隔たりの原因は、人間の多様さ以外の何か。神は、ユダヤの民が頑なな首をもち、倒れやすく、卑しく、背信に走りやすく、耳で聞いて聞かず、目で見て見ず、幼さのいわば滑りやすさによって軽く、命令を忘れやすいことを知っていた。それゆえ律法を、変わりやすい民の才と弱い精神に、養育係のように与え、律法の命令そのものを調整して、読まれることと悟られることとが別であるようにした。愚かな者もせめて読んだことは守り、文字の定めから離れないように。賢い者は、文字は響かせない神の精神の意図を悟るように。思慮のない者は律法の命令を守り、思慮のある者は奥義を守るように。

Epistolarum classis II 74.0.12

12

Ideo Lex severitatem gladii habet tamquam paedagogus baculum; ut imperfectae plebis infirmitatem poenae saltem denuntiatione deterreat: Evangelium autem indulgentiam habet, quo peccata donantur.

PL 16, 1255B

それゆえ、律法は、養育係が杖を持つように、剣の厳しさを持つ。不完全な民の弱さを、せめて刑罰の告知によって怯ませるためである。他方、福音は赦しを持ち、それによって罪が赦される。

Epistolarum classis II 74.0.13

13

4. Jure ergo ait Paulus, quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) . Littera igitur circumcidit exiguam corporis portionem: spiritus intelligens circumcisionem totius animae corporisque custodit; ut, superfluis amputatis (quid enim tam superfluum, quam avaritiae vitia, libidinisque peccata, quae natura non habuit, culpa quaesivit), castimonia teneatur, frugalitas diligatur.

PL 16, 1255B

4. ゆえにパウロは正しく言う。「文字は殺し、霊は生かす」(二コリント3:6)。文字は、体のわずかな部分を割礼する。霊は、悟って、魂と体の全体の割礼を守る。余計なものを切り取って――実に、貪欲の悪徳や、情欲の罪ほど余計なものがあろうか。それは本性が持たず、咎が求めたものである――貞潔が保たれ、質素が愛されるようにである。

Epistolarum classis II 74.0.14

14

Signum igitur circumcisio corporalis: veritas autem circumcisio spiritalis est: illa membrum amputat, ista peccatum.

PL 16, 1255C

ゆえに、体の割礼はしるしであり、霊の割礼は真理である。前者は肢体を切り、後者は罪を切る。

Epistolarum classis II 74.0.15

15

Nihil imperfectum in homine natura generavit, nec tamquam superfluum jubebatur auferri: sed ut adverterent, qui partem sui corporis amputabant, multo magis amputanda peccata, recidendos eos, qui delicta suadeant, etiamsi quadam unitate corporis connecterentur, sicut habes scriptum: Si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam (Matth. V, 30).

PL 16, 1255C

本性は人間に不完全なものを何も生み出さなかったし、余計なものとして取り除くよう命じられたのでもない。それは、体の一部を切り取る者たちが、罪はそれよりはるかに切り取られるべきであること、罪を勧める者たちは、体の何らかの一体性で結ばれていたとしても、切り捨てられるべきことに気づくためであった。あなたが書かれたものとして持っているとおりである。「もし汝の右の手が汝をつまずかせるなら、それを切り取って、汝から投げ捨てよ。汝の肢体の一つが滅びるほうが、汝の全身がゲヘナに行くよりも、汝にとって益だからである」(マタイ5:30)。

Epistolarum classis II 74.0.16

16

Ergo sicut pueris, ita Judaeis mandata sunt non plena praecepta, sed ex parte, et velut unam membri sui partem mundam servare praecepti sunt, qui totum corpus suum mundum servare non poterant.

PL 16, 1255D

こうして、子どもたちにそうであるように、ユダヤ人にも、完全な命令ではなく部分的な命令が与えられ、体全体を清く保てない者たちは、いわば自らの肢体の一部だけを清く保つよう命じられたのである。

Epistolarum classis II 74.0.17

17

5. Sabbati quoque ferias uno die in hebdomada celebrare jussi sunt (Exod. XXXI, 15) , ut nulli oneri subderentur, qui mundanis operibus absoluti utinam sic abiissent; ut in illud perpetuum futurorum sabbatum saeculorum nulla secum gravium veherent onera delictorum.

PL 16, 1255D

5. 安息日の休みも、週に一日行うよう命じられた(出エジプト記31:15)。この世の業から解かれた者たちが、いかなる荷にも服さぬようにするためである。彼らがそのように去って行ったならよかったのに。来たるべき世々のあの永遠の安息日へ、罪の重い荷を何も自分とともに運ばないで。

Epistolarum classis II 74.0.18

18

Sed quia lubricum populum Deus noverat, partem infirmioribus diei unius observatione praescripsit, plenitudinem fortioribus reservavit: Synagoga diem observat, Ecclesia immortalitatem. In Lege igitur portio, in Evangelio perfectio est.

PL 16, 1255D

しかし、民が滑りやすいことを神は知っていたので、弱い者たちには一日の遵守によって一部を定め、強い者たちには充満を取っておいた。会堂は一日を守り、教会は不死を守る。ゆえに、律法には部分があり、福音には完成がある。

Epistolarum classis II 74.0.19

19

6. Populus Judaeorum ligna portare prohibetur (Num. XV, 33) , hoc est, illa quae consumuntur incendio. Umbram tenet, qui solem refugit.

PL 16, 1256A

6. ユダヤの民は、木〔薪〕を運ぶことを禁じられる(民数記15:33)。すなわち、火で焼き尽くされるものである。太陽を避ける者は、影を持つ。

Epistolarum classis II 74.0.20

20

Tibi sol justitiae umbram impedimento esse non passus, apertum gratiae suae lumen infundens ait: Vade, et amodo vide ne pecces (Joan. VIII, 11) .

PL 16, 1256A

あなたに、正義の太陽は、影が妨げになることを許さず、自らの恩寵の光を明らかに注いで言う。「行け、今からは罪を犯すな」(ヨハネ8:11)。

Epistolarum classis II 74.0.21

21

Tibi aeterni illius solis imitator ait: Si quis autem superaedificaverit super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini manifestabit, quoniam in igne revelabitur.

PL 16, 1256A

あなたに、あの永遠の太陽に倣う者が言う。「もし誰かが土台の上に、金、銀、宝石、木、草、わらを建て増すなら、各人の業は明らかになる。主の日がそれを明らかにするからである。それは火によって現れるからである」。

Epistolarum classis II 74.0.22

22

Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 12 et seq.) . Et ideo illud superaedificemus supra Christum (Christus enim nostrum est fundamentum) quod non exuratur, sed melioretur. Aurum melioratur igne, melioratur argentum.

PL 16, 1256A

「また、各人の業がどのようなものかは、火が試す」(一コリント3:12以下)。それゆえ、我々はキリストの上に(実にキリストは我々の土台である)、焼き尽くされず、むしろ良くされるものを建て増そう。金は火で良くされ、銀も良くされる。

Epistolarum classis II 74.0.23

23

7. Audisti aurum et argentum, putas hoc materiale, congregare desideras: sed ludis operam. Hoc aurum et argentum onus habet, fructum non habet. Onus quaerentis est sumptus haeredis.

PL 16, 1256B

7. あなたは金と銀を聞いた。これを物質的なものと思い、集めたがる。だが、無駄な骨折りである。この金と銀は荷を持ち、実りを持たない。求める者の荷は、相続人の出費である。

Epistolarum classis II 74.0.24

24

Hoc aurum sicut lignum exuritur, non perpetuatur: hoc argentum in die illo detrimentum vitae tuae, non lucrum afferet.

PL 16, 1256B

この金は、木のように焼き尽くされ、永続しない。この銀は、あの日に、あなたの生に損失をもたらし、利得をもたらさない。

Epistolarum classis II 74.0.25

25

Aliud aurum, aliud argentum a te quaeritur, hoc est, sensus bonus, verbum optimum, de quibus dicit Deus quia dat vasa aurea et argentea (Prov. XXVII) .

PL 16, 1256B

あなたに求められているのは別の金、別の銀、すなわち善い感覚、最善の言葉である。それについて神は、金と銀の器を与えると言う(箴言27)。

Epistolarum classis II 74.0.26

26

Haec sunt munera Dei: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo (Psal. XI, 7) . Gratia sensus tui, nitor casti sermonis exigitur: splendor fidei, non tinnitus argenti.

PL 16, 1256B

これらが神の賜物である。「主の言葉は、清い言葉、火で試された銀、地で試され、七たび精錬されたもの」(詩篇11:7)。あなたの感覚の魅力と、清い言葉の輝きが求められている。信仰の輝きであって、銀の響きではない。

Epistolarum classis II 74.0.27

27

Hoc manet, illud perit: hoc mercedem habet, et migrat nobiscum; illud detrimentum habet, quod hic relinquitur. 8. Si quis divitum putat quod illud argentum repositum et reconditum ei suffragari possit ad vitam, onus inane portat, quod judicii ignis absumat.

PL 16, 1256C

これは残り、あれは滅びる。これは報いを持ち、我々とともに移る。あれは損失を持ち、ここに残される。8. 富む者の誰かが、しまい込まれ隠されたあの銀が、自分を生へと助けうると考えるなら、彼は空しい荷を運んでおり、それは裁きの火が焼き尽くす。

Epistolarum classis II 74.0.28

28

Hic relinquite ligna vestra, divites, ut onus vestrum futuro incendio incrementa non addat. Si erogaveris, minuetur onus: et quod remanserit, onus non erit.

PL 16, 1256C

富む者たちよ、諸君の薪をここに置いて行け。諸君の荷が来たるべき火に加わらないように。もし施せば、荷は減り、残ったものは荷でなくなる。

Epistolarum classis II 74.0.29

29

Noli, avare, recondere; ne fias nudo quidem nomine Christianus, opere Judaeus: cum adverteris onera tua tibi esse supplicio.

PL 16, 1256C

貪欲な者よ、しまい込むな。名ばかりのキリスト教徒、行いにおいてはユダヤ人とならないために。汝は、自分の荷が自分への刑罰であると気づくことになるのだから。

Epistolarum classis II 74.0.30

30

Dictum est enim tibi non per umbram, sed in sole: Si cujus opus manserit, mercedem accipiet: si cujus arserit, detrimentum patietur (I Cor. III, 14) .

PL 16, 1256C

実に、汝には影によってでなく、日の光の中で語られている。「誰かの業が残るなら、その者は報いを受ける。誰かの業が焼けるなら、その者は損失を受ける」(一コリント3:14)。

Epistolarum classis II 74.0.31

31

9. Et ideo tamquam perfectus eruditus in Lege, confirmatus in Evangelio, utriusque fidem suscipe Testamenti: Beatus enim qui seminat super omnem aquam, ubi bos et asinus calcat (Esai. XXXII, 20) , sicut hodie lectum est, hoc est, qui seminat super populos, qui sequuntur Testamenti utriusque doctrinam; bos est ille aratorius, Legis jugum portans, de quo lex dicit: Bovi trituranti os non alligabis (Deut. XXV, 4) ; qui habet scripturarum cornua divinarum.

PL 16, 1256D

9. それゆえ、完全な者として、律法に教えられ福音に堅固にされた者として、両約の信仰を受け入れよ。「水のすべての上に種を蒔く者は幸いである。そこでは牛と驢馬が踏む」(イザヤ32:20)と、今日読まれたとおりである。すなわち、両約の教えに従う諸民に種を蒔く者のことである。牛とは、耕す牛、律法の軛を負う牛であり、それについて律法は言う。「脱穀する牛に口輪をつけてはならない」(申命記25:4)。それは神の書の角を持つ者である。

Epistolarum classis II 74.0.32

32

Pullum autem asinae Dominus in Evangelio in figura populi gentilis ascendit (Luc. XIX, 33) .

PL 16, 1257A

他方、驢馬の子には、主が福音書で、異邦の民の象りとして乗った(ルカ19:33)。

Epistolarum classis II 74.0.33

33

10. Puto autem quoniam dives est verbum Dei, quod etiam illud intelligere debeamus, quia bos habet cornua plena terroris, taurus ferociam habet, asinus mansuetudinem: quod bene ad praesentia derivatur, quia beatus qui et severitatem et mansuetudinem tenet; ut altero disciplina servetur, altero innocentia non opprimatur: nimia enim severitas extorquet plerumque terrore mendacium.

PL 16, 1257A

10. 神の言葉は豊かなので、次のことも悟るべきだと私は思う。牛は恐れに満ちた角を持ち、雄牛は荒々しさを持ち、驢馬は柔和さを持つ。これは現在のことにもよく当てはまる。厳しさと柔和さの両方を保つ者は幸いである。一方によって規律が守られ、他方によって無垢が圧し潰されないためである。実に、過度の厳しさは、しばしば恐れによって偽りを強いるからである。

Epistolarum classis II 74.0.34

34

Deus diligi maluit, quam timeri: Dominus autem charitatem exigit, servus timorem; cum perpetuus in homine terror esse non possit; quia scriptum est, sicut hodie lectum est: Ecce in timore vestro ipsi timebunt, quos timebatis. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1257A

神は、恐れられるより愛されることを望んだ。主は愛を求め、僕は恐れを求める。人間の内に恐れが永続することはできないからである。今日読まれたとおり、こう書かれている。「見よ、汝らの恐れの中で、汝らが恐れていた者たち自身が恐れるだろう」。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。