Epistolarum classis II 78.0.1
Abrahae instar nos ex fide justificari, qua sumus filii liberae: circumcisionem tantum per Christum vim habuisse, quam ipse in semet passus antiquavit: justitiam ergo non exspectandam nisi ex fide, quae, si perfecta sit, numquam charitate destituitur.
PL 16, 1267C我々はアブラハムにならい、信仰によって義とされる。この信仰によって我々は自由な女の子である。割礼はキリストを通してのみ力を持ったのであり、彼はそれを自ら身に受けて古びさせた。それゆえ正義は信仰によらなければ待ち望めず、その信仰は、もし完全であれば、愛を決して欠かない。
Epistolarum classis II 78.0.2
AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Si Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) , quod autem reputatur ad justitiam, ex incredulitate ad fidem est: utique ex fide justificamur, non ex operibus legis.
PL 16, 1267Cアンブロシウスよりホロンティアヌスへ。1. もし「アブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた」(創世記15:6)のであり、義と認められるものは、不信仰から信仰への移りであるなら、我々は当然、律法の業からではなく、信仰によって義とされる。
Epistolarum classis II 78.0.3
Abrahae autem ipsi duo filii Ismael et Isaac, unus de ancilla, alter de libera (Gal. IV, 22 et seq.) .
PL 16, 1267Dさて、アブラハム自身には二人の子、イシュマエルとイサクがあり、一人は女奴隷から、もう一人は自由な女から生まれた(ガラテヤ4:22以下)。
Epistolarum classis II 78.0.4
Et responsum hujusmodi, ut expelleret ancillam, et filium ancillae; non enim haeredem fore ancillae filium: et ideo non ancillae nos filios esse, sed liberae, qua libertate nos Christus liberavit.
PL 16, 1267Dそして、女奴隷とその子を追い出せ、女奴隷の子は相続人にならないから、との答えがあった。それゆえ我々は女奴隷の子ではなく、自由な女の子であり、その自由によってキリストは我々を自由にした。
Epistolarum classis II 78.0.5
Unde colligitur quod ii magis Abrahae filii, qui ex fide; praestant enim fidei quam generationis haeredes.
PL 16, 1268Aここから、信仰に基づく者たちこそ、むしろアブラハムの子であると結論される。信仰の相続人であることは、生まれの相続人であることにまさるからである。
Epistolarum classis II 78.0.6
Lex pedagogus est, fides libera: abjiciamus ergo opera servitutis, teneamus gratiam libertatis: deseramus umbram, solem secuti: ritus Judaicos deseramus (Galat. III, 24) . 2. Circumcisio membri unius nihil prodest.
PL 16, 1268A律法は養育係であり、信仰は自由である。それゆえ我々は隷属の業を捨て、自由の恩寵を保とう。太陽に従って、影を去ろう。ユダヤの儀礼を去ろう(ガラテヤ3:24)。2. 一つの肢体の割礼は何の益もない。
Epistolarum classis II 78.0.7
Denique ait Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2) . Non quia non possit, sed quia indignos beneficiis suis judicet, qui vias ejus deserant.
PL 16, 1268A実に使徒は言う。「見よ、私パウロは汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるなら、キリストは汝らに何の益ももたらさない」(ガラテヤ5:2)。それは、できないからではなく、その道を捨てる者を、自らの施しにふさわしくない者と判断するからである。
Epistolarum classis II 78.0.8
3. Et quidem ante Sephora circumcidit filium suum, et periculum depulit, quod imminebat (Exod. IV, 25) : sed tunc profuit Christus, cum adhuc perfecta differret. Cum parvulus esset populus credentium, venit non parvulus, sed perfectus in omnibus Dominus Jesus.
PL 16, 1268A3. 確かに以前、ツィポラは自分の子に割礼を施し、迫っていた危険を退けた(出エジプト記4:25)。しかしそのときキリストが益をもたらしたのは、完全なものがなおも先延ばしにされていたときである。信じる民が幼子であったとき、主イエスは、幼子としてではなく、すべてにおいて完全な者として来た。
Epistolarum classis II 78.0.9
Circumcisus est primo secundum legem, ne legem solveret: postea per crucem, ut legem impleret (I Cor. XIII, 10) .
PL 16, 1268B彼はまず律法にしたがって割礼を受けた。律法を廃さないためである。のちに十字架を通して〔割礼を受けた〕。律法を成就するためである(一コリント13:10)。
Epistolarum classis II 78.0.10
Cessavit ergo quod ex parte est, quia venit quod perfectum est; crux enim in Christo non unum membrum, sed totius circumcidit superfluas corporis voluptates.
PL 16, 1268Bそれゆえ部分的なものは終わった。完全なものが来たからである。キリストにおける十字架は、一つの肢体ではなく、体全体の余分な快楽を切り取るからである。
Epistolarum classis II 78.0.11
4. Fortasse adhuc quaeritur qua ratione circumcidi ex parte voluerit, qui venerat perfectam circumcisionem demonstraturus. De quo non puto esse diutius deliberandum.
PL 16, 1268B4. おそらく、完全な割礼を示すために来た者が、なぜ部分的に割礼を受けようとしたのか、なおも問われよう。これについて、私は長く思案する必要はないと考える。
Epistolarum classis II 78.0.12
Nam si peccatum factus est, ut nostra peccata mundaret (II Cor. V, 21) : si maledictum pro nobis factus est, ut legis maledicta vacuaret (Galat. III, 13) ; ea ratione et circumcisus pro nobis est, ut circumcisionem Legis auferret, daturus salutem crucis.
PL 16, 1268Bもし彼が、我々の罪を清めるために罪となり(二コリント5:21)、律法の呪いを空しくするために、我々のために呪いとなったのなら(ガラテヤ3:13)、同じ理由で、十字架の救いを与えるべく、律法の割礼を取り去るために、我々のために割礼も受けたのである。
Epistolarum classis II 78.0.13
5. Spiritu igitur ex fide spem justitiae exspectandam nobis asserit apostolus (Galat. V, 5) , et in libertatem vocatos, libertatem nostram in occasionem carnis non debere conferre.
PL 16, 1268C5. それゆえ使徒は、我々が霊によって、信仰に基づき、正義の望みを待たなければならないと主張し(ガラテヤ5:5)、また、自由へと召された者は、我々の自由を肉の機会に用いてはならないと言う。
Epistolarum classis II 78.0.14
Siquidem neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides quae per charitatem operatur (Ibid., 6) . Et ideo scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 4) . Qui autem diligit, utique credit, et credendo unusquisque diligere incipit.
PL 16, 1268C実に、割礼も無割礼も何の力もなく、ただ愛を通して働く信仰だけが力を持つのである(ガラテヤ5:6)。それゆえ「汝の主なる神を愛せよ」と書かれている(申命記6:4)。愛する者は当然信じているのであり、各人は、信じることによって愛し始める。
Epistolarum classis II 78.0.15
Denique Abraham creditit, et sic diligere coepit: et credidit non ex parte, sed per omnia. Aliter enim plenam non poterat habere charitatem; quia scriptum est: Charitas credit omnia (I Cor. XIII, 7) . Si non credit omnia, non videtur charitas esse perfecta.
PL 16, 1268C実に、アブラハムは信じ〔底本は creditit。credidit と読む〕、そのように愛し始めた。彼は部分的にではなく、すべてにおいて信じた。そうでなければ、満ちた愛を持てなかったからである。「愛はすべてを信じる」と書かれている(一コリント13:7)。もしすべてを信じないなら、愛は完全であるとは見えない。
Epistolarum classis II 78.0.16
Ergo perfecta charitas omnem fidem habet. 6. Non tamen facile dixerim, quod continuo omnis fides perfectam charitatem habeat; quia Apostolus dixit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2) .
PL 16, 1268Dそれゆえ、完全な愛はあらゆる信仰を持つ。6. だが、あらゆる信仰が直ちに完全な愛を持つとは、私は容易には言えない。使徒が「たとえ山を移すほどのあらゆる信仰を私が持っていても、愛を持たないなら、私には何の益もない」と言ったからである(一コリント13:2)。
Epistolarum classis II 78.0.17
Etenim cum tria sint maxime in viro christiano, spes, fides, charitas: major his est charitas (Ibid., 13) .
PL 16, 1269Aというのも、キリスト教徒の人において最も大事なものは三つ、望み、信仰、愛であり、そのうち最も大いなるものは愛だからである(一コリント13:13)。
Epistolarum classis II 78.0.18
7. Sed arbitror propositi gratia hoc dixisse Apostolum; neque enim videtur mihi qui habeat omnem fidem, ita ut montes transferat, charitatem non habere; quomodo et illud, si habeat aliquis omnia mysteria, et omnem scientiam; quomodo non habeat charitatem, praesertim cum dicat Joannes: Quia omnis qui credit quia Jesus Christus est, de Deo natus est (I Joan. IV, 7) ; et supra ipse dixerit: Quoniam qui de Deo natus est, non peccat (Ibid., III, 9) ?
PL 16, 1269A7. だが私は、使徒がこれを論旨のために言ったのだと考える。山を移すほどのあらゆる信仰を持つ者が、愛を持たないとは、私には思われないからである。あのこと、すなわち、誰かがあらゆる奥義とあらゆる知識を持つとして、どうして愛を持たないことがあろうか〔この句は構文が整わない。同様に、と取った〕。ことにヨハネが「イエスはキリストであると信じる者は皆、神から生まれた」と言い(一ヨハネ4:7)、先には自ら「神から生まれた者は罪を犯さない」と言っているのだから(一ヨハネ3:9)。
Epistolarum classis II 78.0.19
Unde colligitur, si his qui credit quia Jesus Christus est, de Deo natus est; et qui de Deo natus est, non peccat: utique his qui credat quia Jesus Christus est, non peccat.
PL 16, 1269Aここから、もしイエスはキリストであると信じる者〔底本は his。is と読む。次の his も同じ〕が神から生まれ、神から生まれた者が罪を犯さないなら、イエスはキリストであると信じる者は、当然罪を犯さない、と結論される。
Epistolarum classis II 78.0.20
Si quis autem peccat, non credit: qui autem non credit, nec diligit: qui autem non diligit, peccato obnoxius est. Ergo non diligit, qui peccat; charitas enim multitudinem operit peccatorum (I Pet. IV, 8) .
PL 16, 1269Bだが、もし誰かが罪を犯すなら、その者は信じていない。信じない者は愛してもいない。愛さない者は罪に服している。ゆえに、罪を犯す者は愛していない。「愛は多くの罪を覆う」からである(一ペトロ4:8)。
Epistolarum classis II 78.0.21
Quod si charitas peccandi excludit affectum, quandoquidem etiam timorem excludit foras, plena est utique perfectae fidei charitas.
PL 16, 1269Bもし愛が罪を犯そうとする情を排除するなら、愛は恐れさえも外へ締め出すのだから、愛は当然、完全な信仰に満ちている。
Epistolarum classis II 78.0.22
8. Denique apostoli, qui futuri erant amici, dixerunt: Adauge nobis fidem (Luc. XVII, 15) , petentes a bono medico, ut infirmantem in se fidem sanaret. Infirmabatur adhuc fides in iis, cum audiret etiam Petrus: Minimae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 32) ?
PL 16, 1269B8. 実に、やがて友となる使徒たちは、「我々の信仰を増し加えよ」と言い(ルカ17:15)、善い医者に、自分たちの内で弱っている信仰を癒すよう求めた。信仰は彼らの内でなお弱っていた。ペトロさえ、「信仰の最も小さい者よ、なぜ疑ったのか」と聞いたのである(マタイ14:32)。
Epistolarum classis II 78.0.23
Ergo fides velut praevia charitatis occupat animam, et praeparat semitas venturae dilectioni. Sic omnis fides est, ubi perfectio charitatis.
PL 16, 1269Bそれゆえ信仰は、愛の先導のように魂を占め、来たるべき愛のために小道を備える。このように、愛の完全さのあるところに、あらゆる信仰がある。
Epistolarum classis II 78.0.24
9. Ideo puto dici quia charitas credit omnia (I Cor. XIII, 7) , hoc est, facit fidem omnia credere, et habere hujusmodi animam omnem fidem. Ac per hoc ubi perfecta charitas, ibi omnis fides: sicut ubi perfecta charitas, ibi spes omnis.
PL 16, 1269B9. それゆえ、「愛はすべてを信じる」と言われるのだと、私は考える(一コリント13:7)。すなわち、愛が信仰にすべてを信じさせ、そのような魂があらゆる信仰を持つようにするのである。したがって、完全な愛のあるところにはあらゆる信仰があり、同じく、完全な愛のあるところにはあらゆる望みがある。
Epistolarum classis II 78.0.25
Denique sicut omnia credit, ita scriptum est quia sperat omnia (Ibid.) . Ideo major, quia spem, fidemque complectitur. 10. Hanc charitatem habens, nihil timet; quia charitas timorem excludit foras; et ideo ablegato et exuto timore, omnia suffert, omnia sustinet.
PL 16, 1269C実に、すべてを信じるように、「すべてを望む」とも書かれている(一コリント13:7)。愛がより大きいのは、望みと信仰を包むからである。10. この愛を持つ者は何も恐れない。愛は恐れを外へ締め出すからである。それゆえ、恐れを遠ざけ脱ぎ捨てて、すべてを耐え、すべてを忍ぶ。
Epistolarum classis II 78.0.26
Qui ergo per charitatem omnia sustinet, non potest timere martyrium. Et ideo quasi victor, alibi in fine ait: Mihi enim mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) . Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
PL 16, 1269Cそれゆえ、愛によってすべてを忍ぶ者は、殉教を恐れることができない。だからこそ勝者のように、別の箇所で、〔書簡の〕終わりに言う。「私にとっては世界が十字架につけられ、私も世界に対して〔十字架につけられている〕」(ガラテヤ6:14)。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。