ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXXII 第82書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1275D · 36 sectiones

Epistolarum classis II 82.0.1

1

Quomodo in MARCELLI, Laeti et amborum sororis causa constitutus sit judex, et quare illam cognitionem ita susceperit, ut maluerit arbitrum agere, commemorat, litis exponit statum, ac Marcello damnum non aegre ferendum ostendit.

PL 16, 1275D

マルケルスとラエトゥス、および両者の姉妹の件で、いかにして自分が裁判官に立てられたか、なぜその審理を引き受けて、むしろ仲裁人を務めることを選んだかを思い起こさせ、訴訟の状況を説明し、マルケルスには損失を重く受け取るべきでないことを示す。

Epistolarum classis II 82.0.2

2

Hinc eum laudat, quod arbitrum se ipse praestiterit longe aequissimum. Cur tamen in ejus arbitrio nonnihil mutaverit, docet: ac demum qua ratione singuli sine Ecclesiae damno vicerint, declarat. AMBROSIUS MARCELLO.

PL 16, 1276A

次いで、彼が自ら最も公正な仲裁人となったことを称える。それでも彼の裁定にいくらか変更を加えた理由を教え、最後に、教会の損失なしに各人がいかなる道理で勝ったかを明らかにする。アンブロシウスよりマルケルスへ。

Epistolarum classis II 82.0.3

3

1. Apud me decursus est tui textus negotii, quod non intulisti, sed recepisti; quia erat et pietatis necessitas, et probandae in pauperes liberalitatis voluntas.

PL 16, 1276A

1. あなたの件の経過は、私のもとで終わった。その件をあなたは持ち込んだのではなく、引き受けたのである。そこには情愛の務めがあり、また貧しい者たちへの寛大さを示そうとする意志があったからである。

Epistolarum classis II 82.0.4

4

Cognovi autem secundum sacrae formam praeceptionis, in quam me induit et beatissimi Apostoli auctoritas, et tuae doctrinae ac vitae forma et disciplina.

PL 16, 1276A

私は、聖なる命令の型に従って審理した。その型へは、いとも祝福された使徒の権威が私を引き入れ、またあなたの教えと生活の型と規律も引き入れたのである。

Epistolarum classis II 82.0.5

5

Nam cum ipse arguerem quod adhuc inter vos maneret veternosum jurgium, cognoscendi mihi necessitatem partes imposuerunt.

PL 16, 1276A

実に、諸君の間になお古びた争いが残っていると私自身が咎めていたところ、両当事者が、審理する必要を私に課したのである。

Epistolarum classis II 82.0.6

6

2. Erubui recusare, fateor, cum praesertim togati utriusque partis invicem se lacesserent, dicentes ut meo sub examine liqueret, cui parti majora juris vel justitiae suffragia forent. Quid plura?

PL 16, 1276B

2. 断るのが恥ずかしかったことを、私は認める。とりわけ、両側の法服の者たちが互いに挑み合い、どちらの側に法と正義のより大きな支持があるかが、私の審査のもとで明らかになるようにと言っていたのであるから。多くを語る必要があろうか。

Epistolarum classis II 82.0.7

7

Cum jam conclusi essent dies, et paucarum horarum superesset spatium, quibus tamen alia audiret praefectus negotia; petierunt causae patroni prorogari paucorum dierum tempora, ut ego residerem cognitor.

PL 16, 1276B

すでに期日は尽き、残る時間はわずか数時間となっていて、それでも長官は他の件を聞こうとしていた。訴訟の弁護人たちは、私が審理者として席に着けるよう、数日の期間の延長を願い出た。

Epistolarum classis II 82.0.8

8

Tantus ardor erat christianis viris, ne praefectus de episcopi judicaret negotio. Aiebant praeterea nescio quae gesta indecore, et pro suo quisque studio jactabat, quae episcopo potius judice, quam praefecto examinari oporteret.

PL 16, 1276B

キリスト教徒たちの熱意は、司教の件を長官が裁くことのないようにと、それほど大きかった。さらに彼らは、何か不体裁に行われたことを語り、各人が自分の熱心のままに、長官でなく司教が裁判官として検討するのがふさわしい事柄を言い立てていた。

Epistolarum classis II 82.0.9

9

3. His confusus, simul admonitus Apostolicae praeceptionis, quae arguit, dicens: Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis (I Cor. V, 12) ? Et iterum: Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum.

PL 16, 1276C

3. これに当惑し、同時に使徒の命令を思い出させられた。それはこう咎めている。「中にいる者たちについては、汝らが裁くのではないか」(一コリント5:12)。また重ねてこう言う。「それゆえ、世の裁きを持つなら、教会の中で軽んじられている者たち、その者たちを裁きのために立てよ。」

Epistolarum classis II 82.0.10

10

Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum: sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles (I Cor. VI, 4) ; recepi cognitionem, ita tamen ut compositionis essem arbiter.

PL 16, 1276C

「汝らの慎みに訴えて言う。このように、兄弟の間を裁くことのできる賢い者が汝らの間に一人もいないのか。兄弟が兄弟と裁判で争い、しかも不信仰の者たちの前でそうするのか」(一コリント6:4)。そこで私は審理を引き受けたが、それでも和解の仲裁人となる限りにおいてであった。

Epistolarum classis II 82.0.11

11

Videbam enim quod si pro tuis judicarem partibus, posset ille non acquiescere: si pro illo ferretur sententia, obediret tua et sanctae sororis defensio. Erat ergo iniqua decernendi conditio. Posset etiam illis videri suspecta necessitudinis sacerdotalis gratia.

PL 16, 1276C

というのも、私があなたの側に有利に裁けば、相手は承服しないかもしれず、彼に有利に判決が下されれば、あなたと聖なる姉妹の弁護は従うであろうと見えたからである。それゆえ判決を下す条件は不公平であった。しかも、司教の身分による親しさの恩顧が、彼らには疑わしいと見えることもあり得た。

Epistolarum classis II 82.0.12

12

Quando enim victus quemvis alium quam se aequiorem putat? Et quod verum est, erant vetusti jurgii intolerabilia utrique parti dispendia; si finis ejus aut fructu careret, aut liberalitatis solatio.

PL 16, 1276D

実に、敗れた者が自分以外の誰かをより公正だと思うことがあろうか。そして真実のところ、古い争いの損失は両当事者にとって耐えがたかった。その終結が、収穫を欠くか、寛大さの慰めを欠くかするならば。

Epistolarum classis II 82.0.13

13

4. Cum igitur anceps judicium, jus controversum, multiplices ab utraque parte actiones cernerem, invidiae plenas supplicationes, rescriptorum quoque obreptiones obtexerent: adverterem etiam gravi conditione illum, si vicisset, acturum de duplis fructibus, et de sumptibus annosae litis: tuo autem officio non convenire, ut expensas jurgii posceres: nec competere, ut quidquam de fructibus possessor ageres, quos percepisses; malui jurgium compositione caedere, quam pronuntiatione acerbare.

PL 16, 1276D

4. こうして、裁きは定まらず、法は争われ、双方から多くの訴えが出され、嘆願は憎しみに満ち、勅答の不正取得までもが事を覆い隠すのを私は見た。さらに、もし相手が勝てば、彼は〔あなたにとって〕重い条件で、二倍の収益と、年を重ねた訴訟の費用を請求するであろうこと、他方あなたの務めには争いの費用を請求することはふさわしくなく、あなたが得た収益について占有者として何かを申し立てることも適わないことに、私は気づいた。それゆえ私は、判決によって争いを苦くするよりも、和解によってそれを断ち切ることを選んだ。

Epistolarum classis II 82.0.14

14

Alia enim habebant excitari jurgia: tum, quod est gravissimum, etsi jurgia sublata forent, erant tamen odia mansura, quae apud bonos mores dispendii sunt.

PL 16, 1277A

実際、新たな争いが掻き立てられる余地もあった。さらに、最も重いことに、たとえ争いが取り除かれても、憎しみは残るはずであった。それは善き習わしにとって損失なのである。

Epistolarum classis II 82.0.15

15

5. Inter hos aestus positus, cum me persona sacerdotis, feminae sexus, viduae gravitas, amici quoque contemplatio, trino quodam non perfunctorio conveniret nomine, illud sequendum putavi; ut neminem vinci vellem, et omnes vincere.

PL 16, 1277A

5. この波立ちの中に置かれて、司教という人格、女という性、やもめの重み、さらには友への配慮が、いわば三重の、おざなりでない名をもって私に迫ったので、次のことに従うべきだと私は考えた。誰も敗れさせず、全員が勝つことを望むということである。

Epistolarum classis II 82.0.16

16

Nec fefellit sententia; vicistis enim omnes germanitati, vicistis naturae, vicistis Scripturae dicenti: Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini (I Cor. VI, 7) ? 6. Sed putas te gravatum jactura juris, damno pecuniae.

PL 16, 1277B

この判断は誤らなかった。実に諸君は皆、兄弟の絆のために勝ち、自然のために勝ち、こう言う聖書のために勝ったのである。「なぜむしろ不正を受けないのか。なぜむしろ欺かれないのか」(一コリント6:7)。6. しかしあなたは、法の損失と金銭の損害によって自分が重荷を負ったと考えている。

Epistolarum classis II 82.0.17

17

Meliora utique sacerdotibus damna, quam lucra saeculi sunt: Beatius est enim dare, quam accipere (Act. XX, 35) . Sed forte dicas: Fraudem non debui pati, injuriam non debui perpeti, damnum subire. Quid ergo? Inferre velles?

PL 16, 1277B

司教たちにとって、世の利得よりも損失のほうが確かに優れている。「与えるほうが、受けるよりも幸いである」(使徒言行録20:35)からである。だが、あなたはおそらく言うだろう。欺かれるべきではなかった、不正を耐え忍ぶべきではなかった、損害を被るべきではなかった、と。ではどうだというのか。自分が加えようとでもいうのか。

Epistolarum classis II 82.0.18

18

Sed etsi tu non inferres, ille se passum diceret. Itaque vide quid dicat Apostolus: Quare non magis fraudem patimini? Ut prope videatur, qui non patitur, fecisse; tolerare enim debet, qui fortior est.

PL 16, 1277B

しかし、あなたが加えなくとも、相手は自分が被ったと言うであろう。だから、使徒が何と言うかを見よ。「なぜむしろ欺かれないのか」。耐えない者がやったかのように見えるほどである。実に、より強い者こそ耐えるべきなのである。

Epistolarum classis II 82.0.19

19

7. Verum quid ego ita tecum ago, quasi hoc meum, et non tuum sit? Tu enim obtulisti, quasi arbiter litis, ut soror in diem vitae suae possideret partem praedii, post obitum ejus fratri cederet omnis possessio.

PL 16, 1277C

7. それにしても、なぜ私はあなたとこのように事を論じているのか。あたかもこれが私のことで、あなたのことではないかのように。実際、あなたが、訴訟の仲裁人のように、姉妹が生涯の日まで所領の一部を所有し、彼女の死後は全所有が兄弟に帰するようにと申し出たのである。

Epistolarum classis II 82.0.20

20

Neque quisquam eum vel tuo, vel Ecclesiae conveniret nomine: sed sibi haberet, si ita mallet, ut nihil dispensaret Ecclesiae.

PL 16, 1277C

そして誰も、あなたの名においても教会の名においても彼を訴えることはなく、彼がそう望むなら、教会に何も分け与えないままで、自分のものとして持つことになる。

Epistolarum classis II 82.0.21

21

Hoc cum ego praedicarem, et praeferrem tantam animo tuo infusam liberalitatis gratiam, respondit germanus tuus placere sibi oblationem, si metus deteriorandae possessionis decederet.

PL 16, 1277C

私がこのことを宣べ、あなたの心に注がれた寛大さの恩寵がこれほど大きいことを称えていると、あなたの兄弟は、所有地が劣化する恐れが除かれるなら、この申し出を喜ぶと答えた。

Epistolarum classis II 82.0.22

22

Quemadmodum enim femina, et quod est amplius, vidua possessionem regeret tributariam? Quid sibi profuturum, quod sibi jura possessionis cederes; si majora ex incultu agri subeunda sibi damna arbitraretur? 8. Movebat hoc utriusque partis togatos.

PL 16, 1278A

実際、女が、しかもそれ以上にやもめが、貢租を負う所領をどのように治めるのか。あなたが所領の権利を自分〔ラエトゥス〕に譲るとしても、畑が耕されぬことからより大きな損害を自分が被らねばならぬと考えるなら、それが自分に何の益になるのか、と。8. このことは両当事者の法服の者たちを動かした。

Epistolarum classis II 82.0.23

23

Itaque omnium conspirante assensu, placuit ut Laetus v. c. agrum susciperet, et certum numerum frumenti, vini, olei, sorori quotannis pensitaret.

PL 16, 1278A

そこで全員が一致して同意し、いとも高名な人〔v. c.〕ラエトゥスが畑を引き受け、小麦、ぶどう酒、油を一定の量だけ、毎年姉妹に支払うことが決まった。

Epistolarum classis II 82.0.24

24

Ergo sanctae germanae tuae non jus, sed sollicitudo decessit: non fructus, sed culturae labor: non reditus, sed incerti eventus quaedam, ut dicitur vulgo, alea. Si tempestates ventorum graves proventum impedierint, sorori tamen tuae sua ubertas manebit.

PL 16, 1278A

こうして、あなたの聖なる姉妹から去ったのは権利ではなく心配であり、収益ではなく耕作の労苦であり、収入ではなく、俗に言うように、不確かな成り行きの賭けのようなものである。烈しい風の嵐が収穫を妨げたとしても、あなたの姉妹には自分の豊かさが残る。

Epistolarum classis II 82.0.25

25

Si nimia siccitate aruerint locorum gignentia, sorori tamen tuae sata non minuetur fecunditas.

PL 16, 1278A

過度の旱魃で土地の産物が枯れたとしても、あなたの姉妹にとって、播かれたものの豊かさは減らない。

Epistolarum classis II 82.0.26

26

Sibi ascribet Laetus conditionem oblationis suae: si necessitates temporum et extraordinariae incubuerint exactiones, germana tua beneficio tuo, ut dispendio Laeti, immunis erit: Laetus autem se proprietate locorum solabitur.

PL 16, 1278B

ラエトゥスは、自分の申し出の条件を自分の責めとするであろう。時勢の窮迫や臨時の徴収がのしかかってきたなら、あなたの姉妹はあなたの恩恵によって、ラエトゥスの損失によって、免れることになる。他方ラエトゥスは、土地の所有によって自らを慰めるであろう。

Epistolarum classis II 82.0.27

27

9. Vicistis ergo omnes: Laetus, quia jus loci adeptus est, quod non tenebat: soror, quia annuis potietur fructibus jam sine lite, sine jurgio; nemo tamen plenius, nemo gloriosius quam tu vicisti, qui dum erga sororem confirmari vis liberalitatem tuam, in utrumque eam fraternae consortem necessitudinis contulisti.

PL 16, 1278B

9. こうして諸君は皆、勝った。ラエトゥスは、持っていなかった土地の権利を得たから。姉妹は、すでに訴訟もなく争いもなく、年ごとの収益を手にするから。だが、誰もあなたほど十全に、あなたほど栄えあるかたちで勝った者はいない。あなたは、姉妹に対する自分の寛大さが確かなものとなることを望みながら、兄弟の絆を共にする両者にそれを及ぼしたのである。

Epistolarum classis II 82.0.28

28

Nam et fratri concessisti proprietatem, et sorori usus fructum: nihil autem adimitur Ecclesiae, quod pietati acquiritur; charitas enim non damnum, sed lucrum Christi est; denique charitas fructus Spiritus sancti est (Galat. V, 22) .

PL 16, 1278B

実に、あなたは兄弟に所有権を譲り、姉妹に用益権を譲った。しかも、情愛のために得られるものは、教会から何も奪わない。愛はキリストの損失ではなく、利得だからである。実に、愛は聖なる霊の実である(ガラテヤ5:22)。

Epistolarum classis II 82.0.29

29

Apostolico igitur charactere cognitio decursa est. Dolebamus ante quod litem haberes: profuit jurgium, ut formam indueres apostolicae vitae et praeceptionis. Illud sacerdotio non congruebat, haec transactio et apostolicam decet normam.

PL 16, 1278C

こうして審理は使徒的な刻印によって終わった。我々は以前、あなたが訴訟を抱えていることを悲しんでいた。争いは益となった。あなたが使徒的な生活と命令の型を身に帯びるためである。あの争いは司教職にふさわしくなかったが、この和解は使徒的な規範にもふさわしい。

Epistolarum classis II 82.0.30

30

10. Nec vereare ne immunis sit atque exsors Ecclesia liberalitatis tuae. Habet et illa fructus tuos et quidem uberiores, habet fructus doctrinae tuae, habet tuae vitae stipendium; habet fecunditatem, quam tuis institutis rigasti.

PL 16, 1278C

10. 教会があなたの寛大さに与らず、その分け前もないのではないかと恐れてはならない。教会もまた、あなたの収穫を持っており、しかもいっそう豊かなものを持っている。あなたの教えの実を持ち、あなたの生活の報いを持ち、あなたの定めによって潤した豊饒を持っている。

Epistolarum classis II 82.0.31

31

His dives reditibus, non quaerit temporalia; quia aeterna possidet. Addidisti autem ei non solum apostolicos, sed etiam evangelicos fructus; Dominus enim dixit: Facite vobis amicos de iniquo mammona (Luc. XVI, 9) .

PL 16, 1278C

これらの収入に富む教会は、この世のものを求めない。永遠のものを所有しているからである。あなたはさらに、使徒的な実のみならず福音の実をも教会に加えた。実に、主はこう言った。「不正な富で、自分のために友をつくれ」(ルカ16:9)。

Epistolarum classis II 82.0.32

32

Fecisti et tu amicos, et quod mirabile est, ex dissidentibus. Fecisti in jus germanitatis redire fratres, fecisti eos hac charitate, hac gratia securos esse, quod suscipiantur in aeterna tabernacula.

PL 16, 1279A

あなたもまた友をつくった。しかも驚くべきことに、仲違いしていた者たちの中から。兄弟たちを兄弟の絆の権利へと立ち返らせ、この愛、この好意によって、彼らが永遠の幕屋に迎え入れられるという点で安全であるようにした。

Epistolarum classis II 82.0.33

33

11. Christo igitur auctore et duobus arbitris sacerdotibus, te qui formam prior dedisti, me qui sententiam prompsi, facta pax non claudicabit; quando tanta fidei convenerunt suffragia, ut perfidia non possit esse sine poena.

PL 16, 1279A

11. こうして、キリストを創始者とし、二人の司教を仲裁人として、すなわち、型を先に与えたあなたと、判断を述べた私とによって成った平和は、片足を引きずることがないであろう。信仰の支持がこれほど集まったので、背信が刑罰を免れることはあり得ないからである。

Epistolarum classis II 82.0.34

34

12. Arabit Laetus sorori, cui antea alienos invidebat labores: messem Laetus sorori colliget, in qua ante ferre non poterat alienas donationes: deferet fructus ad sororis horrea, et hoc laetus faciet, recepta etiam jam nominis sui proprietate.

PL 16, 1279A

12. ラエトゥスは姉妹のために耕すであろう。以前は他人の労苦を妬んでいた相手のために。ラエトゥスは姉妹のために刈り入れを集めるであろう。以前は、その土地で他人の贈与を耐えることができなかったのに。彼は収穫を姉妹の穀倉へ運び、しかも喜んで〔laetus。ラエトゥスの名に掛けている〕それを行うであろう。今や自分の名のとおりの者となったのだから〔nominis sui proprietas は「名の本来の意味」と「名の所有権」を掛けた語呂〕。

Epistolarum classis II 82.0.35

35

13. Tu interea conformatus in apostolum Christi, assumens propheticam auctoritatem, dices ad Dominum: Possedisti renes meos (Psal. CXXXVIII, 13) .

PL 16, 1279B

13. あなたはその間、キリストの使徒に形づくられ、預言者の権威を身にまとって、主に向かってこう言うであろう。「汝は私の腎を所有した」(詩篇138:13)。

Epistolarum classis II 82.0.36

36

Haec melius possessio Christum decet; ut virtutes sacerdotis possideat sui, hos fructus capiat, qui sunt integritatis et continentiae, et quod est amplius, charitatis et tranquillitatis. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1279B

この所有は、よりよくキリストにふさわしい。すなわち、キリストが自分の司教の徳を所有し、無傷さと自制の、そしてそれ以上に、愛と平穏の実を受け取るということである。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。