ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXVII 第67書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1227C · 41 sectiones

Epistolarum classis II 67.0.1

1

Ubi ostensum est, quod Aaron filios excusanti Moyses acquieverit, innui sententiam cujusque circa proprium munus antecellere, idem locus consideratur.

PL 16, 1227C

アロンが子らのために弁明したのにモーセが従ったことは、各人の判断がそれぞれ自らの固有の務めについて優ることを示唆している、と示したうえで、同じ箇所が考察される。

Epistolarum classis II 67.0.2

2

Inde colligitur raram esse veram poenitentiam; ei enim officere naturam ac verecundiam, necnon affectuum velocitatem: ad haec eam agi non posse, nisi exstinctae sint cupiditates, et vigeat amor justitiae; propterea cassam fuisse Judae resipiscentiam; nullam enim Deo acceptam, nisi sinceram; quae res sub figura trium hircorum designabatur.

PL 16, 1227D

そこから、真の悔い改めは稀であることが導かれる。実に、本性と慎み、また情の速さがそれを妨げるからである。そのうえ、欲望が消え、正義への愛が盛んでなければ、悔い改めは行われえない。それゆえユダの悔いは空しかった。実に、真実なものでなければ、神に受け入れられる悔い改めはないからである。この事柄は、三頭の雄山羊の象りで表されていた。

Epistolarum classis II 67.0.3

3

AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem. 1. Quantus sit unusquisque in suo munere, exemplo debet esse lectio, quae jure te movit, quod Moyses ille, quo nemo praesentius Deum vidit (Num. XII, 8) , neque surrexit amplius in Israel propheta, qui Deum facie ad faciem, sicut Moyses videret (Deut. XXXIV, 10) : ille qui quadraginta diebus et noctibus jugiter cum Domino fuit, cum Legem acciperet in monte (Exod. XXXIV, 28) : ille, inquam, cui Deus dabat, quos loqueretur, sermones (Exod. IV, 12) , invenitur magis Aaron fratris consilium quam suum probasse.

PL 16, 1228A

アンブロシウスよりシンプリキアヌスへ、挨拶を送る。1. 各人が自らの務めにおいてどれほど大きいかについては、あなたが当然に心を動かされたあの読みが、例となるはずである。すなわち、あのモーセ――彼ほど間近に神を見た者はなく(民数記12:8)、イスラエルには、神を顔と顔を合わせて見る預言者はモーセのようには二度と起こらなかった(申命記34:10)。山で律法を受けたとき、四十日四十夜絶えず主とともにいた、あのモーセ(出エジプト記34:28)。語るべき言葉を神が授けていた、その彼が(出エジプト記4:12)、自分の考えよりも兄アロンの考えをむしろ是としたと見いだされるのである。

Epistolarum classis II 67.0.4

4

Fuit ergo quisquam hominum Moyse prudentior et instructior? Atqui ipsum Aaron postea cum Maria circa Aethiopissae personam legimus errasse. 2. Sed hoc ipsum diligenter discute, ubi Moyses scientia praeponderet, ubi Aaron consilio (Num. XII, 1) .

PL 16, 1228B

では、人々の中に、モーセより思慮深く、教えを受けた者がいただろうか。しかるに我々は、アロン自身がのちにミリアム〔ラテン語は Maria〕とともに、エチオピアの女のことで誤ったと読む。2. だが、まさにこのことを丁寧に吟味せよ。どこでモーセが知において優り、どこでアロンが助言において優るのかを(民数記12:1)。

Epistolarum classis II 67.0.5

5

Moyses magnus propheta, qui de Christo dixit: Sicut me ipsum audietis (Deut. XVIII, 15) . Et de quo ipse Dominus ait: Si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis ad illos abierit, credent (Luc. XVI, 31) .

PL 16, 1228B

モーセは偉大な預言者であり、キリストについてこう言った。「汝らは、私に聞くように〔彼に〕聞くだろう」(申命記18:15)。また主自身が、彼について言う。「もしモーセと預言者たちに聞かないなら、死者の中から誰かが彼らのもとに行っても、信じないだろう」(ルカ16:31)。

Epistolarum classis II 67.0.6

6

Ergo in causa prophetiae praefertur Moyses sicut propheta: ubi autem causa, et munus, et officium sacerdotii est, praefertur Aaron sicut sacerdos. Tractemus ergo ipsum locum. 3. Immolatus erat hircus pro peccato, et oblatus in holocaustum.

PL 16, 1228B

ゆえに、預言の事柄においては、預言者としてモーセが優先される。他方、祭司職の事柄、務め、職分が問題となるところでは、祭司としてアロンが優先される。ではその箇所そのものを取り上げよう。3. 罪のために雄山羊が屠られ、焼き尽くす献げ物として献げられていた。

Epistolarum classis II 67.0.7

7

Quaesivit eum postea Moyses, et combustus fuerat: Et iratus est Moyses ad filios Aaron Eleazar et Ithamar, qui superfuerant, dicens: Quare non manducastis, quod pro peccato immolatum est in loco sancto?

PL 16, 1228C

のちにモーセがそれを探したが、焼かれてしまっていた。モーセは、生き残っていたアロンの子エレアザルとイタマルに怒って言った。「なぜ、罪のために屠られたものを、聖なる場所で食べなかったのか」。

Epistolarum classis II 67.0.8

8

Quoniam quidem sancta sanctorum sunt, hoc vobis dedi manducare; ut auferatis peccatum Synagogae: et intus manducandum esse, sicut mihi praeceptum est, ait.

PL 16, 1228C

「それは聖なるものの中の聖なるものだからである。会堂の罪を取り除くために、私はこれを汝らに食べるよう与えた」。また、私に命じられたとおり、内で食べなければならなかった、と彼は言う。

Epistolarum classis II 67.0.9

9

Cum ergo iratum eum vidisset Aaron, placide respondit ei: Si hodie obtulerint pro peccato suo holocausta sua contra Dominum, et acciderint mihi talia; manducabo quod pro peccato obtulerunt hodie? Numquid placebit Domino?

PL 16, 1228C

そこで、アロンは、彼が怒っているのを見て、穏やかに答えた。「もし今日、彼らが自分の罪のために、自分たちの焼き尽くす献げ物を主に対して献げ、私にそのようなことが起こったなら、今日、罪のために献げられたものを私は食べるだろうか。主に喜ばれるだろうか」。

Epistolarum classis II 67.0.10

10

Et audivit Moyses, et placuit illi (Levit. X, 16, et seq.) . Quid ista significent, consideremus. 4. Nihil peccare solius est Dei: emendare sapientis est, et corrigere erratum, et poenitentiam gerere peccati. Id tamen est difficile in hac vita hominum.

PL 16, 1228C

モーセはそれを聞き、それは彼の気に入った(レビ記10:16以下)。これらが何を意味するかを考察しよう。4. 何も罪を犯さないことは、神のみに属する。誤りを正し、罪の悔い改めを行うのは、賢者に属する。だが、人間のこの生においては、それは難しい。

Epistolarum classis II 67.0.11

11

Quid enim tam rarum, quam ut invenias virum qui seipsum coarguat, et factum condemnet suum? Rara itaque confessio de peccato, rara poenitentia, rara in hominibus verbi ejus assertio.

PL 16, 1229A

実に、自分自身を責め、自らの行いを断罪する人を見いだすことほど稀なことがあろうか。ゆえに、罪の告白は稀であり、悔い改めは稀であり、人々の中でその言葉を主張することは稀である〔verbi ejus の ejus が誰を指すかは定かでない。神と取った〕。

Epistolarum classis II 67.0.12

12

Repugnat enim natura, repugnat verecundia: natura, quia omnes sub peccato; et qui carnem gerit, culpae obnoxius est. Ergo repugnat natura carnis et illecebra saeculi innocentiae integritatique.

PL 16, 1229A

実に、本性が逆らい、慎みが逆らう。本性が逆らうとは、すべての人が罪の下にあり、肉をまとう者は咎に陥りやすいからである。ゆえに、肉の本性と世の誘惑は、無垢と無傷さに逆らう。

Epistolarum classis II 67.0.13

13

Repugnat etiam verecundia; quia erubescit unusquisque propriam culpam fateri, dum praesentia magis, quam futura cogitat.

PL 16, 1229A

慎みもまた逆らう。各人は、将来のことよりも現在のことを思うので、自らの咎を告白することを恥じるからである。

Epistolarum classis II 67.0.14

14

5. Studebat autem Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris deponeret, et nuda culpae sine ullo sui pudore discederet: sed non invenit, quia cito impetus irrationabilis praevenit, et flamma quaedam celerrimi motus animam depascitur, atque exurit ejus innocentiam; praeponderant enim futuris praesentia, et violenta moderatis, et plura potioribus, et jucunda seriis, et asperis mollia, et tristibus laeta, et illecebrosa rigidioribus, et praepropera tardioribus.

PL 16, 1229A

5. モーセは、罪から空になった魂、誤りの抜け殻を脱ぎ捨て、咎から裸になって、自分に少しの恥じらいもなく去るような魂を、見いだそうと努めていた。だが見いだせなかった。理性なき衝動がすぐに先回りし、きわめて速い動きのいわば炎が魂を食い荒らし、その無垢を焼き尽くすからである。実に、現在のものが将来のものに、激しいものが穏やかなものに、多いものがより優れたものに、快いものが真剣なものに、柔らかいものが厳しいものに、楽しいものが悲しいものに、誘惑的なものが厳格なものに、性急なものがゆっくりしたものに勝るのである。

Epistolarum classis II 67.0.15

15

Velox enim est iniquitas, quae ad nocendum occasiones suggerit; quia veloces pedes ejus ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3) : lenta autem virtus omnis et diuturna cunctatrix, ante judicat, et adorienda inspicit.

PL 16, 1229B

実に不法は速い。それは害をなす機会を差し出すからである。「その足は血を流すのに速い」(詩篇13:3)からである。他方、徳はすべて遅く、長く逡巡する。先に判断し、取りかかるべきことを吟味する。

Epistolarum classis II 67.0.16

16

Ita mens boni speculatrix consiliorum suorum est, priusque examinat quid decorum atque honestum: iniquitas vero opere cogitationi antevertit.

PL 16, 1229B

こうして、善い人の精神は自らの熟慮を見極める者であり、何がふさわしく誉れあるかをまず吟味する。他方、不法は、行いが思考に先立つ。

Epistolarum classis II 67.0.17

17

Pigra igitur et verecunda est poenitentia; quia premitur, et revocatur praesentium pudore; solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus, et ideo petitio ipsa tardior.

PL 16, 1229B

ゆえに、悔い改めは鈍く、慎み深い。現在のものへの恥じらいによって押さえられ、呼び戻されるからである。悔い改めはただ将来のものにのみ向かい、その希望は遅く、実りはいっそう遅く、したがって願いそのものもいっそう遅いのである。

Epistolarum classis II 67.0.18

18

6. Inter haec spei et virtutis molimina praecurrit impudentia, et specie praesentium poenitentia excluditur, et tamquam exuritur affectus ejus, et hujusmodi aboletur intuitus.

PL 16, 1229B

6. こうした希望と徳の営みのあいだに、恥知らずが先走り、現在のものの見かけによって悔い改めが締め出され、その情はいわば焼き尽くされ、この種の眼差しは消し去られる。

Epistolarum classis II 67.0.19

19

Quaerit eam Lex, et non invenit; ambusta est enim fervore et fumo iniquitatis, et indignatio quaedam legis movetur. Dicit Moyses devorandam fuisse poenitentiam in sanctis sanctorum, sacerdotes quasi segniores increpat.

PL 16, 1229C

律法は悔い改めを探すが、見いだせない。それは不法の熱と煙で焼かれており、律法のいわば憤りが動くのである。モーセは、悔い改めは聖なるものの中の聖なるもののうちで食い尽くされるべきだったと言い、祭司たちを、やや怠慢であるかのように叱責する。

Epistolarum classis II 67.0.20

20

Respondit Aaron providum debere esse judicium sacerdotale, nec facile malesanae conscientiae committendum id muneris; ne fiat error priore deterior. Vase enim fetido vel oleum vel vinum facile corrumpitur ac deterioratur.

PL 16, 1229C

アロンは答えた。祭司の裁きは慎重であるべきであり、この務めを、病んだ良心に安易に任せてはならない。誤りが前より悪くならないためである、と。実に、悪臭を放つ器では、油もぶどう酒も容易に腐り、悪くなるからである。

Epistolarum classis II 67.0.21

21

7. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri; et hoc sub conspectu Domini, cui et occulta sunt cognita? Numquid potest placere Domino, si quis cum adhuc versetur in iniquitatibus, et injustitiam corde inclusam teneat, dicat se agere poenitentiam?

PL 16, 1229C

7. だが、異なる火があるところで、罪はどうして焼き尽くされえたであろうか。しかもそれは、隠れたことも知っている主の目の前でである。ある人が、なお不法の中に身を置き、不義を心に閉じ込めたまま、自分は悔い改めていると言うなら、それが主に喜ばれえようか。

Epistolarum classis II 67.0.22

22

Simile est ac si quis aeger se sanum simulet, magis aegrotabit: quia nihil ei prodesse potest simulatio sanitatis; cum verbo adumbretur, non ullo fulciatur virtutis subsidio.

PL 16, 1229D

それは、病人が自分は健康だと装うのに似ており、いっそう病むだろう。健康の装いは、何も益にならないからである。それは言葉で描かれるだけで、徳の助けの支えを何も受けていない。

Epistolarum classis II 67.0.23

23

8. Ignis itaque alienus est libido, ignis alienus est omne injustae incendium cupiditatis, ignis alienus est omnis ardor avaritiae. Hoc igni nemo mundatur, sed exuritur.

PL 16, 1229D

8. ゆえに、情欲は異なる火であり、不正な欲望の燃え立ちはすべて異なる火であり、貪欲の熱はすべて異なる火である。この火によって清められる者はなく、焼き尽くされるのみである。

Epistolarum classis II 67.0.24

24

Nam ubi iste ignis alienus est, si quis in conspectu se offerat Domini, ignis eum coelestis absumit, sicut Abiud et Nadab, quos exussit ignis coelestis pariter cum iis quae pro peccato sacris fuerant oblata altaribus.

PL 16, 1230A

実に、この異なる火があるところで、誰かが主の面前に自らを献げるなら、天の火がその者を焼き尽くす。アビウとナダブがそうであった。天の火は、聖なる祭壇に罪のために献げられていたものとともに、二人を焼いた。

Epistolarum classis II 67.0.25

25

Qui ergo vult mundare peccatum suum, ignem a se removeat alienum. Illi soli igni se offerat, qui eulpam, non hominem exurit. 9. Qui sit iste ignis, audi dicentem quia Jesus baptizat in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11) .

PL 16, 1230A

ゆえに、自分の罪を清めようと望む者は、異なる火を自分から遠ざけよ。人ではなく咎を焼く、その火にのみ自らを献げよ〔底本は eulpam。culpam と読む。ミーニュの脚注 c は、若干の写本が qui culpam in homine exurit(人のうちの咎を焼く)とすることを記す〕。9. この火が何か、聞け。イエスは聖なる霊と火で洗礼を授ける、と語る者の言葉を(マタイ3:11)。

Epistolarum classis II 67.0.26

26

Hic est ignis, qui siccavit haemorrhoissae per duodecim annos sanguinem profluentem (Matth. IX, 20) . Hic est, qui peccatum Zachaei abstulit dicentis quod dimidium bonorum suorum daret pauperibus, et si cui quidquam abstulit, redderet quadruplum (Luc. XIX, 8) .

PL 16, 1230A

これこそ、十二年間血を流し続けていた長血の女の血を乾かした火である(マタイ9:20)。これこそ、自分の財産の半分を貧しい人々に与え、もし誰かから何かを奪っていたなら四倍にして返すと言ったザアカイの罪を取り除いた火である(ルカ19:8)。

Epistolarum classis II 67.0.27

27

Hic est ignis, qui abstersit culpam latronis; ignis enim consumens est, qui dixit ei: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Illos itaque sanavit, in quibus simplicem et puram reperit confessionem, nihil malignum, nihil fraudulentum.

PL 16, 1230A

これこそ、盗人の咎を拭い去った火である。実に、彼に「今日、私とともに楽園にいるだろう」と言ったのは、焼き尽くす火だからである(ルカ23:43)。こうしてイエスは、素直で純粋な告白を見いだした者たち、悪意もなく欺きもない者たちを癒した。

Epistolarum classis II 67.0.28

28

10. Denique Judas ad remedium pervenire non potuit, cum diceret: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 54) ; quia alienum ignem volvebat in pectore suo, qui eum inflammavit ad laqueum.

PL 16, 1230B

10. 実に、ユダは癒しに至ることができなかった。彼は「私は、正しい血を引き渡して罪を犯した」と言ったが(マタイ27:54)〔刷られた引照は27:54だが、語は27:4に当たる〕、異なる火を胸の内に転がしていて、その火が彼を縄へと燃え立たせたからである。

Epistolarum classis II 67.0.29

29

Indignus enim remedio fuit, quia non in intimo mentis conversus ingemuit, nec sedulo gessit poenitentiam; tantae enim pietatis est Dominus Jesus, ut et ipsi donaret veniam, si Christi exspectasset misericordiam.

PL 16, 1230B

実に、彼は癒しにふさわしくなかった。精神の奥底で向き直って嘆くことをせず、熱心に悔い改めを行わなかったからである。主イエスはそれほどの情愛を持つのだから、もしキリストの慈しみを待ち望んだなら、彼にも赦しを与えたであろうに。

Epistolarum classis II 67.0.30

30

11. Hanc ergo culpam sacerdotes non auferunt, neque peccatum ejus, qui in dolo se offert, et adhuc in studio delinquendi est. Non enim possunt epulari in eo, quod plenum fraudis, et serpentis interius cicatricis est; cibus enim sacerdotis est in peccatorum remissione.

PL 16, 1230B

11. ゆえに祭司たちは、この咎を取り除かない。欺きの中に自らを献げ、なお罪を犯そうと熱心である者の罪も取り除かない。実に祭司たちは、欺きに満ち、内に蛇の傷痕のあるものを食することはできないからである。祭司の食べ物は、罪の赦しにあるのだから。

Epistolarum classis II 67.0.31

31

Unde ait princeps sacerdotum Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Joan. IV, 34) . Quae est voluntas Dei, nisi ea: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isai. XXX, 15) ? In illo ergo subdolo cibus nullus est.

PL 16, 1230C

それゆえ、大祭司キリストは言う。「私の食べ物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。神の意志とは、「汝が向き直って嘆くとき、汝は救われるだろう」(イザヤ30:15)ということ以外の何であろうか。ゆえに、あの狡猾な者のうちには、食べ物は何もない。

Epistolarum classis II 67.0.32

32

Denique nec ipse epulandi suavitatem capere potest, in quo non sincera et pura conscientia est; amaritudo enim fraudis epulandi suavitatem obducit: nec permittit mala conscientia, ut reficiat et pascat obnoxium animum poenitentia.

PL 16, 1230C

実に、純粋で清い良心のない者は、食する楽しみそのものを味わうこともできない。欺きの苦さが、食する楽しみを覆うからである。悪い良心は、悔い改めが罪責ある心を養い、満たすことも許さない。

Epistolarum classis II 67.0.33

33

12. Ideo ergo talis affectus, talis petitio, talis poenitentia non est usui aut voluptati sacerdotibus.

PL 16, 1230C

12. それゆえ、そのような情、そのような願い、そのような悔い改めは、祭司たちにとって用にも快楽にもならない。

Epistolarum classis II 67.0.34

34

Meritoque hircus ille, qui pro peccato oblatus est in holocaustum, quia non fuit sincera hostia, exustus est (Levit. XVI, 27) ; quia in ejus sacrificio ignis alienus repertus est.

PL 16, 1230C

そして、罪のために焼き尽くす献げ物として献げられたあの雄山羊が焼き尽くされたのは、当然である。それは純粋ないけにえではなかったからである(レビ記16:27)。その犠牲に異なる火が見いだされたからである。

Epistolarum classis II 67.0.35

35

Non est itaque complacitum et acceptum sacrificium Deo; non est enim acceptum, nisi quod fuerit in divitiis sinceritatis et veritatis probatum.

PL 16, 1230D

ゆえに、その犠牲は神に喜ばれず、受け入れられなかった。純粋さと真実の豊かさにおいて是認されたもの以外は、受け入れられないからである。

Epistolarum classis II 67.0.36

36

13. Ideo et alibi legis duos hircos, unum in quo sors Domini, alterum transmissionis; illum in quo sors Domini offerri atque immolari pro peccato: illum vero in quo sors transmissionis, dimitti in desertum; ut accipiat populi iniquitates, vel alicujus peccatoris (Levit. XVI, 8 et seq.) .

PL 16, 1230D

13. それゆえ別の箇所でも、あなたは二頭の雄山羊を読む。一頭には主のくじ、もう一頭には送り出しのくじが当たる。主のくじの当たった雄山羊は罪のために献げられ屠られ、送り出しのくじの当たった雄山羊は荒れ野に放たれる。それは、民の不法、あるいは誰か罪人の不法を受けるためである(レビ記16:8以下)。

Epistolarum classis II 67.0.37

37

Sicut enim duo sunt in agro, et unus eorum assumetur, et alius derelinquetur (Matth. XXIV, 40) ; ita sunt duo hirci, unus qui ad sacrificium est utilis, alius qui in desertum dimittitur. Hic nulli usui, neque edendus, neque epulandus est sacerdotum filiis.

PL 16, 1231A

実に、畑に二人いて、一人は連れて行かれ、一人は残される(マタイ24:40)ように、二頭の雄山羊がいる。一頭は犠牲のために有用であり、もう一頭は荒れ野に放たれる。後者は何の用にも立たず、祭司の子らが食べることも、食して楽しむこともない。

Epistolarum classis II 67.0.38

38

Sicut enim ex iis, quae alimentorum sunt, quod bonum est, editur: quod inutile aut malum, projicitur; ita et bona opera epulatoria dicimus, quia sunt esui.

PL 16, 1231A

実に、食物に属するもののうち、良いものは食べられ、役に立たないもの、悪いものは捨てられるように、我々は善い業も「饗宴の業」と呼ぶ。食べるためにあるからである。

Epistolarum classis II 67.0.39

39

14. Non placebit ergo Domino, si manducet sacerdos sacrificium, in quod fraus sit oblationis, non sedulae confessionis sinceritas.

PL 16, 1231A

14. ゆえに、祭司が、献げ物の欺きがあり、熱心な告白の純粋さがない犠牲を食べるなら、それは主に喜ばれない。

Epistolarum classis II 67.0.40

40

Et ideo hircus iste in desertum dimittendus est, ubi erraverunt patres nostri, erraverunt in eo, et non potuerunt ad resurrectionis terram pervenire, sed interiit a terra memoria eorum.

PL 16, 1231A

それゆえ、この雄山羊は、荒れ野に放たれねばならない。荒れ野で我々の父祖たちはさまよい、そこでさまよって、復活の地〔底本のまま。ミーニュの脚注 c は、若干の写本が ad repromissionis terram(約束の地に)とすることを記す〕に至ることができず、彼らの記憶は地から滅んだのである。

Epistolarum classis II 67.0.41

41

Denique quae sint epulatoria opera, audi: Et erunt sabbata terrae vobis escae (Levit. XXV, 6) . Epulatoria enim et refectoria requies in Deo, quae facit animi tranquillitatem. Unde et nos etiam in sermone requiescamus. Vale, et nos, ut diligis, dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1231B

実に、饗宴の業が何であるか、聞け。「そして地の安息日は、汝らにとって食物となるだろう」(レビ記25:6)。神における安息こそ、饗宴となり回復となるものであり、心の静けさをもたらすからである。ゆえに、我々もこの語らいの中で安らごう。健やかであれ。そして、あなたがしているとおり、我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。