Epistolarum classis II 65.0.1
SIMPLICIANUM cur hostiarum sanguis partim super altare, partim in crateras infunderetur, scire cupientem Ambrosius honorifice allocutus, per cruoris partem qua perfundebatur altare mysteriorum cognitionem: per eam vero, quae in crateras immittebatur, morum scientiam significari docet.
PL 16, 1222Aシンプリキアヌスが、いけにえの血がなぜ一部は祭壇の上に、一部は鉢に注がれたのかを知りたがっているので、アンブロシウスは敬意をもって彼に語りかけ、血のうち祭壇に注がれる部分によって奥義の知が、鉢に注がれる部分によって道徳の知が表されると教える。
Epistolarum classis II 65.0.2
Subdit insuper adventum Christi, qui utraque disciplina nos erudivit, quique proprio sanguine omnes redemit, in eodem sacrificio figuratum. AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem.
PL 16, 1222Bさらに、両方の教えによって我々を教育し、自らの血によってすべての人を贖ったキリストの到来が、同じいけにえのうちに象られていることを付け加える。アンブロシウスよりシンプリキアヌスへ、挨拶を送る。
Epistolarum classis II 65.0.3
1. Motum te, cum legeres, significasti mihi, quid sibi velit, quod Moyses post oblatum sacrificium, et immolatas Domino salutares hostias, dimidiam partem sanguinis in crateras miserit, dimidiam autem ad altare effuderit (Exod. XXIV, 6) .
PL 16, 1222B1. あなたは、読んでいて心を動かされ、モーセが献げ物をささげ、救いのいけにえを主に屠ったのち、血の半分を鉢に入れ、半分を祭壇に注いだのは何を意味するのか、と私に知らせた(出エジプト記24:6)。
Epistolarum classis II 65.0.4
Sed quid est, quod ipse dubites, et a nobis requiras; cum fidei et acquirendae cognitionis divinae gratia totum orbem peragraveris, et quotidianae lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitae hujus tempus deputaveris, acri praesertim ingenio etiam intelligibilia complectens, ut pote qui etiam philosophiae libros, quam a vero sint devii demonstrare soleas et plerosque tam inanes esse, ut prius scribentium in suis scriptis sermo, quam vita eorum defecerit.
PL 16, 1222Bしかし、あなた自身が疑い、我々に尋ねるとは、どういうことか。あなたは信仰と神的な認識を得るために全世界を巡り歩き、この生のすべての時を、夜も昼も交互に、日ごとの読書にあててきた。とりわけ鋭い才知によって、知性で捉えられるものまで把握している。哲学の書がいかに真理から逸れているかを示すのを常とし、その多くがあまりに空疎で、著者たちの言葉がその著作の中で、彼らの生涯よりも先に尽きてしまうほどだ、とあなたは言うのだから。
Epistolarum classis II 65.0.5
2. Tamen quia collatio sermonis, ut pecuniae, magno est usui, atque ea maximus in commune emolumentum negotiationis profectus paratur, quam mirabilis sit ista sanguinis divisio, reticere non queo.
PL 16, 1222C2. とはいえ、言葉の持ち寄りは、金銭の場合と同じく大いに役立ち、それによって共通の利益のための取引の最大の進歩が得られるのだから、この血の分割がいかに驚くべきものであるかを、私は黙っていることができない。
Epistolarum classis II 65.0.6
Pars enim ejus moralem sapientiae disciplinam videtur significare, pars mysticam. Illa quae in crateras mittitur, moralis est: haec quae ad altare effunditur, mystica; eo quod divino munere et aspiratione quadam humanis infundatur mentibus, ut convenientia et fidei plena de Deo sentiant.
PL 16, 1223Aその血の一部は知恵の道徳的な教えを、一部は奥義の教えを表すと見える。鉢に入れられるものは道徳的であり、祭壇に注がれるものは奥義的である。後者は、神の賜物と、ある霊感によって人間の精神に注がれ、人間が神についてふさわしく、信仰に満ちたことを思うようにするからである。
Epistolarum classis II 65.0.7
3. Denique qui locuti sunt de ejus majestate, et de coelestibus, vel apostoli, vel sancti prophetae, nonnisi ex revelatione demonstrata sibi loqui ausi sunt.
PL 16, 1223A3. 実に、神の威光について、また天上のことについて語った者たち、使徒たちも聖なる預言者たちも、自分に示された啓示によらずには、あえて語らなかった。
Epistolarum classis II 65.0.8
Unde Paulus et raptum se in paradisum, et audisse se verba, quae non licet homini loqui, in epistola sua testificatus est (II Cor. XI, 4) : Stephanus quoque vidit coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei stantem (Act. VII, 55) : et David propheta vidit sedentem (Psal. CIX, 1) .
PL 16, 1223Aそれゆえパウロは、自分が楽園に引き上げられ、人が語ってはならない言葉を聞いたと、自分の書簡で証言した(二コリント11:4)〔刷られた引照のまま。この句は二コリント12章にある〕。ステファノも、天が開け、イエスが神の右に立つのを見た(使徒言行録7:55)。預言者ダビデも、〔主が〕座しているのを見た(詩篇109:1)。
Epistolarum classis II 65.0.9
Nam de Moyse quid loquar, de quo dicit Scriptura, quod non surrexit amplius propheta in Israel, sicut Moyses, qui scivit Dominum facie ad faciem, in omnibus signis et prodigiis, quae fecit in terra Aegypti (Deut. XXXIV, 10, 11) .
PL 16, 1223Bモーセについては、何を語ろうか。聖書は彼について言う。「イスラエルには、モーセのような預言者は、もはや起こらなかった。モーセは主を顔と顔を合わせて知り、エジプトの地で行ったすべてのしるしと不思議においてもそうであった」(申命記34:10, 11)。
Epistolarum classis II 65.0.10
4. Mystica ergo Deo libatur, qui splendore divinae sapientiae, cujus pater et genitor est, inflammat animae vigorem ac mentem illuminat.
PL 16, 1223B4. それゆえ奥義的なものは、神に注ぎ供えられる。その神は、自らがその父であり生み出す者である神的な知恵の輝きによって、魂の活力を燃え立たせ、精神を照らす。
Epistolarum classis II 65.0.11
Sapientia autem Dei Christus, in cujus pectore recumbebat Joannes (Joan. XIII, 25) , ut de principali illo secretoque sapientiae hausisse divina proderetur mysteria.
PL 16, 1223B神の知恵とはキリストであり、その胸にヨハネは寄りかかっていた(ヨハネ13:25)。それは、ヨハネが、知恵のあの主座、その秘められたところから、神的な奥義を汲み取ったことが示されるためであった。
Epistolarum classis II 65.0.12
Denique ipse conscius muneris hoc scripsit, qui sibi, quod acceperat, vindicare, et suo assignare ingenio reformidabat.
PL 16, 1223B実に、彼自身はこの賜物を自覚して、これを書いた。受けたものを自分のものとし、自分の才に帰することを恐れたのである。
Epistolarum classis II 65.0.13
Sed et ipse Dominus dicebat apostolis, os suum aperiens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) ; quo declaravit se esse, qui Moysi dixerat: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui (Exod. IV, 12) .
PL 16, 1223Bだが主自身も、口を開いて使徒たちに言っていた。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:22)。これによって主は、モーセにこう言った者が自分であることを示した。「私が汝の口を開き、汝が何を語るべきかを教えよう」(出エジプト記4:12)。
Epistolarum classis II 65.0.14
Ergo haec sapientia divina, inenarrabilis, impermixta atque incorrupta sanctorum animis sui infundit gratiam, et cognitionem revelat, ut speculentur ejus gloriam.
PL 16, 1223Cそれゆえ、語り尽くしえず、混ざらず、朽ちることのないこの神的な知恵は、聖徒たちの魂に自らの恩寵を注ぎ、認識を啓示して、彼らがその栄光を見つめるようにする。
Epistolarum classis II 65.0.15
5. Illa autem moralis sapientiae disciplina est, quae mittitur in crateras, et ex illis percipitur atque hauritur. Crateres igitur sensuum receptacula.
PL 16, 1223C5. 他方、鉢に注がれ、そこから受け取られ汲み出されるのは、あの道徳的な知恵の教えである。それゆえ鉢とは感覚の受け皿である。
Epistolarum classis II 65.0.16
Crateres oculi sunt duo, aures sunt, nares sunt, os quoque, et aliae partes convenientes muneri; oculi enim visum recipiunt et ministrant, auditum aures, odorem nares, ora gustatum, et caetera.
PL 16, 1223C鉢とは二つの目であり、耳であり、鼻であり、口でもあり、その務めにふさわしい他の部分である。目は視覚を受けて供し、耳は聴覚を、鼻は嗅覚を、口は味覚を、その他も同様に供するからである。
Epistolarum classis II 65.0.17
In istos crateres Verbum illud, in quo est principatus sacerdotii vel prophetiae, effundit sanguinis sui partes, ut vivificet atque animet irrationabiles portiones, et faciat rationabiles.
PL 16, 1223Cこれらの鉢に、あの言葉――そのうちに祭司職と預言の首位がある――は、自らの血の部分を注ぎ、理性を欠く部分を生かし、魂を与えて、理性を備えたものとする。
Epistolarum classis II 65.0.18
6. Denique ubi Legis praecepta enumeravit atque annuntiavit populo, theoriam postea intelligibilis illius arcae testimonii, vel candelabri, vel thymiamaterii locuturus, immolavit hostias et libavit, sanguinis partem affundens altaribus sacris, partem autem infundens crateribus (Exod. XXV, 31 et seq.) .
PL 16, 1223D6. 実に、律法の掟を数え上げて民に告げ知らせたのち、モーセは、知性で捉えられるあの証しの箱、あるいは燭台、あるいは香壇についての観想を語ろうとして、いけにえを屠り、注ぎ供え、血の一部を聖なる祭壇に注ぎかけ、一部を鉢に注いだ(出エジプト記25:31以下)。
Epistolarum classis II 65.0.19
7. Fit ergo divisio mysticae illius, hoc est, divinae moralisque sapientiae. Λόγος enim divisor est animarum atque virtutum: λόγος autem verbum Dei validum et acutum, quod pertransit ac penetrat usque ad divisionem animae, virtutes quoque distinguit et dividit (Hebr. IV, 12) ; cujus minister Moyses divisione sanguinis virtutum genera distinxit.
PL 16, 1223D7. こうして、あの奥義的な、すなわち神的な知恵と、道徳的な知恵との分割が行われる。ロゴス〔ギリシア語〕は魂と徳の分け手だからである。ロゴス〔ギリシア語〕とは、神の言葉であって力強く鋭く、魂の分割にまで貫き通し、徳をも区別して分ける(ヘブライ4:12)。その奉仕者モーセは、血の分割によって徳の種類を区別した。
Epistolarum classis II 65.0.20
8. Et quia nihil prae caeteris in Lege, nisi Christi adventus annuntiatur, atque ejus praefiguratur passio; vide ne ista sit hostia salutaris, quam Verbum Deus in semetipso obtulit, atque in suo immolavit corpore: quod primo moralem in Evangelio, sed etiam in Lege docuit disciplinam, et in sua patientia atque in ipso actu et opere monstravit, tamquam in crateras, ita in mores nostros sensusque transfundens velut substantiam quamdam et vitalia ipsa sapientiae, quibus mentes hominum vivificavit ad virtutis seminarium, et instituta pietatis: deinde accedens ad altare, effudit hostiae suae sanguinem.
PL 16, 1224A8. 律法においては、ほかの何ものにもまして、キリストの到来が告げられ、その受難があらかじめ示されている。ゆえに、見よ、これこそ、神なる言葉が自らにおいてささげ、自らの体において屠った救いのいけにえではないか。この言葉は、まず福音において道徳の教えを、しかし律法においても教え、自らの忍耐において、まさにその行いと業において示した。あたかも鉢に注ぐように、我々の習俗と感覚に、いわば知恵の実質と生命の要素そのものを注ぎ込み、それによって人間たちの精神を生かして、徳の苗床と敬虔の定めへと導いた。それから祭壇に近づき、自らのいけにえの血を注いだのである。
Epistolarum classis II 65.0.21
9. Itaque sive ita haec accipias, pius, ut arbitror, sensus est: sive secundum Salomonem velis, concurrit aeque, ut quia sanguinem misit in crateras Moyses propheta, cognoscas ipsum esse sanguinem, de quo scriptum est quia sapientia miscuit in cratere vinum suum (Prov. IX, 2) , dicens ut relinquerent insipientiam, et quaererent sapientiam.
PL 16, 1224B9. それゆえ、あなたがこれをこのように受け取るなら、それは敬虔な意味であると私は思う。ソロモンに従って望むなら、それも等しく一致する。すなわち、預言者モーセが血を鉢に注いだことから、あなたは、この血こそ、「知恵は鉢に自らのぶどう酒を混ぜた」と書かれているその血であると知るであろう(箴言9:2)。〔知恵は〕人々が愚かさを捨て、知恵を求めるようにと言っている。
Epistolarum classis II 65.0.22
Hauritur ergo de cratere sapientia, hauritur disciplina, hauritur intellectus, hauritur correctio, hauritur vitae emendatio, hauritur morum et consiliorum temperatio, pietatis gratia, virtutis incrementum, fons ubertatis.
PL 16, 1224Bそれゆえ鉢から、知恵が汲まれ、教えが汲まれ、知性が汲まれ、矯正が汲まれ、生の改善が汲まれ、習俗と熟慮の節度が汲まれ、敬虔の恩寵、徳の増し加わり、豊穣の泉が汲まれる。
Epistolarum classis II 65.0.23
10. Quod vero ad altare effundit sanguinem, ut intelligas licet ablutionem mundi, remissionem omnium peccatorum. Etenim sanguinem illum ad altare quasi hostiam effundit ad multorum exhaurienda peccata.
PL 16, 1224B10. 祭壇に血を注ぐことによっては、世の洗い清め、すべての罪の赦しを、あなたは悟ってよい。というのも、あの血を祭壇に、いけにえのように注ぐのは、多くの人の罪を汲み尽くすためだからである。
Epistolarum classis II 65.0.24
Agnus enim hostia est, sed agnus non irrationabilis naturae, sed divinae potentiae, de quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29) . Non solum enim mundavit sanguine delicta universorum, sed etiam divina potestate donavit.
PL 16, 1224C実に、子羊はいけにえである。だがそれは理性なき本性の子羊ではなく、神的な力の子羊であり、その子羊について言われた。「見よ、神の子羊、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。彼はすべての人の罪を血によって清めただけでなく、神的な権能によって赦しもしたのである。
Epistolarum classis II 65.0.25
An non tibi videtur effudisse sanguinem suum, de cujus latere supra ipsum passionis altare aqua cucurrit et sanguis (Joan. XIX, 34) ? Vale, et nos parentis affectu dilige, ut facis.
PL 16, 1224Cその脇腹から、受難の祭壇そのものの上に水と血が流れ出た者が、自らの血を注がなかったと、あなたには思えるだろうか(ヨハネ19:34)。健やかであれ。そしてあなたがしているとおり、親を思う情で我々を愛してほしい。