ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXVII 第77書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1263C · 49 sectiones

Epistolarum classis II 77.0.1

1

Roganti quae haereditas illa sit, pro qua mortem oppetere plerique non dubitant; respondet hanc ipsam esse quam ex repromissione quasi liberi adipiscimur; nos enim cum Deo ex charitate serviamus, vera potiri libertate.

PL 16, 1263C

多くの人が死をためらわないほどのあの相続とは何かと尋ねられて、〔アンブロシウスは〕答える。それこそが、我々が自由な者として約束によって得るものである。我々が愛によって神に仕えるとき、真の自由を得るのだ、と。

Epistolarum classis II 77.0.2

2

Hoc in Esau benedictione signatum docet; unde colligit ex Lege per quam servitus fuit, etiam libertatem esse, ut quae ad fidem nos adduxerit: addit non Christum, sed Moysen accusaturum; atque adeo Judaeos desipere, a quibus accusator prae bono judice eligitur.

PL 16, 1263C

このことはエサウの祝福において示されていると彼は教える。そこから彼は、隷属があった律法によってこそ自由もあること、それは律法が我々を信仰へ導いたからであることを導く。さらに、訴えるのはキリストではなくモーセであることを付け加える。そして、善い裁き手よりも告発者を選ぶユダヤ人たちが愚かであることを。

Epistolarum classis II 77.0.3

3

AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Non otiose quaerendum putasti quae sit rei divinae haereditas; et cur tanto aestimetur nomine, ut propter eam plerique etiam mortem suam offerant.

PL 16, 1263D

アンブロシウスよりホロンティアヌスへ。1. あなたは、神の事柄の相続とは何か、そしてなぜ、多くの人がそのために自らの死さえ献げるほどに、そのような大きな名で評価されるのかを、無益でなく問うべきと考えた。

Epistolarum classis II 77.0.4

4

Verum si consideres quia et in usu humano haereditatis pecuniariae gratia facit, ut venerabiliora fiant jura pietatis; quia hoc quoque plus defertur parentibus, ne laesa pietas patris ulciscatur se exhaeredatione, vel abdicatione contumacis pignoris: mirari profecto desines quae sit tanta divinae haereditatis appetentia.

PL 16, 1263D

しかし、人間の慣行においても、財産相続のゆえに、情愛の権利がいっそう尊ばれるものになっていること、またそのために親にいっそう多くが差し出され、傷つけられた父の情愛が、強情な子の相続廃除や勘当によって自ら報復することのないようにしていることを考えるなら、神の相続への欲求がなぜこれほど大きいか、驚くことをやめるだろう。

Epistolarum classis II 77.0.5

5

2. Est autem haereditas proposita christianis omnibus; sic enim dicit Esaias: Est haereditas credentibus in Domino (Esai. LIV, 17) : quae speratur ex repromissione, non ex Lege.

PL 16, 1264A

2. ところで、相続はすべてのキリスト教徒に提示されている。イザヤはこう言う。「主を信じる者たちに、相続がある」(イザヤ54:17)。それは約束によって望まれるもので、律法によるのではない。

Epistolarum classis II 77.0.6

6

Quod veteris Testamenti exemplo probatur, dicente Sarra: Expelle ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10) .

PL 16, 1264A

このことは旧約の例によって証される。サラが言ったとおりである。「女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに相続人にならないからである」(創世記21:10)。

Epistolarum classis II 77.0.7

7

Filius Sarrae Isaac, filius ancillae Ismael; hi ante Legem sunt: ergo antiquior repromissio quam Lex. Nos secundum Isaac filii per repromissionem, Judaei secundum carnem filii ancillae (Galat. IV, 28) .

PL 16, 1264A

サラの子はイサク、女奴隷の子はイシュマエル。両者は律法より前にいる。ゆえに、約束は律法より古い。我々はイサクに従って約束による子であり、ユダヤ人は肉に従って女奴隷の子である(ガラテヤ4:28)。

Epistolarum classis II 77.0.8

8

Nobis mater libera, quae non parturiebat, et postea ex repromissione effudit, peperitque masculum: illis mater Agar, generans in servitutem.

PL 16, 1264B

我々には自由な母がいる。彼女は産まなかったが、のちに約束によって注ぎ出し、男の子を産んだ。彼らには母ハガルがいて、隷属のために産む。

Epistolarum classis II 77.0.9

9

Liber est, cui gratia promittitur; servus, cui jugum Legis imponitur: prius ergo nobis repromissio quam illis Lex; et secundum naturam antiquior libertas, quam servitus. Libertas igitur ex repromissione, ex Lege servitus.

PL 16, 1264B

自由な者とは、恩寵が約束される者であり、奴隷とは、律法の軛を置かれる者である。ゆえに、我々には約束が彼らの律法より先にある。また本性に従えば、自由は隷属より古い。ゆえに自由は約束によるものであり、隷属は律法によるものである。

Epistolarum classis II 77.0.10

10

Sed licet repromissio ipsa ante Legem sit, ut diximus, ex repromissione autem libertas, in libertate charitas; secundum Legem tamen est charitas, quae major libertate est. 3. Non ergo servi? Et quomodo scriptum est: Laudate, servi, Dominum (Psal. CXXXIV, 1) .

PL 16, 1264B

しかし、約束そのものが、すでに述べたとおり律法より前にあり、約束から自由が、自由から愛が生じるとしても、愛は律法に従ってもあり、愛は自由より大きい。3. では、我々は僕ではないのか。それならなぜ書かれているのか。「僕たちよ、主を賛美せよ」(詩篇134:1)。

Epistolarum classis II 77.0.11

11

Quomodo ipse Apostolus ait: Sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo cum bona voluntate (Ephes. VI, 6) ? Verum est et servitus libera, quae est voluntaria, de qua Apostolus ait: Qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII, 22) .

PL 16, 1264B

使徒自身も、どうして言うのか。「むしろキリストの僕として、神の意志を心から善意をもって行え」(エフェソ6:6)。実に自由な隷属もある。それは自発的なもので、使徒はそれについて言う。「自由な者として召された者は、キリストの僕である」(一コリント7:22)。

Epistolarum classis II 77.0.12

12

Haec est servitus ex animo, non ex necessitate. Itaque nos servi quidem sumus Creatoris nostri: sed libertatem habemus, quam per gratiam Christi accepimus, generati ex repromissione secundum fidem.

PL 16, 1264C

これが、心からの隷属であり、必然によるものではない。こうして我々は確かに、我々の創造者の僕であるが、キリストの恩寵によって受けた自由を持つ。信仰に従って、約束によって生まれた者である。

Epistolarum classis II 77.0.13

13

Unde quasi ex libera geniti, libertatis sacrificium deferamus, signati in fronte, sicut liberos decet; ut non confundamur, sed gloriemur, signati spiritu, non carne. Quibus recte dicitur: State, et nolite iterum jugo servitutis contineri (Galat. V, 1) .

PL 16, 1264C

それゆえ、あたかも自由な女から生まれた者として、我々は自由のいけにえを献げよう。自由な者にふさわしく、額に印を押されて。恥じることなく、誇るためである。肉ではなく霊で印された者として。そのような者たちに、正しく言われる。「堅く立て。再び隷属の軛に縛られてはならない」(ガラテヤ5:1)。

Epistolarum classis II 77.0.14

14

Non dixit: Nolite servire, sed nolite jugo servitutis contineri; est enim gravius jugum servitutis, quam servitus.

PL 16, 1264C

彼は「仕えるな」と言ったのではなく、「隷属の軛に縛られてはならない」と言った。隷属の軛は、隷属そのものよりも重いからである。

Epistolarum classis II 77.0.15

15

4. Denique Isaac filio suo Esau petenti benedictionem ait: Ecce ab ubertate terrae erit tibi habitatio, et a rore coeli summo: et super gladium tuum vives, et servies fratri tuo. Erit autem cum deposueris et solveris jugum illius a collo tuo (Gen. XXVII, 39, 40) .

PL 16, 1264C

4. 実に、イサクは、祝福を求める自分の子エサウに言う。「見よ、地の豊かさから汝の住まいがあり、天の高みの露から。汝は剣によって生き、汝の兄弟に仕える。だが、汝が彼の軛を汝の首から外し、解くときが来る」(創世記27:39, 40)。

Epistolarum classis II 77.0.16

16

Quomodo istud convenit, ut serviat, cum solverit jugum fratris a collo suo, nisi distantiam esse intelligamus servitutis? Quae igitur sit differentia, ipsa nobis exponat lectio.

PL 16, 1264D

彼が兄弟の軛を自分の首から解くときに仕えるということは、隷属の違いがあることを悟らなければ、どう合うのか。その違いが何であるか、朗読そのものが我々に示すがよい。

Epistolarum classis II 77.0.17

17

Bonus Isaac, et bonus nobis, qui secundum ipsum in libertatem nascimur: et bonus pater utrique filio.

PL 16, 1265A

イサクは善く、イサクに従って自由へと生まれる我々にとっても善い。そして、どちらの子にとっても善い父である。

Epistolarum classis II 77.0.18

18

Denique quod utrumque diligeret, circa alterum affectu probavit, circa alterum benedictione; seniori enim filio dixerat, ut cibum deferret sibi, et acciperet benedictionem: sed dum ille moram facit, et cibum agrestem et forensem requirit, frater junior domesticum detulit ex ovium grege.

PL 16, 1265A

実に、彼は両方を愛していたことを、一方には情愛によって、他方には祝福によって示した。年長の子には、自分に食べ物を持って来て祝福を受けるよう言っていたが、その子が遅れ、野の食べ物、外の食べ物を求めている間に、弟が羊の群れから家の食べ物を持って来た。

Epistolarum classis II 77.0.19

19

5. Bonus cibus omnium Christus est, bonus cibus est fides, suavis cibus misericordia, jucundus cibus gratia. Hos cibos epulatur populus Ecclesiae sanctae. Bonus cibus spiritus Dei, bonus cibus peccatorum remissio.

PL 16, 1265A

5. 善い食べ物は、すべての人にとって、キリストである。善い食べ物は信仰であり、甘い食べ物は慈しみ、楽しい食べ物は恩寵である。これらの食べ物を、聖なる教会の民は食する。善い食べ物は神の霊であり、善い食べ物は罪の赦しである。

Epistolarum classis II 77.0.20

20

At vero ille praedurus cibus rigor Legis, terrorque poenarum: agrestis cibus observantia litterae potius quam gratia indulgentiae. Denique ille populus sub maledicto, nos in benedictione.

PL 16, 1265A

他方、あの非常に堅い食べ物は、律法の厳しさ、刑罰への恐れである。野の食べ物とは、赦しの恩寵よりもむしろ文字の遵守である。実に、あの民は呪いの下にあり、我々は祝福の中にある。

Epistolarum classis II 77.0.21

21

Velox cibus fides: Prope est enim verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX, 14) : tardior cibus Legis. Denique dum Lex exspectatur, populus erravit (Exod. XXXII, 1 et seq.) .

PL 16, 1265B

信仰は速い食べ物である。「実に、言葉は汝の口にも、汝の心にも、近くにある」(申命記30:14)。律法はより遅い食べ物である。実に、律法が待たれる間に、民は誤った(出エジプト記32:1以下)。

Epistolarum classis II 77.0.22

22

6. Contulit igitur benedictionem pater impigro et fideli filio: sed quia bonus pater erat, servavit et seniori filio benedictionem; ut eum servum faceret fratris sui: non quo familiam suam degeneri vellet servituti addicere, sed quia is qui regere se non potest et gubernare, servire debet, et subditus esse prudentiori; ut ejus regatur consilio, ne sua stultitia praecipitetur, et labatur temeritate.

PL 16, 1265B

6. こうして父は、機敏で忠実な子に祝福を授けた。しかし、善い父であったので、年長の子にも祝福を取っておいた。彼を兄弟に仕える者にするためにである。自分の家族を卑しい隷属に引き渡そうと望んだのではなく、自分を治め導くことのできない者は、仕え、より思慮ある者に従うべきだからである。その者の助言によって治められ、自らの愚かさによって突き落とされ、無謀によって倒れることのないようにである。

Epistolarum classis II 77.0.23

23

Pro benedictione igitur hujusmodi confertur servitus. Denique inter bona annumeratur, inter collatam terrae ubertatem, et rorem coeli a summo.

PL 16, 1265B

ゆえに、このような隷属は祝福として授けられる。実に、それは、地の豊かさと天の高みからの露が授けられることの中に、善きものとして数えられている。

Epistolarum classis II 77.0.24

24

Sed quia dixerat: Super gladium tuum vives; ne ei fortitudinis aut potestatis noceret praesumptio, addidit: Servies fratri tuo; ut et carnis fructus uberes, et divinae rorem adipiscaris gratiae, et eum sequaris, qui de suo gubernaculo regat.

PL 16, 1265C

しかし、彼は「汝は剣によって生きる」と言っていたので、勇気や権力への思い上がりが彼を害することのないよう、「汝は汝の兄弟に仕える」と付け加えた。あなたが肉の豊かな実りと神の恩寵の露を得て、自らの舵取りで導く者に従うためである。

Epistolarum classis II 77.0.25

25

7. Sed tunc erit istud, cum deposueris jugum ejus a collo tuo; ut voluntariae servitutis mercedem habeas, non injuriam subeas necessitatis. Inhonorata enim hujusmodi servitus, quae necessitate cogitur: honorata autem, quae pietate defertur.

PL 16, 1265C

7. しかしそれは、あなたが彼の軛をあなたの首から外すときに起こる。それは、あなたが自発的な隷属の報いを持ち、必然の不当を被らないためである。実に、必然に強いられるこのような隷属は名誉がなく、情愛によって差し出されるものは名誉がある。

Epistolarum classis II 77.0.26

26

Unde apostolus: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17) . Melius utique mercedis praemium, quam dispensationis obsequium est.

PL 16, 1265C

それゆえ使徒は言う。「もし私が進んでこれを行うなら、私は報いを持つ。もし不本意に行うなら、私には管理が委ねられている」(一コリント9:17)。報いの賞は、管理への従順よりも確かに優れている。

Epistolarum classis II 77.0.27

27

Nos igitur non contineamur servitutis jugo, sed charitate spiritus serviamus; quia dicit apostolus: Per charitatem spiritus servite invicem (Galat. V, 13) . Timor legis est charitas Evangelii.

PL 16, 1265C

ゆえに我々は、隷属の軛に縛られず、霊の愛によって仕えよう。使徒は言う。「霊の愛によって、互いに仕えよ」(ガラテヤ5:13)。恐れは律法のものであり、愛は福音のものである〔底本は Timor legis est charitas Evangelii と区切らずに刷る。Timor legis est, charitas Evangelii と区切って取った〕。

Epistolarum classis II 77.0.28

28

Denique: Initium sapientiae timor Domini, plenitudo autem legis charitas (Eccles. I, 16) . Tamen et ipsa lex dicit: Et in hoc verbo omne mandatum instauratur (Rom: XIII, 8), et in isto uno, inquit, sermone impletur: Diliges proximum tuum (Galat. V, 14) .

PL 16, 1265D

実に、「知恵の始まりは主への恐れ、律法の充満は愛である」(コヘレトの言葉1:16)〔刷られた書名は Eccles.(コヘレトの言葉)だが、引かれた語は集会の書1:16に当たる〕。また律法自身も言う。「この言葉のうちに、すべての掟が集約される」(ローマ13:8)。そして彼は言う。「この一つの言葉において成就する。汝の隣人を愛せ」(ガラテヤ5:14)。

Epistolarum classis II 77.0.29

29

8. Hoc est igitur quod proposuimus, quia etsi ex lege servitus, tamen secundum legem libertas; charitas enim libertatis, timor servitutis est.

PL 16, 1265D

8. 以上が、我々が提示したことである。隷属は律法に由来するが、それでも律法に従って自由がある。愛は自由に属し、恐れは隷属に属するからである。

Epistolarum classis II 77.0.30

30

Est igitur et charitas legis, et servitus charitatis: sed lex charitatis praenuntia est, charitas Evangelii piae servitutis arbitra est. 9. Non superflua itaque lex, quae tamquam paedagogus prosequitur infirmiores.

PL 16, 1266A

ゆえに、律法の愛もあり、愛の隷属もある。しかし律法は愛の先触れであり、福音の愛は敬虔な隷属の裁定者である。9. ゆえに、律法は余計ではない。それは養育係として、より弱い者たちに付き添う。

Epistolarum classis II 77.0.31

31

Infirmitatem dico morum, non corporum; infantes enim sunt, qui fari verbum Dei nesciunt, qui ejus opera non recipiunt (Galat. III, 24) . Nam si aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 9) , utique aetas adolescentiae est vita maculosa.

PL 16, 1266A

私が言う弱さは、習俗の弱さであり、体の弱さではない。実に、神の言葉を語ることを知らず、その業を受け入れない者が幼児である(ガラテヤ3:24)。老年とは汚れのない生であるなら(知恵の書4:9)、青年の年ごろは汚れた生である。

Epistolarum classis II 77.0.32

32

Lex ergo pedagogus fuit, id est νόμος, donec fides veniret. Et quasi infirmi, inquit, custodiebamur a lege, conclusi in eam fidem, quae revelanda foret (Galat. III, 23) .

PL 16, 1266A

ゆえに律法は――ギリシア語でいう「ノモス」〔ギリシア語。底本はギリシア文字で引く。ミーニュの脚注 b はローマ版の語順「ゆえにノモス、すなわち律法は養育係であった」を挙げる〕である――養育係であった、信仰が来るまで。そして、「我々は弱い者のように、律法によって守られ、啓示されるはずの信仰のうちに閉じ込められていた」と彼は言う(ガラテヤ3:23)。

Epistolarum classis II 77.0.33

33

Postquam autem fides advenit, non dicit Evangelium, sed fidem; ea est enim sola fides, quae est in Evangelio. Nam licet justitia Dei in eo revelatur, quae est ex fide in fidem (Rom. I, 17) ; tamen sic illa Legis est fides, si ei accedat fidei plenitudo.

PL 16, 1266A

「しかし、信仰が来たのちは」と、彼は福音とは言わず、信仰と言う。福音の中にある信仰だけが、まさに信仰だからである。確かに、神の正義は「信仰から信仰へ」と、そこにおいて啓示される(ローマ1:17)が、それでも、あの律法の信仰は、信仰の充満がそれに加わるなら、信仰として成り立つのである。

Epistolarum classis II 77.0.34

34

Merito ergo fides ista quasi sola dicitur; quia illa sine hac fides non est, in hac confirmatur. Denique ubi haec fides venit, plenitudo advenit, advenit filiorum adoptio, cessavit infirmitas, abiit infantia, in virum perfectum assurgimus, Christum induimus.

PL 16, 1266B

ゆえに、この信仰がいわば唯一のものと言われるのは当然である。あの信仰はこの信仰なしには信仰でなく、この信仰において確かなものとなるからである。実に、この信仰が来たとき、充満が来、子らの養子縁組が来、弱さは止み、幼さは去り、我々は完全な人へと立ち上がり、キリストを着る。

Epistolarum classis II 77.0.35

35

Quomodo igitur infirmus et parvulus esse potest, in quo Christus est Dei virtus? Ergo ad perfectionem venimus, perfectionis praecepta accepimus. 10. Audisti hodie lectum: Non possum ego a me facere quidquam: sicut audio, judico (Joan. V, 30) .

PL 16, 1266B

ゆえに、キリストが神の力として内にいる者が、どうして弱く幼いままでありえようか。ゆえに我々は完成に至り、完成の命令を受けた。10. あなたは今日、読まれるのを聞いた。「私は自分からは何も行うことができない。聞くとおりに裁く」(ヨハネ5:30)。

Epistolarum classis II 77.0.36

36

Audisti lectum: Ego non accuso vos, ego non judico. Ego non accuso, Moyses vos accusat, in quem speratis (Ibid., 45) . Audisti lectum: Si ego testimonium perhibuero de me ipso, testimonium meum non est verum (Ibid., 31) .

PL 16, 1266B

あなたは読まれるのを聞いた。「私は汝らを訴えない、私は裁かない。私は訴えない。汝らが望みをかけているモーセが、汝らを訴える」(ヨハネ5:45)。あなたは読まれるのを聞いた。「もし私が自分自身について証言するなら、私の証言は真実でない」(ヨハネ5:31)。

Epistolarum classis II 77.0.37

37

Didici qualis judex, qualis testis esse debeam. Non enim quasi infirmus dicit: Non possum ego a me facere quidquam: sed infirmus ille, qui sic intelligit.

PL 16, 1266C

私は、自分がどのような裁き手、どのような証人であるべきかを学んだ。実に彼は、「私は自分からは何も行うことができない」と、弱い者のように言うのではない。そう解する者こそ弱い者である。

Epistolarum classis II 77.0.38

38

Nihil quidem sine Patre facit Filius; quia communis operatio, et unitas potestatis est: sed hoc loco quasi judex loquitur, ut cognoscamus homines in judicando, quod non ex voluntate nostra et potestate, sed ex aequitate debeamus formare sententiam.

PL 16, 1266C

子は、父なしには何も行わない。働きは共通であり、権能の一体性があるからである。だがこの箇所では、裁き手のように語る。それは、我々人間が、裁くに際して、自分の意志や権力によらず、公正によって判決を形づくるべきことを知るためである。

Epistolarum classis II 77.0.39

39

11. Constitue aliquem reum coargutum et convictum criminis, non astruentem defensionis genera, sed deprecantem et advolventem se ad genua judicis; respondet ei judex: Non possum a me facere quidquam; justitia in judicando, non potentia est in judicando.

PL 16, 1266C

11. 誰かを、咎められ、罪を立証された被告とせよ。弁明の種類を並べ立てず、懇願し、裁き手の膝にひれ伏す者である。裁き手はその者に答える。「私は自分からは何も行うことができない」。裁くことにおいてあるのは正義であって、力ではない。

Epistolarum classis II 77.0.40

40

Ego non judico, sed facta tua de te judicant: ipsa te accusant, et ipsa condemnant. Leges te adjudicant, quas judex non converto, sed custodio. Nihil ex me ego profero, sed ex te forma judicii in te procedit.

PL 16, 1266D

「私は裁かない。あなたの行いがあなたについて裁く。それらがあなたを訴え、それらがあなたを断罪する。あなたを有罪と判じるのは法であり、裁き手である私はそれを曲げず、守る。私は自分から何も持ち出さない。裁きの規範は、あなたから、あなたの上に出てくる」。

Epistolarum classis II 77.0.41

41

Secundum quod audio, judico, non secundum quod volo; et ideo judicium meum verum est, quia non voluntati indulgeo, sed aequitati. 12. Consideremus itaque quae sit judicandi religio.

PL 16, 1266D

「私は聞くとおりに裁き、望むとおりには裁かない。それゆえ私の裁きは真実である。私は意志にではなく公正に身を委ねているからである」。12. ゆえに、裁くことの信心とは何かを考察しよう。

Epistolarum classis II 77.0.42

42

Dominus coeli atque terrarum judex omnium dicit: Non possum a me facere quidquam: sicut audio, et judico; et homo dicit Domino suo: Nescis quoniam potestatem habeo dimittere te, et potestatem habeo crucifigere te (Joan. XIX, 10) ? Quare Dominus non potest?

PL 16, 1266D

天と地の主、万人の裁き手は言う。「私は自分からは何も行うことができない。聞くとおりに裁く」。そして人が自分の主に言う。「汝は、私が汝を釈放する権能を持ち、汝を十字架につける権能を持つことを知らないのか」(ヨハネ19:10)。なぜ主はできないのか。

Epistolarum classis II 77.0.43

43

Quia judicium, inquit, meum verum est. Non enim quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me (Joan. V, 30) , id est: Non voluntatem hominis, quem videtis: non arbitrium hominis, quem vos hominem tantummodo judicatis: non voluntatem carnis; quia spiritus promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41) : sed voluntatem divinam, quae auctor legis, arbitraque judicii est.

PL 16, 1267A

「私の裁きは真実だからである」と彼は言う。「私は自分の意志ではなく、私を遣わした者の意志を求めるからである」(ヨハネ5:30)。すなわち「汝らが見ている人間の意志ではなく、汝らがただの人間としか判断しない人間の判断ではなく、肉の意志でもない。霊は熱意にあふれ、肉は弱いからである(マタイ26:41)。そうではなく、律法の創始者であり、裁きの裁定者である神的な意志を」ということである。

Epistolarum classis II 77.0.44

44

Similiter et testis verus est, qui non sibi, sed alii fert testimonium; scriptum est enim: Laudet te proximus tuus, et non os tuum (Prov. XXVII, 2) .

PL 16, 1267A

同様に、自分のためではなく他人のために証言する者は、真実の証人である。実に、こう書かれている。「汝の隣人が汝をほめよ。汝の口がではなく」(箴言27:2)。

Epistolarum classis II 77.0.45

45

13. Pulchre autem dicitur Judaeis mystice: Ego vos non judico, id est, ego universorum redemptio, ego peccatorum remissio, vos non judico; quia me non recepistis. Non judico, qui libenter indulgeo. Ego non judico, qui sanguine meo redimo peccatores (Esai. XLIII, 25) .

PL 16, 1267A

13. ユダヤ人たちに奥義の意味で、こう見事に言われている。「私は汝らを裁かない」。すなわち、「私は万人の贖いであり、罪の赦しである。汝らを私は裁かない。汝らは私を受け入れなかったからである。私は裁かない。私は喜んで赦すからである。私は裁かない。私は自らの血で罪人たちを贖うからである」(イザヤ43:25)。

Epistolarum classis II 77.0.46

46

Ego non judico, qui deleo iniquitates, et memor non ero. Ego non judico, qui malo vitam quam mortem peccatoris (Ezech. XVIII, 23) . Ego non judico, qui non damno, sed justifico confitentes.

PL 16, 1267B

「私は裁かない。私は不法を消し去り、記憶しないからである。私は裁かない。私は罪人の死よりも生を望むからである」(エゼキエル18:23)。「私は裁かない。私は断罪せず、告白する者を義とするからである」。

Epistolarum classis II 77.0.47

47

Moyses vos accusat, ille vos arguit, in quem speratis: ille accusat vos; quia judicandi non habet potestatem, quae ejus debetur auctori. Ille ergo in quem speratis accusat: iste in quem sperare noluistis, absolvit. 14. Magna Judaeorum imprudentia!

PL 16, 1267B

モーセが諸君を訴える。諸君が望みをかけているその者が、諸君を咎める。その者が訴えるのは、彼が、その創始者に帰される裁きの権能を持たないからである。ゆえに、諸君が望みをかけているその者が訴え、諸君が望みをかけることを望まなかったこの者が、赦免する。14. ユダヤ人たちの何と大きな無思慮!

Epistolarum classis II 77.0.48

48

Merito accusantur in criminibus suis; quia accusatorem elegerunt, et bonum judicem refutaverunt: ideoque deest illis absolutio, poena non deest.

PL 16, 1267B

彼らが自らの罪状について訴えられるのは当然である。告発者を選び、善い裁き手を退けたからである。それゆえ彼らには赦免がなく、刑罰は欠けない。

Epistolarum classis II 77.0.49

49

15. Recte ergo, fili, a lege coepisti, in Evangelio confirmatus es, a fide in fidem, sicut scriptum est: Justus enim ex fide vivit (Rom. I, 17) . Vale et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1267C

15. したがって、子よ、あなたは正しく律法から始め、福音において堅固にされた。信仰から信仰へと、書かれているとおりである。「義人は信仰によって生きる」(ローマ1:17)。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。