ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXV 第75書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1257B · 21 sectiones

Epistolarum classis II 75.0.1

1

Proposita eruendi Paulini sensus difficultate, subjungit textum ejusdem Apostoli, haeredem nullum fieri, nisi per fidem, affirmantis.

PL 16, 1257B

パウロの意味を掘り下げることの難しさを提示したうえで、〔アンブロシウスは〕同じ使徒が、信仰によらなければ誰も相続人にならないと断言する本文を付け加える。

Epistolarum classis II 75.0.2

2

Deinde Judaeos haereditatem propter vetus Testamentum sibi debitam contendentes refellit, cujusmodi haeredes habendi sint, patefaciens. AMBROSIUS CLEMENTIANO.

PL 16, 1257B

次に、旧約を理由に相続は自分たちのものだと主張するユダヤ人たちを論駁し、どのような者が相続人と見なされるべきかを明らかにする。アンブロシウスよりクレメンティアヌスへ。

Epistolarum classis II 75.0.3

3

1. Etsi sciam quod nihil difficilius sit, quam de Apostoli lectione disserere; cum ipse Origenes longe minor sit in novo, quam in veteri Testamento: tamen quoniam superiori epistola visus tibi sum, cur pedagogus Lex diceretur, non absurde explicavisse; hodierno quoque sermone vim ipsam Apostolicae disputationis meditabor aperire.

PL 16, 1257B

1. 使徒の朗読について論じるほど難しいことはないと、私は知っている。オリゲネスでさえ、旧約におけるよりも新約においてははるかに劣るのだから。それでも、前の書簡で、なぜ律法が養育係と言われるのかを、あなたには不適切でなく説明したと見えたようなので、今日の語りでも、使徒の論の力そのものを開いてみせようと思う。

Epistolarum classis II 75.0.4

4

2. Superiora enim lectionis ejus hoc habent, eo quod ex operibus Legis nemo justificetur, sed ex fide; Quoniam qui ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt . . . . . Christus autem redemit nos de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 10, 13) .

PL 16, 1257B

2. 実に、その朗読の前の部分には、律法の業によって誰も義とされず、信仰によって義とされる、とある。「律法の業による者は、呪いの下にある。……キリストは、我々のために呪いとなって、律法の呪いから我々を贖った」(ガラテヤ3:10, 13)。

Epistolarum classis II 75.0.5

5

Non ex Lege igitur haereditas data est, sed ex repromissione. Etenim Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus . . . . . quod est Christus (Ibid., 16) .

PL 16, 1257C

ゆえに、相続は律法によって与えられたのではなく、約束によって与えられた。「実に、約束はアブラハムとその子孫に告げられた。……それはキリストである」(ガラテヤ3:16)。

Epistolarum classis II 75.0.6

6

Lex itaque praevaricationum gratia posita est, donec veniret semen, cui repromissum est (Ibid., 19) ; et ideo conclusa sunt omnia sub peccato, ut repromissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus . . . . .

PL 16, 1257C

「こうして律法は、背反のゆえに置かれた。約束を受けた子孫が来るまでである」(ガラテヤ3:19)。「そしてそれゆえ、すべてのものは罪の下に閉じ込められた。約束がイエス・キリストの信仰によって、信じる者たちに与えられるためである」……。

Epistolarum classis II 75.0.7

7

Postquam autem venit fides, jam non sub Lege (Ibid., 25) , hoc est, sub paedagogo sumus; et quia sumus filii Dei, et omnes sumus in Christo Jesu. Si autem omnes sumus in Christo Jesu, ergo Abrahae semen sumus, secundum promissionem haeredes.

PL 16, 1257C

「しかし、信仰が来たのちは、もはや律法の下にない」(ガラテヤ3:25)。すなわち、我々は養育係の下にいない。そして我々は神の子であり、皆、キリスト・イエスにある。もし我々が皆キリスト・イエスにあるなら、我々はアブラハムの子孫であり、約束に従って相続人である。

Epistolarum classis II 75.0.8

8

Haec est Apostolicae conclusio sententiae. 3. Sed occurrit adhuc ei, qui poterat etiam Judaeus dicere: Et ego haeres sum: quoniam sub Lege sum: Lex autem vetus dicitur Testamentum: ubi autem testamentum, ibi haereditas.

PL 16, 1258A

これが使徒の見解の結論である。3. しかし〔使徒は〕、ユダヤ人でもこう言いえた者に、なお先回りして答える。「私も相続人である。私は律法の下にいるからだ。律法は旧約と呼ばれる。契約〔遺言とも訳せる語〕のあるところ、相続がある」と。

Epistolarum classis II 75.0.9

9

Et licet ad Hebraeos ipse dixerit (Hebr. IX, 17) , quia testamentum non valet, nisi mors intercedat testatoris, id est, quoniam testamentum non valet quamdiu vivit testator, sed ejus morte firmatur; tamen quia in Hieremia Dominus locutus est de Judaeis, et ait: Facta est haereditas mihi sicut leo (Jerem. XII, 8) ; haeredes eos negare noluit.

PL 16, 1258A

そして、彼自身がヘブライ人への手紙で(ヘブライ9:17)、契約〔遺言〕は、遺言者の死が介在しなければ効力を持たない、すなわち、遺言者が生きている間は効力を持たず、その死によって確定する、と言ってはいるけれども、それでも、エレミヤにおいて主はユダヤ人たちについて語り、「私の相続は、私にとって獅子のようになった」と言ったので(エレミヤ12:8)、〔使徒は〕彼らが相続人であることを否定しようとはしなかった〔noluit の主語は主とも取れる。前の ipse(使徒)を受けると取った〕。

Epistolarum classis II 75.0.10

10

Sed sunt haeredes sine re, sunt et cum re: et dicuntur haeredes testatore vivente, qui scripti sunt, sed sine re.

PL 16, 1258A

しかし、相続人には、実質を伴わない者もあり、実質を伴う者もある。遺言者が生きている間に相続人と呼ばれる、記された者は、実質を伴わない相続人である。

Epistolarum classis II 75.0.11

11

4. Sunt etiam haeredes parvuli, qui nihil differunt a servulo, quoniam sub curatoribus sunt et actoribus: Ita, inquit, et nos eramus Judaei sub elementis mundi hujus servientes.

PL 16, 1258A

4. 幼い相続人もいる。彼らは小さな奴隷と何も違わない。後見人や管理人の下にあるからである。「そのように、我々ユダヤ人も、この世の諸元素の下に仕えていた」と彼は言う。

Epistolarum classis II 75.0.12

12

Postquam vero venit plenitudo temporis, et Christus advenit (Galat. IV, 3) ; jam non sumus servi, sed liberi, si credamus in Christum. Ergo dedit illis speciem haereditatis, possessionem negavit.

PL 16, 1258B

しかし、時の充満が来て、キリストが来たとき(ガラテヤ4:3)、我々はもはや奴隷でなく自由な者である。もしキリストを信じるなら。ゆえに主は、彼らに相続の外見を与え、所有を拒んだのである。

Epistolarum classis II 75.0.13

13

Habent nomen haeredis, usum non habent; quia sicut parvuli haeredes nomen nudum haereditatis, non auctoritatem usurpant, jubendi jus et utendi non habent; quia plenitudinem suae aetatis exspectant, ut a curatoribus liberentur.

PL 16, 1258B

彼らは相続人の名を持ち、用益は持たない。幼い相続人が、相続の名だけをまとい、権威をまとわず、命じる権利も用いる権利も持たないのと同じである。後見人から解かれる年齢の充満を待つからである。

Epistolarum classis II 75.0.14

14

5. Sicut ergo parvuli, ita et Judaei sub paedagogo sunt. Lex paedagogus est: paedagogus ad magistrum ducit; magister noster solus est Christus: Nolite dicere vobis dominum et magistrum; quia dominus et magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10) .

PL 16, 1258B

5. ゆえに、幼子と同じく、ユダヤ人も養育係の下にある。律法は養育係であり、養育係は教師のもとへ導く。我々の教師はキリスト唯一である。「汝らは、自分たちの主、教師と言うな。汝らの主、教師はただ一人、キリストだからである」(マタイ23:10)。

Epistolarum classis II 75.0.15

15

Paedagogus timetur, magister viam salutis ostendit. Timor ergo ad libertatem perducit, libertas ad fidem, fides ad charitatem: charitas acquirit adoptionem, adoptio haereditatem. Ergo ubi fides, ibi libertas; servus enim sub metu, liber ex fide.

PL 16, 1258C

養育係は恐れられ、教師は救いの道を示す。ゆえに、恐れは自由へ導き、自由は信仰へ、信仰は愛へ導く。愛は養子縁組を得、養子縁組は相続を得る。ゆえに、信仰のあるところに自由がある。実に、奴隷は恐れのもとにあり、自由な者は信仰による。

Epistolarum classis II 75.0.16

16

Ille sub littera, iste sub gratia: ille in servitute, iste in spiritu. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17) .

PL 16, 1258C

前者は文字の下に、後者は恩寵の下にある。前者は隷属の中に、後者は霊の中にある。「主の霊のあるところに、自由がある」(二コリント3:17)。

Epistolarum classis II 75.0.17

17

Si igitur ubi fides, ibi libertas; ubi libertas, ibi gratia; ubi gratia, ibi haereditas: Judaeus autem littera non spiritu in servitute est; qui non habet fidem, non habet spiritus libertatem.

PL 16, 1258C

ゆえに、信仰のあるところに自由があり、自由のあるところに恩寵があり、恩寵のあるところに相続があるなら、ユダヤ人は、文字によって、霊によらず、隷属の中にいる。信仰を持たない者は、霊の自由を持たない。

Epistolarum classis II 75.0.18

18

Ubi autem nulla libertas, nulla gratia; ubi nulla gratia, nulla adoptio; ubi nulla adoptio, nulla successio. 6. Tamquam clausis ergo tabulis, cernit haereditatem, non possidet, auctoritatem non habet lectionis.

PL 16, 1258C

自由のないところには恩寵がなく、恩寵のないところには養子縁組がなく、養子縁組のないところには継承がない。6. したがって、書板が閉じられているかのように〔tabulae は遺言書の書板。封じられた遺言書の比喩と取った〕、彼は相続を見るが所有せず、読む権威を持たない。

Epistolarum classis II 75.0.19

19

Nam quomodo dicit: Pater noster (Matth. VI, 9) , qui verum Dei Filium negat, per quem adoptivus acquiritur? Quomodo testamentum nuncupat, qui mortem testatoris negat? Quomodo libertatem usurpat, qui negat sanguinem, quo redemptus est?

PL 16, 1259A

実に、その者によって養子が得られる神の真の子を否定する者が、どうして「我々の父よ」と言えようか(マタイ6:9)。遺言者の死を否定する者が、どうして契約〔遺言〕を宣言するのか。自分を贖った血を否定する者が、どうして自由を我が物とするのか。

Epistolarum classis II 75.0.20

20

Hic enim est nostrae pretium libertatis, sicut Petrus dicit: Sanguine pretioso redempti estis (I Pet. I, 19) , non agni utique, sed ejus qui mansuetudine et humilitate, tamquam agnus advenit, et totum mundum una sui corporis hostia liberavit, sicut ipse ait: Sicut agnus ductus sum ad immolandum (Esai. LIII, 7) .

PL 16, 1259A

実に、これこそ我々の自由の代価である。ペトロの言うとおりである。「尊い血によって、汝らは贖われた」(一ペトロ1:19)。それは普通の子羊の血ではなく、柔和と謙遜によって子羊のように来て、自らの体の一つのいけにえによって全世界を解放した者の血である。彼自身が言うとおり、「私は屠られるために引かれる子羊のようだった」(イザヤ53:7)。

Epistolarum classis II 75.0.21

21

Unde et Joannes ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) . 7. Ergo Judaeus haeres in littera, non spiritu (Galat. IV, 2) , tamquam parvulus est sub curatoribus et actoribus: christianus autem, qui plenitudinem temporis agnovit, qua Christus advenit factus ex muliere, factus sub Lege; ut omnes qui sub Lege erant, redimeret: christianus, inquam, per unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis exsurgit plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) . Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1259A

それゆえヨハネも言う。「見よ、神の子羊、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。7. ゆえにユダヤ人は、文字において相続人であり、霊においてはそうでなく(ガラテヤ4:2)、後見人や管理人の下の幼子のようである。他方キリスト教徒は、キリストが女から生まれ、律法の下に生まれて、律法の下にいたすべての人を贖うために来た、その時の充満を認めた。キリスト教徒は、と私は言う、信仰の一体性と神の子の認識によって、完全な人へ、キリストの充満の年齢の度合いへと立ち上がる(エフェソ4:13)。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。