ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXX 第70書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1233D · 70 sectiones

Epistolarum classis II 70.0.1

1

Quemadmodum fortis animae est in bono stare, ita debilis labi, ac resurgere. Quocirca cum in Canticis processus animae robustioris describantur, in Michaeae vero prophetia lapsae conversio; eam considerandam proponit.

PL 16, 1233D

強い魂には善に立ち続けることが属するように、弱い魂には倒れること、また立ち上がることが属する。それゆえ、雅歌ではより強い魂の歩みが描かれ、ミカの預言では倒れた魂の立ち返りが描かれているので、〔アンブロシウスは〕後者を考察すべきものとして提示する。

Epistolarum classis II 70.0.2

2

Praemissa igitur nominis Michaeae interpretatione, miseriam peccatricis animae exponit, internas correptiones narrat, addit exhortationes ac paratum Domini auxilium, felicem ejusdem immutationem aperit, et quam ei Christus largitur, fecunditatem ac tranquillitatem.

PL 16, 1234A

ゆえに、ミカという名の解釈をまず述べたうえで、罪ある魂の惨めさを説き明かし、内なる叱責を語り、勧めと主の備えられた助けを加え、その魂の幸いな変化を明らかにし、キリストがその魂に与える実り豊かさと静けさを示す。

Epistolarum classis II 70.0.3

3

Deinde ubi repetivit non pauca ex superioribus, subjungit ejusdem animae pro sua liberatione gratiarum actiones. Post quae Horontianum ad perseverantiam exhortatur. AMBROSIUS HORONTIANO.

PL 16, 1234A

次いで、前に述べたことの少なからぬ部分を繰り返したのち、その同じ魂の、解放についての感謝を付け加える。そののち、ホロンティアヌスに堅忍を勧める。アンブロシウスよりホロンティアヌスへ。

Epistolarum classis II 70.0.4

4

1. Prophetae quidem congregationem gentium, atque Ecclesiae annuntiarunt aedificationem futuram; sed tamen quia in Ecclesia non solum fortium animarum jugis profectus, verum etiam infirmarum lapsus, et rursus conversio est: ideo possumus ex propheticis libris colligere quemadmodum aut praeclara illa et fortis anima sine ulla gradiatur offensione, aut infirmior labatur, aut lapsa reparet, ac reformet gradum.

PL 16, 1234A

1. 預言者たちは、諸国民の集まりと、将来の教会の建設を告げた。しかし教会には、強い魂の絶えざる前進だけでなく、弱い魂の倒れ、そして再びの立ち返りもあるので、預言の書から我々は、あの輝かしく強い魂がいかにつまずきなく歩むか、あるいはより弱い魂がいかに倒れるか、あるいは倒れた魂がいかに歩みを立て直し、改めるかを、集めることができる。

Epistolarum classis II 70.0.5

5

2. Itaque sicut in Canticis canticorum beatae illius animae continuos processus legimus, ita in Michaea, de quo nobis propheta sermo exortus est, consideremus lapsae conversionem.

PL 16, 1234B

2. それゆえ、雅歌においてあの幸いな魂の絶えざる前進を読むように、我々のあいだで話題となったこの預言者ミカにおいて、倒れた魂の立ち返りを考察しよう。

Epistolarum classis II 70.0.6

6

Non enim otiose te movit: Et tu, Bethleem, domus Ephrata (Mich. V, 2) , quod dictum est ab hoc propheta. Quomodo enim potest domus furoris esse, ubi Christus natus est? Hoc enim exprimunt locorum vocabula, sed illustrant operationum mysteria.

PL 16, 1234B

実に、この預言者によって言われた「そして汝、ベツレヘム、エフラタの家よ」(ミカ5:2)は、あなたを無益に動かしたのではない。キリストが生まれたところが、どうして憤りの家でありえようか。場所の名はこのことを表すが、それは業の奥義によって明らかにされるのである。

Epistolarum classis II 70.0.7

7

3. Ac primum consideremus quid interpretationis in Latino habeat Michaeas. Significat autem, Quis a Deo: vel, ut alibi invenimus, Quis iste, Morathi filius, id est, haeredis (Mich. I, 1) .

PL 16, 1234C

3. まず、ミカがラテン語でどのような解釈を持つかを考えよう。それは「神からの者は誰か」〔Quis a Deo の取り方は定かでない。このように取った〕を意味し、あるいは我々が別の箇所で見いだすように、「この者は誰か、モラティの子、すなわち相続人の子」を意味する(ミカ1:1)。

Epistolarum classis II 70.0.8

8

Quis autem haeres, nisi Filius Dei, qui ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27) ; et cum ipse esset haeres, nos esse voluit cohaeredes?

PL 16, 1234C

では、相続人とは、神の子でなくて誰か。彼は言う。「すべては私の父から私に委ねられた」(マタイ11:27)。そして自らが相続人でありながら、我々を共同相続人にしようと望んだ。

Epistolarum classis II 70.0.9

9

Merito quis iste, non e populo unus, sed electus ad gratiam Dei, in quo loquitur Spiritus sanctus, qui prophetare coepit in diebus Joathan, et Achaz, et Ezechiae regum Juda (Mich. I, 1) .

PL 16, 1234C

この者は誰か、というのは当然である。民の一人ではなく、神の恩寵に選ばれ、その中で聖なる霊が語る者である。彼は、ユダの王ヨタム、アハズ、ヒゼキヤの日々に預言し始めた(ミカ1:1)。

Epistolarum classis II 70.0.10

10

Quo ordine significatur visionis profectus; a malis enim regibus ad boni regis pervenit tempora. 4. Et ideo quoniam anima afflicta sub malis ante laborabat regibus, quem processum conversionis suae habeat, considerandum videtur.

PL 16, 1234C

この順序によって、幻の前進が示される。悪しき王たちから善き王の時代に至っているからである。4. そして、苦しめられた魂が以前は悪しき王たちのもとで労していたので、その魂が自らの立ち返りの歩みをどのように進めるかを考察すべきと思われる。

Epistolarum classis II 70.0.11

11

Destructa erat quasi infirmior, et omnis munitio ejus facta erat via transeuntium, et incursus passionum, luxuria resoluta, ac deliciis, contrita erat, ac relegata a facie Domini: Turris ejus squalida erat, quae posita est, ut in Esaiae cantico legimus (Esai. V, 2) , in medio florentis vineae.

PL 16, 1235A

魂は、いわばより弱いものとして、打ち壊されていた。その防備はすべて、通り過ぎる者たちの道となり、情念の襲撃を受けた。贅沢と歓楽に弛緩し、砕かれ、主の面前から追放されていた。その塔は荒れ果てていた。我々がイザヤの歌に読むとおり(イザヤ5:2)、花盛りのブドウ畑の真ん中に建てられた塔である。

Epistolarum classis II 70.0.12

12

Squalet etenim turris, quando vitis arescit, et ovis sua errat: regrediente autem vitis viriditate, vel ove, resplendet; nihil enim squalidius iniquitate, nihil splendidius justitia.

PL 16, 1235A

実に、ブドウの木が枯れ、その羊がさまようとき、塔は荒れ果てる。ブドウの緑が戻り、あるいは羊が戻るとき、塔は輝く。不法ほど荒れ果てたものはなく、正義ほど輝かしいものはないからである。

Epistolarum classis II 70.0.13

13

5. Ad hanc turrim revocatur ovis, quando anima revocatur a lapsu, et in illa ove Christi regnum redit, quod est initium: quia ipse est initium et finis (Apoc. I, 8) , vel initium salutis; sed tamen corripitur prius, eo quod tam graviter erraverit, et dicitur ei: Ut quid cognovistis mala? numquid rex non erat tibi (Mich. IV, 9) ?

PL 16, 1235A

5. この塔に、羊は呼び戻される。魂が倒れから呼び戻され、その羊のうちにキリストの国が戻るとき、それは始まりである。彼こそ始まりであり終わりである(黙示録1:8)。あるいは、救いの始まりである。だが、あれほど重くさまよったので、まず叱責され、こう言われる。「なぜ汝らは悪を知ったのか。汝には王がいなかったのか」(ミカ4:9)。

Epistolarum classis II 70.0.14

14

Hoc est, habebas regem, qui te regeret, et tueretur, deviare a justitiae tramite non debuisti, nec relinquere vias Domini, qui tibi rationabiles sensus impertivit.

PL 16, 1235A

すなわち、あなたを治め守る王がいたのに、あなたは正義の小道から外れてはならなかったし、あなたに理性ある感覚を分け与えた主の道を捨ててはならなかった、ということである。

Epistolarum classis II 70.0.15

15

Ubi erant cogitationes tuae, ubi consilia, quibus praevidere injustitiam, propulsare iniquitates insito tibi vigore potuisti? Cur comprehenderunt te dolores ut parturientis (Ibid.) ; ut parturires iniquitates, et pareres injustitias?

PL 16, 1235A

あなたの思いはどこにあったのか。あなたに生来備わった力で、不義を予見し、不法を退けえたはずの熟慮はどこにあったのか。「なぜ、産みの苦しむ女のような痛みが汝を捕らえたのか」(ミカ4:9)。それは、あなたが不法を孕み、不義を産むためであったのか。

Epistolarum classis II 70.0.16

16

Nullus enim major est dolor, quam is qui peccati mucrone vulnerat conscientiam: neque ullum gravius est onus, quam peccatorum sarcina, et pondus flagitiorum. Deprimit animam, curvat usque ad terram, ne se erigere possit.

PL 16, 1235A

実に、罪の切っ先で良心を傷つける痛みほど大きな痛みはなく、罪の荷、悪行の重みほど重い負担もない。それは魂を押さえつけ、地にまで曲げ、自らを起こすことができないようにする。

Epistolarum classis II 70.0.17

17

Gravia, fili, gravia nimis delictorum pondera. Denique illa in Evangelio mulier, quae curvata erat, speciem praetendens animae laborantis, a Christo potuit solo erigi (Luc. XIII, 11) .

PL 16, 1235A

子よ、罪の重みは重い、あまりに重い。実に、福音書の、腰の曲がったあの女は、労苦する魂の姿を示しており、ただキリストによってのみ起こされえた(ルカ13:11)。

Epistolarum classis II 70.0.18

18

6. Huic ergo animae dicitur: Viriliter age, et appropinqua, filia Sion, ut parturias (Mich. IV, 10) . Dolores enim parturientis tribulationem operantur, tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit in aeternum (Rom. V, 3, 4) .

PL 16, 1235C

6. それゆえ、この魂に言われる。「雄々しくあれ。シオンの娘よ、近づいて、産め」(ミカ4:10)。実に、産む女の痛みは患難を生み、患難は忍耐を、忍耐は試練を、試練は希望を生み、希望は永遠に失望させない(ローマ5:3, 4)。

Epistolarum classis II 70.0.19

19

Simul egeritur atque excluditur omne quod adversum est bonis moribus; ne residentia ejus frutescant semina, atque in novos iterum germinent partus. 7. Nec otiose dantur ei cornua et ungulae; ut conterat omnes manipulos areae, sicut vitulum Libani (Mich. IV, 13) .

PL 16, 1235C

同時に、善い習俗に逆らうものはすべて、掻き出され、締め出される。その残りの種が実を結び、再び新たな産みへと芽吹くことのないようにである。7. 魂に角と蹄が与えられるのも、無益ではない。打穀場のすべての束を、レバノンの子牛のように砕くためである(ミカ4:13)。

Epistolarum classis II 70.0.20

20

Nisi enim manipuli contriti fuerint, paleae ventilatae, fructus apparere interiores et absolvi nequeunt. Comminuat igitur atque excutiat prius anima proficiens passionum superflua; ut fructus suos demonstrare possit in ipsa segete.

PL 16, 1235D

実に、束が砕かれ、籾殻が風で吹き分けられなければ、内なる実りは現れ、解き放たれることができない。ゆえに、進歩する魂は、まず情念の余計なものを砕き、振るい落とせ。実りの畑そのものにおいて、自らの実りを示しうるようにである。

Epistolarum classis II 70.0.21

21

Quanta adversa sunt, quae partus impediant bonos! Haec prius exstirpanda sunt; ne his fructifera internecentur animae sata.

PL 16, 1235D

善い実りを妨げる敵対するものは、何と多いことか。これらはまず根こそぎにされねばならない。さもなくば、これらによって、魂の実り豊かな蒔かれたものが滅ぼされてしまう。

Epistolarum classis II 70.0.22

22

8. Tunc etiam illud prospicit providus animae consultor, ut concludat eam in voluptatibus suis, atque intercludat ejus cupiditates, ne in iis delectetur.

PL 16, 1236A

8. そのとき、賢慮ある魂の助言者は、このことも見通す。すなわち、魂を快楽の中に閉じ込め、その欲望を遮断して、それらを喜ばないようにするのである。

Epistolarum classis II 70.0.23

23

Utiles enim sunt correptiones parentis, qui non parcit virgae; ut obedientem praeceptis salutaribus praestet animam filii sui (Prov. XIII, 24) . Virga enim visitat, sicut legimus: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 33) .

PL 16, 1236A

実に、鞭を惜しまない親の叱責は有益である。子の魂を、救いの命令に従順なものとして示すためである(箴言13:24)。鞭は訪れる。我々が読むとおりである。「私は鞭によって彼らの不法を訪れる」(詩篇88:33)。

Epistolarum classis II 70.0.24

24

Itaque qui virga maxillam percutit Israeliticae animae, erudit eam ad disciplinam patientiae Dominica correptione. Nemo enim desperare debet, quicumque corripitur atque arguitur; qui enim diligit filium, corripit (Eccli. XXX, 1) . Nemo de remedio diffidat.

PL 16, 1236A

こうして、イスラエルの魂の頬を鞭で打つ者は、主の叱責によって、その魂を忍耐の訓練へと教える。叱責され、咎められる者は、決して絶望してはならない。「子を愛する者は、叱責する」(集会の書30:1)。誰も癒しを疑ってはならない。

Epistolarum classis II 70.0.25

25

9. Ecce tibi ubi domus furorem videntis erat, ibi domus panis est: ubi crudelitas, ibi pietas: ubi poena innocentium, ibi universorum redemptio, sicut scriptum est: Et tu, Bethleem, domus Ephrata, non es minima inter principes Juda; ex te enim exibit Princeps in Israel (Mich. V, 2) .

PL 16, 1236A

9. 見よ、あなたに、憤りを見る者の家であったところが、パンの家となる。残酷があったところに情愛が、罪なき者たちの刑罰があったところにすべての人の贖いがある。こう書かれているとおりである。「そして汝、ベツレヘム、エフラタの家よ、汝はユダの首長たちの中で最も小さくはない。汝から、イスラエルを治める君主が出るだろう」(ミカ5:2)。

Epistolarum classis II 70.0.26

26

Bethleem domus panis est, Ephrata domus furorem videntis. Hoc habet interpretatio istorum nominum. In Bethleem natus est de Maria Christus: eadem autem Bethleem, quae Ephrata (Luc. II, 6) .

PL 16, 1236B

ベツレヘムはパンの家であり、エフラタは憤りを見る者の家である。これらの名の解釈はそうである。ベツレヘムでマリアからキリストは生まれた。そのベツレヘムは、エフラタと同じである(ルカ2:6)。

Epistolarum classis II 70.0.27

27

In domo igitur furoris generatus est Christus: et ideo jam non domus furoris, sed domus panis, quia panem recepit eum, qui descendit de coelo (Joan. VI, 50) .

PL 16, 1236B

ゆえに、憤りの家でキリストは生まれた。したがって、もはや憤りの家ではなく、パンの家である。天から降ったパンを受け入れたからである(ヨハネ6:50)。

Epistolarum classis II 70.0.28

28

Domus autem furorem videntis est Ephrata; quia illic Herodes dum Christum requirit, perimi statuit infantulos; unde Vox in Rama audita est Rachel plorantis filios suos (Matth. II, 18) .

PL 16, 1236B

他方、憤りを見る者の家はエフラタである。そこでヘロデはキリストを探しながら、幼子たちを殺すと決めたからである。それゆえ、「ラマで声が聞こえた。ラケルが自分の子らのために泣いている」(マタイ2:18)。

Epistolarum classis II 70.0.29

29

10. Sed jam nemo timeat, quia requies illa quam quaerebat David (Psal. CXXXI) , audita est in Ephrata, inventa est in campis silvae.

PL 16, 1236C

10. だが、もはや誰も恐れなくてよい。ダビデが探し求めたあの安息(詩篇131)は、エフラタで聞かれ、森の野で見いだされたからである。

Epistolarum classis II 70.0.30

30

Tunc adhuc silva erat nationum congregatio: sed posteaquam in Christum credidit, fructuosa facta est (Luc. I, 42) , quia benedicti ventris fructum recepit.

PL 16, 1236C

当時、諸民族の集まりはなお森であった。しかしキリストを信じて後、実り豊かなものとなった(ルカ1:42)。祝福された胎の実を受け入れたからである。

Epistolarum classis II 70.0.31

31

Mortua est ergo Rachel parturiens (Gen. XXXV, 19) ; quia jam tunc quasi patriarchae uxor furorem Herodis videbat, qui nec minusculae aetati pepercit.

PL 16, 1236C

ゆえに、ラケルは産みの苦しみの中で死んだ(創世記35:19)。すでにそのとき、族長の妻として、幼い年齢の者さえ容赦しなかったヘロデの憤りを見ていたからである。

Epistolarum classis II 70.0.32

32

Simul quia in Ephrata peperit Benjamin specie superiorem, mysterio posteriorem, Paulum scilicet, qui antequam generaretur, non minimos dolores matri praestitit, cujus filios persequebatur.

PL 16, 1236C

同時に、エフラタでラケルは、象りにおいては先の、奥義においては後のベニヤミンを産んだからである。すなわちパウロであり、彼は生まれる前に、その子らを迫害したことで、母に少なからぬ痛みを与えた。

Epistolarum classis II 70.0.33

33

Et illic mortua et sepulta est; ut nos commortui et consepulti cum Christo, in Ecclesia resurgamus. Inde enim alia interpretatione, vel fecundata, vel repleta fructibus, Ephrata significatur.

PL 16, 1236C

そこで彼女は死に、葬られた。我々が、キリストとともに死に、ともに葬られ、教会の中で復活するためである。それゆえ、別の解釈では、エフラタは、豊かにされた、あるいは実りで満たされたものを意味する。

Epistolarum classis II 70.0.34

34

11. Hic tamen, id est, in libro prophetico invenimus ὀλιγοστὸς εἶ, id est, in paucioribus es. In Matthaeo autem: Et tu Bethleem, domus Juda, non es in paucioribus (Mich. V, 2) . Ibi domus Juda, hic domus Ephrata: in quo verborum discrepantia, non sensuum est.

PL 16, 1236D

11. しかしここ、すなわち預言の書に、我々は「汝は小さい」〔ギリシア語。底本はギリシア語で引く〕、すなわち「汝は、より少ない者たちの中にいる」を見いだす。他方マタイには、「そして汝、ベツレヘム、ユダの家よ、汝はより少ない者たちの中にいない」とある(ミカ5:2)。あちらはユダの家、こちらはエフラタの家である。そこにあるのは語の不一致であって、意味の不一致ではない。

Epistolarum classis II 70.0.35

35

Nam et Judaea interior vidit furorem, et exterior pertulit. Et in paucioribus est; quia pauci sunt, qui intrant in domum panis per angustam viam. Et non est in paucioribus, id est, de proficientibus, quae Christum non agnovit.

PL 16, 1237A

実に、内なるユダヤも憤りを見、外なるユダヤも耐えた。彼女は少ない者の中にいる。パンの家に狭い道を通って入る者は少ないからである。また、彼女は少ない者の中にいない。すなわち、進歩する者たちの中にいない。キリストを認めなかったユダヤはそうなのである。

Epistolarum classis II 70.0.36

36

Nec minima est, quae est domus benedictionis, et divinae gratiae receptaculum: et in eo minima, cui is qui aliquid confert Christo, videtur deferre.

PL 16, 1237A

祝福の家であり、神の恩寵の受け皿であるそれ〔ベツレヘム〕は、最も小さいものではない。それでいて、キリストに何かを与える者がそれを差し出しているように見える相手であるという点では、最も小さいものである〔et in eo minima, cui … の構文は定かでない。次のマタイ25:40 の「最も小さい者」になぞらえた言い方と取った〕。

Epistolarum classis II 70.0.37

37

Et qui appetit Ecclesiam, Christum appetit; in quovis minimo enim Christus aut laeditur, aut honoratur, secundum quod ipse ait: Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40) .

PL 16, 1237A

教会を求める者は、キリストを求める。実に、どんな最も小さい者においても、キリストは傷つけられ、あるいは誉れを受けるからである。彼自身が言うとおりである。「実に、これらの最も小さい者の一人に汝らがしたことは、私にしたのである」(マタイ25:40)。

Epistolarum classis II 70.0.38

38

12. Ipsam autem Bethleem esse quae est Ephrata, docet lectio Genesis, ubi ait: Mortua est autem Rachel, et sepulta est in via Ephrata, ipsa est Bethleem (Gen. XXXV, 19) .

PL 16, 1237A

12. ベツレヘムそのものがエフラタであることは、創世記の読みが教える。そこにはこうある。「ラケルは死んで、エフラタの道に葬られた。それがベツレヘムである」(創世記35:19)。

Epistolarum classis II 70.0.39

39

In via sepultura est sanctae Rachel, quae typus fuit Ecclesiae, ut transeuntes dicant: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8) ; et: Venientes venient in exsultatione (Psal. CXXV, 6) .

PL 16, 1237B

道に聖なるラケルの墓がある。彼女は教会の予型であった。通り過ぎる人々が言うためである。「主の祝福が汝らの上にあれ」(詩篇128:8)。また、「来る者たちは、歓喜のうちに来る」(詩篇125:6)。

Epistolarum classis II 70.0.40

40

13. Omnis itaque anima, quae recipit panem illum descendentem de coelo, domus panis est, hoc est, panis Christi, quae habitantis in se panis coelestis firmamento alitur, et corde confirmatur. Unde et Paulus ait: Omnes enim unus panis sumus (I Cor. X, 17) .

PL 16, 1237B

13. ゆえに、天から降るあのパンを受け入れるすべての魂は、パンの家、すなわちキリストのパンの家である。その魂は、自らのうちに住む天のパンの力によって養われ、心を強められる。それゆえパウロも言う。「実に、我々は皆、一つのパンだからである」(一コリント10:17)。

Epistolarum classis II 70.0.41

41

Omnis anima fidelis Bethleem est, sicut Jerusalem dicitur, quae pacem et tranquillitatem habet superioris Jerusalem, quae in coelo est. Verus panis est, qui fractus et comminutus satiavit universos. 14. Quinta autem traditio habet, Domus panis.

PL 16, 1237B

すべての信仰ある魂はベツレヘムである。ちょうど、天にある上のエルサレムの平和と静けさを持つ魂が、エルサレムと呼ばれるように。まことのパンとは、割かれ砕かれて、すべての人を満たしたパンである。14. 第五の伝承〔Quinta traditio。旧約のギリシア語訳のうち「第五」と呼ばれる訳を指すと取った〕は「パンの家」と読む。

Epistolarum classis II 70.0.42

42

Beth enim domus est, leem panis dicitur. De aliorum traditionibus propter perfidiam Judaicam, ne ipsi se redarguerent, vel ab ipsis praeteritum putamus, vel sublatum ab aliis.

PL 16, 1237C

実に、ベト〔beth〕は家であり、レーム〔leem〕はパンと言われる。他の伝承については、ユダヤ人の背信のために、彼ら自身が自分を論駁することにならないよう、彼ら自身に見逃されたか、他の者たちによって取り除かれたと、我々は考える。

Epistolarum classis II 70.0.43

43

15. De Juda quoque tribu esse Bethleem docet lectio in Judicum libro, quia vir ille levita accepit sibi concubinam de Bethleem Juda, et irata est ei concubina ejus, et rediit in domum patris sui in Bethleem Juda (Judic. XIX, 2) .

PL 16, 1237C

15. ベツレヘムがユダ族の町であることは、士師記の読みが教える。あのレビ人の男は、ユダのベツレヘムから自分に妾を迎えたが、その妾は彼に怒り、ユダのベツレヘムの父の家に帰った(士師記19:2)。

Epistolarum classis II 70.0.44

44

16. Egressus itaque Christus a diebus saeculi; tunc enim nobis incipit saeculum, quando dies salutis, et egressus ad currendam viam dedit Israel. Usque ad tempus parientis (Psal. XVIII, 7) .

PL 16, 1237C

16. こうして、キリストの出立は世の日々からである〔egressus … a diebus saeculi の文は崩れているらしく、ミカ5:2 の「その出立は世の日々から」を指すと解した。ミーニュの脚注 d は、ローマ版が Et egressus ejus ab initio, a diebus saeculi(その出立は初めから、世の日々から)とすることを記す〕。実に、救いの日々と、道を走るための出立とがイスラエルに与えられるとき、そのとき世が我々にとって始まるのである。「産む女の時まで」(詩篇18:7)〔刷られた引照の詩篇18:7 は直前の「道を走るための出立」(詩篇18:6–7 の語)に当たり、「産む女の時まで」はミカ5:3 の語である〕。

Epistolarum classis II 70.0.45

45

Cui advenit Christus, advenit fecunditas, advenit partus (Mich. V, 3) ; sicut advenit Ecclesiae, quae peperit plures, quam quae filios habebat: et peperit septem, id est, legitimos, tranquillos, pacificos.

PL 16, 1238A

キリストが来る者のもとには、実り豊かさが来、産みが来る(ミカ5:3)。教会に来たのと同じである。教会は、子を持っていた女よりも多くを産み、七人を産んだ、すなわち正統で、穏やかで、平和をもたらす者たちを。

Epistolarum classis II 70.0.46

46

Incipit ergo concipere anima, et formari in ea Christus, quae receperit adventum ejus, et pascitur in divitiis ejus; ut nihil ei desit, ut videntes etiam eam aliae animae revertantur ad viam salutis.

PL 16, 1238A

ゆえに、彼の到来を受け入れ、その豊かさのうちに養われる魂は、身ごもり始め、その内にキリストが形づくられ始める。何も欠けることのないように、またほかの魂たちも、彼女を見て救いの道に立ち返るように。

Epistolarum classis II 70.0.47

47

17. Et erit ei pax (Mich. V, 5) , sed non potest probari nisi tentationibus. Tunc enim pax ejus estimabitur et tranquillitas; cum excluserit vanas cogitationes, vel compresserit, cum motus omnes edomuerit passionum insurgentium, cum increbuerint angustiae, persecutio, fames, periculum, gladius.

PL 16, 1238A

17. 「そして彼女に平和があるだろう」(ミカ5:5)。だが、それは試みによってでなければ証されえない。彼女の平和と静けさが評価されるのは、空しい思いを締め出し、あるいは抑え込み、立ち上がる情念のあらゆる動きを従わせたとき、また、患難、迫害、飢え、危険、剣がしげく襲ったときである。

Epistolarum classis II 70.0.48

48

Tunc erit, inquit, pax; quia in his omnibus superamus propter eum, qui nos dilexit, quoniam confidimus in eo quia neque mors, neque vis tentationum nos ab ejus divellat charitate et separet (Rom. VIII, 35) . Tunc ergo dabit tentationes, ut justi probentur.

PL 16, 1238A

そのとき平和がある、と彼は言う。これらすべてにおいて、我々は、我々を愛した者のゆえに打ち勝つからである。彼において我々は、死も試みの力も、彼の愛から我々を引き離し、隔てることはないと信じているからである(ローマ8:35)。そのとき神は、義人が証されるために、試みを与えるのである。

Epistolarum classis II 70.0.49

49

Et Dominus quidem dat tentationes ea voluntate, ut neminem decipi velit: sed quia plerique vincuntur infirmi tentationibus, qui fortes sunt, probantur.

PL 16, 1238B

確かに主は、誰も欺かれることを望まない意志をもって試みを与える。しかし、弱い者たちの多くが試みに打ち負かされるので、強い者たちが証されるのである。

Epistolarum classis II 70.0.50

50

18. Tunc illis erit ros a Domino (Mich. V, 7) , tunc requies: tunc erit anima justi, sicut catulus leonis in ovilibus pecorum (Ibid., 8) .

PL 16, 1238B

18. そのとき彼らに、主からの露があるだろう(ミカ5:7)。そのとき安息があるだろう。そのとき義人の魂は、羊の囲いの中の獅子の子のようになるだろう(ミカ5:8)。

Epistolarum classis II 70.0.51

51

Quod Evangelico exemplo ad Christum referre non dubitaverim; quia ipse dixit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43) .

PL 16, 1238B

私は、これを福音書の例によってキリストに結びつけることに、ためらわない。彼自身が言ったからである。「そのとき義人たちは、自分の父の国で太陽のように輝くだろう」(マタイ13:43)。

Epistolarum classis II 70.0.52

52

Comprimentur enim quadrigae ejus irrationabiles scilicet impetus et motus istius corporis (Mich. V, 10) ; sedabitur illud: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) ; sed ubique, id est, intus et foris, tranquillitas erit: et non erit qui respondeat et resistat bonae voluntati; quia obedientia carnis, sublato pariete maceriae, cum fuerint utraque unum, omnes abolebit discordias (Ephes. II, 14) .

PL 16, 1238B

実に、その戦車、すなわちこの体の理性なき衝動と動きは、抑え込まれるだろう(ミカ5:10)。「外には戦い、内には恐れ」(二コリント7:5)というあれは鎮められる。そして至るところ、すなわち内にも外にも静けさがあるだろう。善い意志に答えて逆らう者はいなくなる。肉の従順が、隔ての壁が取り除かれ、両者が一つとなったとき、あらゆる不和を廃するからである(エフェソ2:14)。

Epistolarum classis II 70.0.53

53

19. Si qua autem anima infirma, sicut ille secundum carnem Israel, titubaverit, et ab illa Christi charitate persecutionibus turbata se aliquantulum separarit, corripitur atque arguitur quasi infida, quasi ingrata, quasi incredula, quae liberata a vanitatibus saeculi, in eas respiciendo reciderit: a qua non munera, non taurorum sacrificia; sed tantummodo ut bonum cognosceret, justitiam faceret, postulatum est.

PL 16, 1238C

19. だが、もし弱い魂が、肉によるあのイスラエルのようによろめき、迫害に動揺して、あのキリストの愛から少し離れるなら、その魂は、不忠実な者、恩知らずな者、不信仰な者として叱責され、咎められる。世の空しさから解放されながら、それらを顧みて再び落ちた魂である。その魂に求められたのは、賜物でも、雄牛のいけにえでもなく、ただ善を知り、正義を行うことだった。

Epistolarum classis II 70.0.54

54

Renuntiatum est (inquit) tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus exquirat a te, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino tuo (Mich. VI, 8) .

PL 16, 1239A

彼は言う。「人よ、何が善か、主が汝に何を求めるかは、汝に告げられた。ただ、裁きと正義を行い、慈しみを愛し、汝の主とともに歩む備えをすることである」(ミカ6:8)。

Epistolarum classis II 70.0.55

55

Sed quia non servavit haec illa infirmior anima, ideo Dominus ait: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in vindemia (Mich. VII, 1) ?

PL 16, 1239A

しかし、そのより弱い魂はこれらを守らなかったので、主は言う。「ああ、私は、収穫のときに刈り株を集める者のように、ブドウの収穫のときに房の残りを拾う者のようになった」(ミカ7:1)。

Epistolarum classis II 70.0.56

56

Audiens ergo haec propheta, in quo loquebatur Deus, ait ad illam animam: Heu me anima! quod non est plenus timoris a terra. Vel si ipse Dominus dicit, miseratus futuras pro peccatis ultiones, atque pro nostris erroribus ingemiscens.

PL 16, 1239A

これを聞いて、その中で神が語っていた預言者は、あの魂に言う。「ああ、私は、魂よ。地には、恐れに満ちた者がいない」〔ミカ7:2 の語。「恐れに満ちた者」は神を畏れる者の意と取った〕。あるいは、主自身が言うのである、罪のゆえに来るべき報復を憐れみ、我々の誤りを嘆いて。

Epistolarum classis II 70.0.57

57

20. Audiens haec anima, quia seminum suorum fructus non colliget, nullum, messe amissa, firmamentum inveniet sui, premet olivam, et unctionem laetitiae non habebit, neque bibet vinum jucunditatis.

PL 16, 1239A

20. この魂は、聞く。自分の種の実りを集められず、収穫を失って自分を支えるものを何も見いだせず、オリーブを搾っても喜びの油を持たず、楽しみのぶどう酒を飲むこともないであろう、と。

Epistolarum classis II 70.0.58

58

Cognoscens etiam in operibus carnis omnia plena sanguinis, plena circumscriptionis, fraudum, fallaciae, ficta officia pietatis, compositas simulationes, et inimicos sibi omnes qui in domo sunt; ideoque proximi sibi corporis motus cavendos, qui sunt graves animae nostrae adversarii; convertitur, et de Deo sperare incipit, et intelligens vere inimicam sibi carnem existere, ait ad eam: Noli supergaudere mihi, inimica mea, quia cecidi: sed resurgam; quia si sedero in tenebris, Dominus illuminabit me (Ibid., 8) .

PL 16, 1239B

また、肉の業の中に、すべてが血に満ち、欺瞞、詐欺、偽りに満ち、偽りの情愛の務め、取り繕った見せかけがあり、家の者たちが皆、自分にとって敵であることを知る。それゆえ、自分に最も近い体の動きは警戒すべきで、それが我々の魂の重大な敵であることを知り、魂は向き直り、神に望みを持ち始める。そして、肉が真に自分の敵であると悟って、これに言う。「私の敵よ、私が倒れたことを私に対して喜ぶな。私は再び立ち上がる。たとえ暗闇に座っても、主が私を照らすからである」(ミカ7:8)。

Epistolarum classis II 70.0.59

59

21. Considerans etiam insultare sibi aliquam potestatem, quae resistebat sibi; ne meliorem sequeretur viam: et inequitare, quod tradita esset in interitum carnis (I Cor. V, 5) ; ut diversis attereretur malis, quae vel a Domino propter peccatorum solutionem decernerentur, vel ab iniquo propter invidiam conversionis; ut ad se revocaret afflictam, dicit adhuc: Iram Domini sustinebo; qui vel lapsam castigat, vel tibi potestatem affligendi dedit: quia peccavi, sustinebo tamen, donec justificet ipse causam meam (Mich. VII, 9) .

PL 16, 1239B

21. また、ある権力が自分に侮りを加え、より善い道に従わないよう自分に逆らい、自分が肉の滅びに引き渡されたことを嘲って踏みにじっているのを考えて(一コリント5:5)――それは、魂が様々な悪に打ち砕かれるためであり、その悪は、罪の償いのために主が定めたものか、あるいは回心を妬む不義の者が定めたものである。その者は、苦しめられた魂を自分に呼び戻そうとしている――、魂はなお言う。「私は主の怒りを耐える」。その主は、倒れた者を懲らしめるか、あるいは汝〔敵〕に苦しめる権能を与えた〔tibi は、魂に逆らう権力への語りかけと取った〕。「私は罪を犯したのだから、それでも耐える。主自ら私の訴えを義とするときまで」(ミカ7:9)。

Epistolarum classis II 70.0.60

60

Nisi enim confessa fuero, et exsolvero pretia iniquitatum mearum, non potero justificari. Cum autem fuero justificata, solvens duplicia peccata: Educet judicium meum, deponens indignationem; quia satisfactum sententiae est.

PL 16, 1239C

「実に、私が告白せず、私の不法の代価を支払わなければ、私は義とされえない」。だが、義とされたなら、二倍の罪を償い終えたものとして、「彼は私の裁きを導き出し」、憤りを捨てる。判決が果たされたからである。

Epistolarum classis II 70.0.61

61

Educet me ad lumen, ut videam justitiam ejus (Ibid.) , et aspiciam delectationem ejus. Videbit hoc lumen reconciliationis meae inimica mea, id est, diaboli nequitia; et operietur confusione, quae nunc dicit: Ubi est Dominus Deus tuus (Ibid., 10) ?

PL 16, 1239C

「彼は私を光へ導き出し、私は彼の正義を見る」(ミカ7:9)。そして彼の歓喜を仰ぎ見る。私の和解のこの光を、私の敵、すなわち悪魔の邪悪が見るであろう。そして恥辱で覆われるであろう。その敵は今、「汝の神、主はどこにいるのか」と言っている(ミカ7:10)。

Epistolarum classis II 70.0.62

62

Videbit in me misericordiam ejus, videbit pietatem ejus. 22. Et ideo non audiamus eum, quando sumus in adversis aliquibus saeculi; cum aut dolor corporis est, aut filiorum amissio, vel caeterarum necessitudinum: non audiamus, inquam, dicentem: Ubi est Dominus Deus tuus?

PL 16, 1240A

彼は私の中に、その慈しみを見、その情愛を見るであろう。22. それゆえ、世の何らかの逆境にあるとき、体の痛みがあるとき、子らを失うとき、あるいはその他の絆を失うとき、我々は彼の言葉を聞くまい。聞くまい、と私は言う、「汝の神、主はどこにいるのか」と言う彼の言葉を。

Epistolarum classis II 70.0.63

63

Tunc ejus tentationes cavendae sunt, cum gravis urget dolor, tunc animam aegram avertere studet.

PL 16, 1240A

重い痛みが迫るとき、そのとき彼の試みを警戒すべきである。そのとき彼は病んだ魂を背かせようと努めるからである。

Epistolarum classis II 70.0.64

64

23. Ergo anima, quae illum non audierit insidiantem sibi, videns postea mirabilia Dei, videns se in coelo, diabolum autem sicut colubrum reptantem in terrestribus, gratulabitur dicens: Quis Deus sicut tu, auferens peccata, et transferens impietates (Ibid., 18) ?

PL 16, 1240A

23. ゆえに、自分に待ち伏せするあの者に聞かなかった魂は、のちに神の驚くべき業を見、自分が天にいるのを見、他方、悪魔が蛇のように地上のもののあいだを這っているのを見て、喜びつつ言うであろう。「汝のような神は誰か、罪を取り除き、不敬虔を移す神は」(ミカ7:18)。

Epistolarum classis II 70.0.65

65

Qui non fuisti memor indignationis tuae: sed sicut in mari mersisti omnes iniquitates nostras, sicut Aegyptium plumbum, et redisti ad misericordiam voluntarius, quam gemino contulisti munere, dimittens peccata, atque abscondens, secundum quod scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) !

PL 16, 1240B

「汝は、汝の憤りを心に留めなかった。むしろ、海に沈めるように、エジプトの鉛のように、我々のすべての不法を沈めた。そして汝は自ら進んで慈しみに立ち返った。それを汝は二重の賜物として与えた。罪を赦し、かつ覆うことによってである。こう書かれているとおりである。『不法を赦された者たち、罪を覆われた者たちは幸いである』(詩篇31:1)」。

Epistolarum classis II 70.0.66

66

Alia enim sanguine Filii tui abluis, alia donas nobis; ut bonis operibus et confessionibus nostros errores tegamus. Quod ergo ait: Auferens peccata, ad remissionem pertinet; quia penitus ea tollit,, ita ut non sint quorum memor non erit.

PL 16, 1240B

「実に、あるものを汝は汝の子の血で洗い、あるものを我々に赦す。我々が善い業と告白によって、我々の誤りを覆うためである」。それゆえ、彼が「罪を取り除き」と言うのは、赦しに属する。完全にそれらを取り去り、神がもはや心に留めないものは存在しないも同然になるからである。

Epistolarum classis II 70.0.67

67

Quod vero ait: Transferens iniquitates; eo quod confitentibus nobis lapsus nostros, et obumbrantibus eos bonae operationis fructu referantur in auctorem culpae, et peccati incentorem.

PL 16, 1240B

他方、彼が「不法を移し」と言うのは、我々が自らの倒れを告白し、善い業の実りでそれを覆うとき、それが咎の張本人、罪を煽る者に帰せられるからである。

Epistolarum classis II 70.0.68

68

Quid enim aliud agit, qui culpam fatetur, nisi ut adversantis nequitiae spiritalis dolo se et malitia transductum probet? 24. In eo itaque gratias agit anima ista; quia et aufert Dominus peccata, et transfert iniquitates, et demergit in profundo maris.

PL 16, 1240C

実に、咎を告白する者は、自分が敵対する霊的な邪悪の欺きと悪意によって誘い出されたことを示す以外の何をしていようか。24. その点で、この魂は感謝する。主が罪を取り除き、不法を移し、海の深みに沈めたからである。

Epistolarum classis II 70.0.69

69

Quod potest et ad baptismum referri, quo Aegyptius mergitur, Haebraeus resurgit: et quo altitudine sapientiae, et bonorum operum abundantia tegantur peccata superiora, per divitias misericordiae Dei nostri, qui memor promissionis suae, quam dederat Abrahae, haeredem ejus animam non est passus perire.

PL 16, 1240C

これは洗礼にも関連づけられうる。洗礼においてエジプト人は沈められ、ヘブライ人は起き上がる。また、先の罪が、知恵の深さと善い業の豊かさによって覆われる。それは、アブラハムに与えた約束を心に留めた我々の神の、慈しみの豊かさによる。神は、その相続人たる魂が滅びるのを許さなかった。

Epistolarum classis II 70.0.70

70

25. Et illa quidem anima hoc revocatur modo. Tu autem, fili, qui a primo flore pueritiae es haeres Ecclesiae, quae te suscepit et tenet, perseverato in proposito, memor gratiae Dei et muneris, quod per impositionem suscepisti manuum mearum; ut et in hoc gradu, sicut in ministerio sacro, fidem tuam demonstres atque industriam, et exspectes remunerationem Domini Jesu. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1240C

25. そしてあの魂は、そのようにして呼び戻される。だが子よ、あなたは、幼年期の最初の花から教会の相続人であり、教会があなたを受け入れ、保っている。決意を貫け。神の恩寵と、私の按手によって受けた賜物を心に留めよ。この位階においても、聖なる奉仕においてと同じく、あなたの信仰と勤勉を示し、主イエスの報いを待て。健やかであれ。そして、子として我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。