ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXVIII 第68書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1231B · 7 sectiones

Epistolarum classis II 68.0.1

1

Quidnam Deus Judaeis interminatus fuerit, dicens: Ponam coelum aereum, et terram ferream. AMBROSIUS ROMULO. 1. Cum sis in agro, miror qua ratione de me quaerendum putaveris, cur dixerit Deus: Ponam coelum aereum, et terram ferream (Deut. XXVIII, 23) .

PL 16, 1231B

神はユダヤ人たちに何を威嚇したのか。「私は天を青銅に、地を鉄にする」と言って。アンブロシウスよりロムルスへ。1. あなたは田舎にいながら、なぜ神が「私は天を青銅に、地を鉄にする」と言ったのかを、いかなる理由で私に尋ねるべきだと考えたのか、私は不思議に思う(申命記28:23)。

Epistolarum classis II 68.0.2

2

Nam species ipsa agri, et praesens fertilitas docere nos potest quanta clementia sit aeris, et coeli indulgentia, quando dignatur Deus ubertatem dare: quando autem sterilitas, quemadmodum clausa omnia, spissus aer, ut in rigorem aeris solidatus putetur.

PL 16, 1231C

実に、畑の姿そのものと現在の豊かな実りが、神が豊穣を与えることをよしとするとき、空気がいかに穏やかで、天の寛大さがいかに大きいかを、我々に教えうる。他方、不毛のときは、すべてが閉ざされ、空気が濃くなり、青銅の硬さに固まったと思われるほどである。

Epistolarum classis II 68.0.3

3

Unde alibi habes quia in diebus Eliae clausum est coelum annis tribus et mensibus sex (III Reg. XVII, 1) . 2. Significatur igitur clausum coelum aereum esse, usum sui terris negare.

PL 16, 1231C

それゆえ、別の箇所であなたは、エリヤの日々に天が三年と六か月閉ざされたと知る(列王記三17:1)。2. ゆえに、閉ざされた天が青銅であるとは、天が自らの用〔恵み〕を地に拒むことを意味する。

Epistolarum classis II 68.0.4

4

Terra quoque ferrea est, cum proventus abnuit, et jacta sibi semina tamquam hostili duritia genitali excludit arvo, quae gremio solet blandae matris fovere. Quando enim ferrum fructificat? Quando aes imbres relaxat?

PL 16, 1231C

地もまた、収穫を拒み、蒔かれた種を、敵意ある硬さをもって、生み出す畑から締め出すとき、鉄である。その種は、ふつう優しい母の懐のように、地が温めるものなのに。実に鉄が実を結ぶことがあろうか。青銅が雨を緩めることがあろうか。

Epistolarum classis II 68.0.5

5

3. His igitur miserandam famem minatur impiis, ut qui pietatem filiorum communi omnium domino et patri exhibere nesciunt, careant nutrimento paternae indulgentiae, sit illis coelum aereum, concreto aere, et solidato in metalli rigorem, sit illis terra ferrea, partus suos nesciens, ut quod plerumque inopia habeat, discordias serens.

PL 16, 1231C

3. ゆえに神は、不敬虔な者たちに、憐れむべき飢えを威嚇する。すべての者の共通の主にして父に、子としての敬虔を示すことを知らない者たちが、父の寛大さの養いを欠くように、というのである。彼らにとって天は青銅となれ、空気が固まり、金属の硬さに凝り固まって。彼らにとって地は鉄となれ、自らの産物を知らず、しばしば欠乏が伴うもの、すなわち不和を蒔くように。

Epistolarum classis II 68.0.6

6

Rapto enim utuntur, qui victu indigent; ut alienis dispendiis famem suam ablevent. 4. Jam si et offensa inhabitantium hujusmodi sit, ut divina commotione iis inferantur praelia, vere terra est ferrea, telorum segetibus inhorrens, et suis nuda fructibus, fecunda ad poenam, sterilis ad alimoniam.

PL 16, 1232A

実に、食物に欠ける者たちは略奪に走る。他人の損失によって自らの飢えを和らげようとするのである。4. さらに、住む者たちの罪過が、神の揺り動かしによって戦いが彼らに及ぶほどのものであるなら、その地はまことに鉄であり、槍の穂という穂波で毛を逆立て、自らの実りを欠き、刑罰には実り豊かで、養いには不毛である。

Epistolarum classis II 68.0.7

7

Ubi autem abundantia? Ecce ego pluo vobis panes, dicit Dominus (Exod. XVI, 4) . Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1232A

では、豊かさはどこにあるのか。「見よ、私は汝らにパンを降らせる」と主は言う(出エジプト記16:4)。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。