ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXVI 第76書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1259B · 30 sectiones

Epistolarum classis II 76.0.1

1

Rogatus ab IRENAEO AMBROSIUS epistolae ad Ephesios summam exhibet. Scribit igitur illic nobis proponi coelestem haereditatem, et solii coelestis consortium cum Christo, per quem in libertatem sumus asserti: finem vero fidei charitatem, qua Christo connectimur, ostendi: nullam aliam epistolam pluribus refertam esse benedictionibus, quas singulatim breviterque prosequitur.

PL 16, 1259B

イレナエウスに頼まれて、アンブロシウスはエフェソ書の要約を示す。すなわち彼は、そこで我々に天の相続が示されること、そして天の座をキリストとともに分かち持つこと――キリストによって我々は自由へと解き放たれた――が示されること、信仰の目的は愛であり、それによって我々がキリストに結ばれること、ほかのどの書簡も、これほど多くの祝福に満ちてはいないこと、その祝福を使徒が一つずつ簡潔に辿っていることを書く。

Epistolarum classis II 76.0.2

2

AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Poposcisti ut summam epistolae quae ad Ephesios scripta est, inculcaremus tibi, quae obscurior videtur, nisi ejus distinctiones colligas, quibus persuadendum putavit Apostolus de Dei regno nobis non desperandum (Ephes. I, 5 et seq.) .

PL 16, 1259B

アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。1. あなたは、エフェソ人に宛てて書かれた書簡の要約を、私があなたに刻み込むようにと求めた。この書簡は、その区分をまとめ上げなければ、いっそう分かりにくく見える。使徒は、それらの区分によって、神の国について我々が絶望すべきでないことを説得しようとしたのである(エフェソ1:5以下)。

Epistolarum classis II 76.0.3

3

2. Proposuit itaque primum, quod bonis maximum solet esse ad studia virtutis incitamentum, praemiorum spem, et promissorum coelestium haereditatem, quae in passione Christi et resurrectione appropinquaverint.

PL 16, 1259C

2. そこで彼はまず、善き者たちにとって徳への努力のための最大の励ましとなるのを常とするもの、すなわち報いへの希望と、キリストの受難と復活において近づいた天の約束の相続を提示した。

Epistolarum classis II 76.0.4

4

3. Deinde subjecit non solum in paradisum reditum nobis reformatum esse per Christum: sed etiam coelestis solii honorem per consortium Christi corporis carni huic esse impertitum; ut de ascendendi possibilitate jam non dubites, qui consortia tua in carne Christi regno coelesti adhaerere cognoscas, per sanguinem ejus reconciliationem factam omnium, quae vel in terra, vel in coelo sunt (qui ideo descendit, ut impleret omnia), per ejus apostolos, prophetas, sacerdotes, confirmationem universorum, et congregationem gentium: finem autem spei nostrae charitatem ipsius, ut augeamur in ipso per omnia; quia ipse est caput universorum, ad quem omnes secundum mensuram operationis in unum corpus aedificatione charitatis assurgimus (Ephes. IV, 15 et seq.)

PL 16, 1259C

3. 次に彼は、楽園への帰還がキリストによって我々のために立て直されただけでなく、天の座の栄誉が、キリストの体との交わりによって、この肉に分け与えられたことを付け加えた。それは、あなたがもはや昇りうることを疑わないためである。あなたは、あなたの交わりが、キリストの肉において、天の国に結びついていると知るのだから。彼の血によって、地にあるもの、天にあるものすべての和解が成し遂げられた(そのために彼は降り、すべてを満たした)。彼の使徒たち、預言者たち、司教たちによって、すべての者の堅固にされることと、諸国民の集まりが成し遂げられた。そして我々の望みの目的は、彼の愛である。我々があらゆる点で彼において成長するためである。彼こそすべての者の頭であり、彼に向かって、我々は皆、働きの度合いに応じて、愛の建設によって一つの体として立ち上がる(エフェソ4:15以下)。

Epistolarum classis II 76.0.5

5

4. Non ergo desperandum quod capiti suo membra adhaereant; praesertim cum in adoptionem filiorum Dei ab initio simus praedestinati per Jesum Christum in ipso: quam praedestinationem probavit, asserens illud quod ab initio praenuntiatum est, quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una (Gen. II, 28; Ephes. V, 31); sacramentum esse Christi et Ecclesiae.

PL 16, 1260A

4. ゆえに、肢体がその頭に結びつくことを絶望すべきではない。ことに我々は、初めから、イエス・キリストを通して、彼において、神の子らの養子縁組へと予定されていたのだから。その予定を彼は、初めに告げられたことを断言して証した。すなわち、「人は父と母を離れて、妻に結びつき、二人は一つの肉となる」(創世記2:28; エフェソ5:31)は、キリストと教会の秘義であると〔刷られた引照は創世記2:28 だが、語は2:24 に当たる〕。

Epistolarum classis II 76.0.6

6

Si ergo Adae et Evae copula sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia, certum est quod sicut Eva os de ossibus viri fuit, et caro de carne ejus; et nos membra simus corporis Christi, os de ossibus, et caro de carne ejus.

PL 16, 1260B

ゆえに、アダムとエバの結合が、キリストと教会における大いなる秘義であるなら、エバが男の骨からの骨、肉からの肉であったように、我々もキリストの体の肢体、彼の骨からの骨、肉からの肉であることは確かである。

Epistolarum classis II 76.0.7

7

5. Nulla autem epistola tantum benedictionis increpuit in plebe Dei, quantum ista, in qua (Ephes. I, 1 et seq.) non solum benedictos nos a Deo, sed in omni benedictione benedictos et spiritali et in coelestibus significavit divinae locuples gratiae testis, et praedestinatos nos in adoptionem filiorum, in Filio quoque Dei nos cumulatos gratia, abundasse ea ad cognoscendum mysterium aeternae voluntatis: tum praeterea in plenitudine temporum cum pacificarentur omnia in Christo, et quae in terra sunt, et quae in coelo, sorte nos in ipso constitutos; ut quae Legis sunt implerentur in nobis, et quae gratiae: cum etiam secundum Legem electi videremur in juventutis aetate, quae est vita immaculata, nihil habentes lasciviae puerilis, et senilis infirmitatis: docti quoque praelium non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus omnem militiam spiritalis nequitiae, quae est in coelestibus, vividis gerere virtutibus (Ephes. VI, 12) .

PL 16, 1260B

5. この書簡ほど、神の民に祝福を響き渡らせた書簡はない。その中で(エフェソ1:1以下)、神の恩寵の豊かな証人〔パウロ〕が、我々が神によって祝福されただけでなく、あらゆる祝福において、霊的に、天にあるものにおいて祝福されたことを示した。また、我々が子らの養子縁組へと予定されたこと、神の子においても恩寵に満たされ、その恩寵が、永遠の意志の奥義を知るに至るほど豊かであったことを示した。さらに、時の充満において、地にあるもの、天にあるものすべてがキリストにおいて平和にされるとき、我々は彼において、くじによって置かれた。それは、律法に属することも、恩寵に属することも、我々のうちに成就されるためである。我々は律法に従っても、青年の年ごろ――それは汚れのない生である――に選ばれたと見えた。そこには子どもじみた放縦も、老年の弱さもない。また、肉と血に対してだけでなく、天にある霊的な邪悪のあらゆる軍勢に対しても、生き生きとした徳をもって戦いを行うことを教えられた(エフェソ6:12)。

Epistolarum classis II 76.0.8

8

6. Itaque sicut illis sortito obtigit captarum ex hoste terrarum possessio; ita nobis cecidit sors gratiae, ut simus possessio Dei, qui renes possidet nostros (Psal. CXXXVIII, 13) , id est, seminarium castitatis et temperantiae. Quaeris hanc sortem agnoscere?

PL 16, 1260C

6. こうして、彼ら〔イスラエル〕に、敵から奪った土地の所有がくじで割り当てられたように、我々には恩寵のくじが当たった。我々が神の所有となるためである。神は我々の腎を所有している(詩篇138:13)、すなわち貞潔と節制の苗床を。あなたはこのくじを知りたいか。

Epistolarum classis II 76.0.9

9

Recordare illam quae cecidit super Mathiam, ut in duodecimum apostolorum numerum subrogaretur (Act. I, 26) .

PL 16, 1260C

マティアに当たったくじを思い出せ。それは、十二使徒の数に補われるためであった(使徒言行録1:26)。

Epistolarum classis II 76.0.10

10

Sed etiam propheta David ait: Si dormiatis inter medias sortes (Psal. LXVII, 14) ; eo quod is qui medius inter veteris sortem et novi Testamenti est, recumbens in utroque, ad regni coelestis tranquillitatem adsciscitur.

PL 16, 1260D

預言者ダビデもまた言う。「もし汝らがくじのただ中に眠るなら」(詩篇67:14)。旧約と新約のくじの中間にいる者は、その両方に身を横たえて、天の国の静けさに迎え入れられるからである。

Epistolarum classis II 76.0.11

11

Hanc sortem filiae Salphae petebant haereditatis paternae, et earum petitio divino judicio probata est (Num. XXVII, 1 et seq.) . Sed illae petebant in umbra; Salpha enim umbra oris significatur: in umbra ergo sermonis petebant, loquebantur quod non revelabatur.

PL 16, 1261A

このくじを、サルファ〔民数記のツェロフハド〕の娘たちは父の相続として求め、その求めは神の裁きによって是認された(民数記27:1以下)。しかし彼女たちは影の中で求めた。サルファは「口の影」を意味するからである。ゆえに彼女たちは、言葉の影の中で求め、啓示されていないことを語っていた。

Epistolarum classis II 76.0.12

12

Paternae itaque haereditatis petitio Salphae filiabus in umbra sermonis erat; nobis autem est in Evangelii splendore, et revelatione gratiae. 7. Simus itaque nos possessio Dei, et ille nobis portio, in quo sunt divitiae gloriae et haereditatis ejus.

PL 16, 1261A

ゆえに、父の相続を求めることは、サルファの娘たちにとって言葉の影の中にあった。だが我々にとっては、福音の輝きと恩寵の啓示の中にある。7. 我々が神の所有となり、神が我々の分け前となるように。彼のうちに、彼の栄光と相続の富がある。

Epistolarum classis II 76.0.13

13

Quis enim dives, nisi solus Deus, qui omnia creavit? Sed multo magis dives misericordia, qui omnes redemit, et nos, secundum carnis naturam, irae filios et commotioni obnoxios mutavit quasi auctor naturae, ut simus filii pacis et charitatis (Ephes. II, 4 et seq.) .

PL 16, 1261A

実に、すべてを創造した神のほか、誰が富む者か。しかしそれ以上に、慈しみに富む者は、すべての人を贖い、肉の本性によれば怒りの子であり、動揺の下にあった我々を、本性の創造者として変え、平和と愛の子らとした(エフェソ2:4以下)。

Epistolarum classis II 76.0.14

14

Quis enim naturam mutare potest, nisi qui creavit naturam? Itaque suscitavit mortuos, et vivificatos in Christo sedere fecit in coelestibus in ipso Domino Jesu (Ibid., 8) .

PL 16, 1261B

実に、本性を変えうるのは、本性を創造した者のほかに誰か。こうして彼は死者をよみがえらせ、キリストにおいて生かされた者たちを、主イエス自身において天のものの中に座らせた(エフェソ2:8)。

Epistolarum classis II 76.0.15

15

8. Non quo quisquam hominum praerogativam sedendi meruerit in illa sede Dei, de qua Pater soli Filio dixit: Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1) ; sed quia in illa carne Christi, per consortium ejusdem naturae, caro omnis humani generis honorata est.

PL 16, 1261B

8. 人の誰かが、父が子だけに「私の右に座せ」と言ったあの神の座に座る特権にふさわしかったというのではない(詩篇109:1)。そうではなく、キリストのあの肉において、同じ本性の交わりによって、人類の肉すべてが栄誉を受けたからである。

Epistolarum classis II 76.0.16

16

Nam sicut ille in nostra carne subditus legitur (Luc. II, 51) , per unitatem carnis et obedientiam corporis, in quo fuit obediens usque ad mortem (Philip. II, 8) ; sic et nos in illius carne consedimus in coelestibus.

PL 16, 1261B

実に、彼が我々の肉において従順であったと読まれる(ルカ2:51)。それは、肉の一体性と体の従順によってであり、その体において彼は死に至るまで従順であった(フィリピ2:8)。同じく、我々も彼の肉において、天のものの中に共に座したのである。

Epistolarum classis II 76.0.17

17

Non ergo sedimus, sed in Christo consedimus, qui solus sedet ad dexteram Dei Filius hominis, sicut ipse dixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram Dei (Matth. XXVI, 64) .

PL 16, 1261C

ゆえに、我々は座したのではなく、キリストにおいて共に座したのである。神の右に座るのは、人の子である彼ただ一人である。彼自身が言ったとおり、「今から、汝らは人の子が神の右に座るのを見るだろう」(マタイ26:64)。

Epistolarum classis II 76.0.18

18

In eo enim abundavit gratia ejus et bonitas super nos in Christo Jesu, ut operibus mortuos, per fidem redemptos, salvatos gratia, tantae donaret libertatis munere, in quo velut resuscitata etiam ipsa natura, novae sensit creaturae gratiam: ut in bonis operibus ambulemus creati in Christo, qui ante obnoxiae haereditatis vitio degeneravimus.

PL 16, 1261C

実に、彼において、彼の恩寵と善が、キリスト・イエスにおいて我々の上にあふれた。業において死んでいた者を、信仰によって贖われ、恩寵によって救われた者とし、これほど大きな自由の賜物を与えたのである。そこにおいて、本性自身もいわば復活して、新しい被造物の恩寵を感じた。それは、以前は罪責ある相続の悪によって堕落していた我々が、キリストにおいて造られた者として、善い業のうちに歩むためである。

Epistolarum classis II 76.0.19

19

9. Etenim, sublatis inimicitiis quae erant ante in carne, pax facta est universitatis in coelo (Ephes. II, 14); ut essent homines sicut angeli in terra, ut essent gentes unum atque Israelitae, ut in homine uno et novus homo et vetus, sublato pariete maceriae, qui utrumque dissidioso obice dividebat, inter se convenirent.

PL 16, 1261C

9. 実に、以前肉にあった敵意が取り除かれ、天において万有の平和が成し遂げられた(エフェソ2:14)。それは、人が地で天使のようになり、諸国民とイスラエル人とが一つとなり、一人の人において新しい人と古い人が、双方を不和の障壁で分けていた隔ての壁が取り除かれて、互いに和合するためであった。

Epistolarum classis II 76.0.20

20

Nam cum hujus natura carnis, iram et discordias ac dissensiones excitavisset, Lex nos damnatorum nexuisset vinculis, Christus Jesus insolentiam atque intemperantiam carnis, mortificatione compressit, legem mandatorum in decretis evacuavit, in quibus ostendit non secundum litteram interpretanda legis spiritalis dogmata; cum et sabbati ignava otia, et corporalis superflua destrueret circumcisionis, atque omnibus accessum ad Patrem in uno reseraret spiritu.

PL 16, 1261D

実に、この肉の本性が怒りと不和と分裂を引き起こし、律法が我々を断罪された者の鎖で縛ったとき、キリスト・イエスは、肉の傲慢と無節制を殺すことによって押さえ込み、掟の律法をその規定において空しくした。その規定において、彼は、霊的な律法の教えが文字に従って解釈されるべきでないことを示した。同時に、安息日の怠惰な休みと、体の余計な割礼を壊し、すべての人に、一つの霊において父への道を開いた。

Epistolarum classis II 76.0.21

21

Quomodo enim potest discordia esse, ubi una vocatio, unum corpus, et unus spiritus est?

PL 16, 1262A

実に、一つの召命、一つの体、一つの霊があるところに、不和がどうしてありえようか。

Epistolarum classis II 76.0.22

22

10. Quid enim aliud descendens operatus est Dominus Jesus (Ephes. IV, 8) , nisi ut de captivitate nos in libertatem vindicaret, et illam captivitatem vinctam perfidiae vinculis sibi captivam faceret, alligatam sapientiae compedibus, mittente unoquoque prudente pedes suos in compedes ejus, sicut scriptum est (Ibid.) : et cum descendisset, et ascenderet, ut impleret omnia (Joan. I, 16) , et nos omnes de plenitudine ejus acciperemus?

PL 16, 1262A

10. 実に、降りて来た主イエス(エフェソ4:8)は、我々を捕囚から自由へと解放し、背信の鎖で縛られていたあの捕囚を自らの捕虜として、知恵の足かせに縛りつけること――思慮ある者は皆、自分の足をその足かせに入れる――、また、書かれているとおり(エフェソ4:8)、降りたのち昇って、すべてを満たし(ヨハネ1:16)、我々皆が彼の充満から受けるようにすること、以外に何を成したというのか。

Epistolarum classis II 76.0.23

23

11. Ideoque primum repletos Spiritu sancto posuit in Ecclesia apostolos, prophetas alios, alios evangelistas, alios autem pastores et doctores, ut eorum adhortationibus consummaretur profectus credentium, et ministerii fidelis opus cresceret (Ephes. IV, 11) .

PL 16, 1262A

11. それゆえ彼はまず、聖なる霊に満たされた使徒たちを教会に置き、別の者を預言者に、別の者を福音宣教者に、また別の者を牧者と教師にした。彼らの勧めによって、信じる者たちの進歩が完成され、忠実な奉仕の業が成長するためである(エフェソ4:11)。

Epistolarum classis II 76.0.24

24

Aedificatur unusquisque aedificatione virtutum in mensuram aetatis interioris, quae mensura perfectior vitae immaculatae (Ibid., 13) , id est, perfecti viri, accipiens de plenitudine Christi recepit gratiae plenitudinem.

PL 16, 1262B

各人は徳の建設によって、内なる年齢の度合いにまで建てられる。その度合いは、汚れのない生のよりいっそう完全なものであり、すなわち完全な人のものである(エフェソ4:13)。キリストの充満から受けた者は、恩寵の充満を受けた。

Epistolarum classis II 76.0.25

25

12. Quis autem vir perfectus est, nisi ille qui absolutus infantia puerilis ingenii, atque adolescentiae incerto ac lubrico, et immoderato juventutis calore, in viri perfecti firmitatem successerit, atque ad illam morum maturitatem adoleverit; ut non facile devii disputatoris alloquio flectatur, et quasi quadam doctrinae irrationabilis turbidiore in scopulos jactetur procella, ad erroris remedia se conferens: et qui veritatem non solum in sermone, sed etiam in operibus sequatur suis, et aedificationem charitatis in se suscipiat; ut in unitate fidei et agnitionis occurrat, et quasi membrum non desit capiti suo, id est Christo, qui est caput omnium, ex quo totum corpus fidelium et sapientium per harmoniam rationabilem Verbi, hoc est enim συναρμολογούμενον, ἀρμονίᾳ τοῦ λόγου δεδεμένον (Ibid., 16) , id est, harmonia Verbi compaginatum et compactum atque connexum, per omnem juncturam ministrationis, in mensuram uniuscujusque partis augmentum corporis facit, in aedificationem sui, in charitate; ut assurgat unum templum Dei in omnibus, et unum domicilii coelestis habitaculum in spiritu universorum.

PL 16, 1262B

12. では、完全な人とは誰か。子どもじみた才の幼さと、青年期の不確かさと滑りやすさ、青春のとめどない熱から解かれて、完全な人の堅固さを継ぎ、あの習俗の成熟へ育った者でなくて誰か。その者は、道を外れた論者の語りかけで容易に曲げられず、非理性的な教えのいわば荒れた嵐によって岩礁に投げ出され、誤りの癒やしに身を向けることもない。真理を、言葉でだけでなく自らの業においても追い、愛の建設を自分の内に受ける。それは、信仰と認識の一体性に至り、いわば肢体として自らの頭、すなわちキリストから欠けないためである。キリストはすべての者の頭であり、その頭から、信仰ある賢い者たちの体全体が、言葉の理にかなった調和によって、すなわち「組み合わされた」、「言葉の調和で結び合わされた」〔ギリシア語。底本はギリシア文字で引く。ミーニュの脚注 d によれば、ローマ版と少なからぬ写本は「言葉の調和で結び合わされた」の句を欠く〕(エフェソ4:16)、つまり言葉の調和によって組み立てられ、固められ、結ばれ、奉仕のあらゆる節を通して、各部分の度合いに応じて、体の成長を愛のうちに自らの建設へと生じさせる。それは、すべての者のうちに一つの神の神殿が立ち上がり、すべての者の霊において、一つの天の住まいの居所が立つためである。

Epistolarum classis II 76.0.26

26

13. In quo non solum sanctorum hominum, sed omnium credentium, omnium etiam superiorum rationabilium Virtutum ac Potestatum, connexionem fidei, spiritusque accipiendam arbitror; ut per harmoniam quamdam virtutum ac ministeriorum, corpus unum ex omnibus rationabilis naturae spiritibus adhaereat capiti suo Christo, ita aedificationis compage connexa, ut ne tactu quidem junctura singulorum adhaerentium discrepare videatur.

PL 16, 1262D

13. この中に、聖なる人々だけでなく、すべての信じる者、さらにより高いすべての理性的な諸力と諸権能の、信仰と霊の結びつきが受け入れられると、私は考える。力と奉仕のある種の調和によって、理性的本性のすべての霊からなる一つの体が、その頭キリストに結びつき、建設の組み合わせによって結び合わされ、結びついている個々のつなぎ目が、触れても食い違うと見えないほどになるためである。

Epistolarum classis II 76.0.27

27

Hoc est enim quod ἁφὴν dixit Graecus, τῆς χορηγίας κατ' ἐνέργειαν ἐν μέτρῳ: quod non difficile erit tanto architecto secundum mensuram uniuscujusque meritorum ac fidei convenientem sibi connectere; cum aedificatio charitatis rimam offensionis excludat, atque obstruat.

PL 16, 1263A

実に、ギリシア語が「接合」、「分与の、働きに従って度合いのうちにあるもの」と言ったのは、このことである〔ギリシア語。底本はギリシア文字で引く。ミーニュの脚注 a によれば、ローマ版は頭に「あらゆる接合を通して」(エフェソ4:16 の句)と補い、多くの写本はギリシア語の文を欠く〕。これほどの建築者にとって、各人の功績と信仰の度合いに従って、それにふさわしくつなぎ合わせることは難しくない。愛の建設が、つまずきの亀裂を締め出し、塞ぐのだから。

Epistolarum classis II 76.0.28

28

Non est ergo dubitandum coelestium potestatum adhaesura ad hoc templum aedificandum consortia; incongruum quippe intelligi quod ita assurgat humanae charitatis aedificatio in templum Dei, ut fiat in nobis habitatio Dei in spiritu, non sit autem in coelestibus potestatibus.

PL 16, 1263A

ゆえに、天の権能たちの交わりが、この神殿の建設に結びつくであろうことは疑うべきではない。人間の愛の建設が神の神殿へと立ち上がり、我々のうちに霊において神の住まいが生じるのに、それが天の権能たちのうちにはない、と解されるのは不適切だからである。

Epistolarum classis II 76.0.29

29

14. Cujus rei gratia, ut maturius in nobis aedificatio hujusmodi procederet, hortatur nos Apostolus aperire oculos cordis, elevare ad superiora, agnitionem Dei impense quaerere, veritatem discutere, abscondere in corde mandata Dei, deponere erroris desideria, dedecoris occulta, renovari per gratiam sacramentorum, temperare iracundiam, commotionem ante occasum solis relaxare, cavere ne superiora tua occupet adversarius, spiritus ille habens potestatem, qui se immersit in cor Judae (Joan. XIII, 12) , et comminuit animae ejus januas; ne posset resistere, furem excludere, mendacem avertere, exsurgere a mortuis, sobrietatem assumere: uxorem viro, ut Ecclesiam Christo, debere esse subditam; virum pro uxore animam suam offerre, sicut se pro Ecclesia tradidit Christus (Ephes. V, 25) : postremo quasi bonum bellatorem sumere arma Dei, ac praetendere semper, non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversum spiritales nequitias (Ephes. VI, 12) ; ne a suis emolliri, ab extraneis capi possit.

PL 16, 1263A

14. このことのために、そのような建設が我々のうちでより早く進むよう、使徒は我々に勧める。心の目を開き、上のものへ向かい、神の認識を懸命に求め、真理を吟味し、神の掟を心に隠し、誤りの欲望と恥ずべき隠れたことを捨て、秘跡の恩寵によって新たにされ、怒りを抑え、動揺を日没前に解き、あなたの上のものを敵が占めないよう警戒すること。その敵とは、力を持つあの霊であり、ユダの心に身を沈め(ヨハネ13:12)、彼が抵抗できないように、その魂の門を打ち砕いたのである。また、盗人を締め出し、偽る者を遠ざけ、死者の中から起き上がり、節度をまとうこと。妻は夫に、教会がキリストに対するように服するべきであること。夫は妻のために自らの魂を献げるべきであること、キリストが教会のために自らを引き渡したように(エフェソ5:25)。最後に、善い戦士のように神の武具を取り、肉と血に対してだけでなく、霊的な邪悪に対しても常に身構えること(エフェソ6:12)。それは、自分の側の者に弱められ、外の者に捕らえられることのないためである。

Epistolarum classis II 76.0.30

30

Haec breviter comprehensa, ut potui, perstrinxi. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1263C

これらを、私は力の及ぶかぎり、簡潔にまとめて触れた。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。