ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXX 第80書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1271A · 18 sectiones

Epistolarum classis II 80.0.1

1

Ubi curationem caeci a nativitate ostendit divinae fuisse potestatis, discipulorum interrogationem reprehendit; atque nonnullas ejusdem historiae partes memorat et paucis edisserit. AMBROSIUS BELLICIO.

PL 16, 1271A

生まれつきの盲人の癒しが神の権能によるものであることを示し、弟子たちの問い〔梗概は「弟子たち」と言うが、本文(第3段落)で問う者はユダヤ人たちである〕を咎める。また、同じ物語の幾つかの部分を思い起こし、少しの言葉で説き明かす。アンブロシウスよりベリキウスへ。

Epistolarum classis II 80.0.2

2

1. Audisti, frater, lectionem Evangelii, in qua decursum est quod praeteriens Dominus Jesus vidit a generatione caecum.

PL 16, 1271A

1. 兄弟よ、あなたは福音書の朗読を聞いた。そこでは、主イエスが通りすがりに、生まれつきの盲人を見たことが語り進められた。

Epistolarum classis II 80.0.3

3

Ergo si Dominus vidit, non eum praeterivit (Joan. IX, 1) : quare nec nos quidem praeterire debemus, quem praetereundum Dominus non putavit; praesertim cum a generatione caecus fuerit, quod non otiose est positum.

PL 16, 1271B

それゆえ、主が見たなら、彼を通り過ぎなかったのだ(ヨハネ9:1)。ゆえに我々も、主が通り過ぎるべきでないと考えた者を、通り過ぎてはならない。ことに、彼が生まれつき盲目であったことは、無駄に置かれた言葉ではないのだから。

Epistolarum classis II 80.0.4

4

2. Est enim caecitas, quae plerumque vi aegritudinis aciem obducit oculorum, eademque temporis spatio mitigatur: est caecitas, quae humorum infusione generatur; ea quoque, vitio plerumque sublato, medicinae arte depellitur; ut cognoscas quia quod iste sanatur, qui a generatione sua caecus est, non artis est, sed potestatis.

PL 16, 1271B

2. 実に、病の勢いが目の視力を覆い、それが時とともに和らぐ盲目がある。また、体液の流れ込みによって生じる盲目もあり、これも、原因の欠陥が除かれれば、たいてい医術によって追い払われる。それは、生まれつき盲目のこの者が癒されたのは、技によるのではなく権能によるのだと、あなたが知るためである。

Epistolarum classis II 80.0.5

5

Donavit enim Dominus sanitatem, non medicinam exercuit; eos enim sanavit Dominus Jesus, quos nemo curaret. 3. Quam stolidi autem Judaei, qui interrogant: Hic peccavit, an parentes ejus (Ibid., 2) ? debilitates corporum referentes ad merita delictorum.

PL 16, 1271B

主は健康を与えたのであって、医術を施したのではない。主イエスは、誰も癒さないような者たちを癒したのである。3. だが、「この者が罪を犯したのか、その両親か」と問うユダヤ人たちは、何と愚かなことか(ヨハネ9:2)。彼らは体の衰えを、罪の報いに結びつけている。

Epistolarum classis II 80.0.6

6

Et ideo Dominus ait: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestarentur opera Dei in illo (Ibid., 3) . Quod enim naturae defuit, creatori competit reformare, qui auctor naturae est.

PL 16, 1271C

それゆえ主は言う。「この者が罪を犯したのでも、その両親でもない。神の業が彼において現れるためである」(ヨハネ9:3)。自然に欠けていたものを作り直すのは、創造者にふさわしい。創造者は自然の創始者だからである。

Epistolarum classis II 80.0.7

7

Unde addidit: Cum in hoc mundo sum, lux sum hujus mundi (Ibid.) ; hoc est, omnes possunt videre, qui caeci sunt, si me lumen requirant. Accedite et vos, et illuminamini, ut videre possitis (Psal. XXXIII, 6) .

PL 16, 1271C

それゆえ彼は付け加えた。「私がこの世界にいる間、私はこの世界の光である」(ヨハネ9:3)。すなわち、盲目の者はみな、光である私を求めるなら、見ることができる。「汝らも近づいて、照らされよ。見ることができるように」(詩篇33:6)。

Epistolarum classis II 80.0.8

8

4. Deinde quid sibi vult quod is, qui vitam refundebat imperio, salutem praecepto dabat, dicens mortuo: Exi foras (Joan. XI, 44) , et egressus est Lazarus de sepulcro; dicens paralytico: Surge, tolle grabatum tuum (Marc. II, 11) ; et surrexit paralyticus, et coepit grabatum ipse portare, in quo solutus membris omnibus, portabatur: quid, inquam, sibi vult, quod exspuit et fecit lutum, et superunxit oculos caeci, et dixit ei: Vade et lava in Siloam, quod interpretatur missus; et abiit, et lavit, et videre coepit (Joan. IX, 7) ?

PL 16, 1271C

4. さて、命令によって命を戻し、命令によって健やかさを与えていた者が、死者に「外へ出よ」と言い(ヨハネ11:44)、ラザロは墓から出て来た。中風の者に「起きて、汝の寝床を取れ」と言い(マルコ2:11)、中風の者は起き上がり、全身の肢体が利かず担がれていたその寝床を、自ら担ぎ始めた。そのような者が、唾を吐いて泥を作り、盲人の目に塗り、「行って、シロアム(『遣わされた者』と訳される)で洗え」と言い、盲人は行って洗い、見え始めた(ヨハネ9:7)。これは、いったい何を意味するのか。

Epistolarum classis II 80.0.9

9

Quae ista ratio est? Magna, ni fallor; plus enim videt, quem Jesus tangit. 5. Simul et divinitatem et sanctificationem ejus adverte. Quasi lux tetigit, infudit: quasi sacerdos per figuram baptismatis, mysteria gratiae spiritalis implevit.

PL 16, 1272A

これはどういう道理か。私が誤らなければ、大いなるものである。イエスが触れた者は、より多くを見るからである。5. 同時に、彼の神性と聖化にも心を留めよ。光のように彼は触れ、注ぎ入れた。司教のように、洗礼の象りを通して、霊的な恩寵の奥義を満たした。

Epistolarum classis II 80.0.10

10

Exspuit, ut adverteres quia interiora Christi lumen sunt. Et vere videt, qui Christi mundatur internis. Lavat saliva ejus, lavat sermo ejus, sicut habes: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3) .

PL 16, 1272A

彼が唾を吐いたのは、キリストの内なるものが光であることを、あなたが心に留めるためであった。キリストの内なるもので清められる者は、まことに見える。彼の唾が洗い、彼の言葉が洗う。あなたが読むとおり、「汝らはすでに、私が汝らに語った言葉のゆえに清い」(ヨハネ15:3)。

Epistolarum classis II 80.0.11

11

6. Quod autem lutum fecit, et superunxit oculos caeci (Joan. IX, 6) , quid aliud significat, nisi ut intelligeres quia ipse hominem, luto illito, reddidit sanitati, qui de luto hominem figuravit (Gen. II, 7) : et quod haec caro luti nostri per baptismatis sacramenta aeternae vitae lumen accipiat?

PL 16, 1272B

6. 泥を作って盲人の目に塗ったこと(ヨハネ9:6)は、いったい何を意味するのか。それは、泥から人を形づくった者(創世記2:7)自身が、泥を塗って人を健康に戻したこと、そして、我々の泥の肉が、洗礼の秘跡によって永遠の生命の光を受けることを、あなたが悟るためにほかならない。

Epistolarum classis II 80.0.12

12

Accede et tu ad Siloam, hoc est, ad eum qui missus est a Patre, sicut habes: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16) . Diluat te Christus, ut videas.

PL 16, 1272B

あなたもシロアムに近づけ。すなわち、父から遣わされた者のもとに。「私の教えは私のものではなく、私を遣わした者のものである」とあるとおりである(ヨハネ7:16)。キリストがあなたを洗い流すように。あなたが見えるようになるために。

Epistolarum classis II 80.0.13

13

Veni ad baptismum, tempus ipsum adest: veni festinus, ut tu dicas: Abii, et lavi, et videre coepi (Joan. IX, 11) ; ut et tu dicas: Caecus eram, et videre coepi; ut tu dicas, sicut iste refuso lumine ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12) .

PL 16, 1272B

洗礼に来よ。時はまさに今である。急いで来よ。あなたが「私は行って洗い、見え始めた」(ヨハネ9:11)と言うために。あなたもまた「私は盲目であったが、見え始めた」と言うために。あなたが、光を取り戻したあの者〔iste が誰を指すかは定かでない。癒された盲人とも、視力を取り戻したのちにこの言葉を書いたパウロとも取れる〕のように、「夜は過ぎ、日は近づいた」(ローマ13:12)と言うために。

Epistolarum classis II 80.0.14

14

7. Nox erat caecitas. Nox erat, cum Judas accepit buccellam a Jesu, et introivit in eum Satanas. Judae nox erat, in quo diabolus erat: Joanni dies erat, qui in Christi pectore recumbebat (Joan. XIII, 27) .

PL 16, 1272C

7. 盲目は夜であった。ユダがイエスからパン切れを受け、サタンが彼に入ったとき、夜であった。ユダには夜であった。彼の内に悪魔がいたからである。ヨハネには昼であった。キリストの胸にもたれていたからである(ヨハネ13:27)。

Epistolarum classis II 80.0.15

15

Petro quoque dies erat, cum lumen Christi videret in monte (Matth. XVII, 2 et seq.) . Nox erat aliis, sed Petro dies erat. At vero ipsi Petro nox erat, quando Christum negabat.

PL 16, 1272C

ペトロにもまた、山でキリストの光を見たとき、昼であった(マタイ17:2以下)。ほかの者たちには夜であったが、ペトロには昼であった。だが、そのペトロ自身にも、キリストを否んだときは夜であった。

Epistolarum classis II 80.0.16

16

Denique gallus cantavit, et flere coepit (Matth. XXVI, 70 et seq.) , ut emendaret errorem; jam enim dies appropinquabat. 8. Interrogabant Judaei caecum: Quomodo vidisti (Joan. IX, 10) ?

PL 16, 1272C

実に、鶏が鳴き、彼は泣き始めた(マタイ26:70以下)。過ちを正すためである。すでに昼が近づいていたからである。8. ユダヤ人たちは盲人に尋ねた。「どのようにして見えるようになったのか」(ヨハネ9:10)。

Epistolarum classis II 80.0.17

17

Grandis amentia! interrogabant quod videbant: interrogabant causam, cum factum viderent. 9. Et maledixerunt ei, dicentes: Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 28) . Maledictio eorum benedictio est; quia benedictio eorum, maledictio est.

PL 16, 1272C

何という大きな狂気か。彼らは自分が見ていることを尋ね、事実を見ていながら原因を尋ねた。9. そして彼らは彼を呪って言った。「汝こそ、あの者の弟子であれ」(ヨハネ9:28)。彼らの呪いは祝福である。彼らの祝福は呪いだからである。

Epistolarum classis II 80.0.18

18

Tu sis, inquiunt, discipulus ejus. Tunc prosunt, quando nocere se credunt. Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

PL 16, 1273A

「汝こそ、あの者の弟子であれ」と、彼らは言う。彼らは、害を与えているつもりのときに、益を与えている。健やかであれ、子よ。そしてあなたがしているとおり、我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。