Epistolarum classis II 69.0.1
Roganti quare Lex viros veste muliebri, ac mulieres virili uti prohibeat; respondet a natura id abhorrere, ut ex brutis ipsis intelligitur; feminas tamen virorum, quam viros feminarum cultum sumere tolerabilius: at legem potius esse de moribus, quam de vestibus.
PL 16, 1232A律法がなぜ男に女の衣を、女に男の衣を着ることを禁じるのかを尋ねられ、〔アンブロシウスは〕答える。それは本性が嫌うものであり、獣たち自身からもそれが分かる。ただし、女が男の装いをするほうが、男が女の装いをするより耐えうる。そして、律法はむしろ衣についてでなく、習俗について語っているのだ、と。
Epistolarum classis II 69.0.2
Post quae in eos, qui capillos crisparent, invehitur. AMBROSIUS IRENAEO, salutem. 1. Pertulisti ad me quasi filius quaesivisse aliquos de te, quid sibi velit quod tam severe Lex immundos eos dixerit, qui alieni sexus uterentur vestibus, vel viros scilicet vel mulieres; sic enim scriptum est: Non erit res viri super mulierem, neque inductur vir stolam muliebrem; quia immundus est Domino omnis, qui fecerit haec (Deut. XXII, 5) .
PL 16, 1232Bそののち、髪を縮らせる者たちを責める。アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。1. あなたは、子として、ある人々があなたに尋ねたと私に伝えてきた。律法が、異性の衣を着る者、すなわち男であれ女であれ、そのような者を、あれほど厳しく汚れた者と呼ぶのは何を意味するのか、と。こう書かれているからである。「男の物は女の上にあってはならず、男は女の長衣を着て〔底本は inductur。induetur と読む。ミーニュの脚注 h はローマ版の読み Non erit vestitus viri super mulierem, neque induetur vir stola muliebri を挙げる〕はならない。これらを行う者は皆、主にとって汚れているからである」(申命記22:5)。
Epistolarum classis II 69.0.3
2. Et si vere discutias, incongruum est, quod ipsa etiam abhorret natura. Cur enim homo non vis videri esse, quod natus es? cur alienam tibi assumis speciem? cur mentiris feminam: vel tu, femina, virum? Suis unumquemque sexum induit natura indumentis.
PL 16, 1232B2. 真に吟味するなら、それは不適切である。本性自身が嫌うことだからである。なぜ、人よ、あなたは自分が生まれたとおりのものと見られたくないのか。なぜ他の姿を自分にまとうのか。なぜあなたは女を偽るのか。あるいは、女よ、あなたは男を偽るのか。本性は、それぞれの性にそれぞれの衣を着せている。
Epistolarum classis II 69.0.4
Denique diversus usus, diversus color, motus, incessus, diversae vires, diversa vox est in viro et femina. 3. Sed etiam in reliqui generis animantibus alia species leonis, alia leaenae, alia vis, alius sonus: alia tauri, alia vitulae.
PL 16, 1232C実に、男と女とでは、用い方、色、動き、歩み、力、声が異なる。3. だが、他の種類の生き物でも、獅子と雌獅子とでは姿が異なり、力も異なり、声も異なり、雄牛と若い雌牛でも同様である。
Epistolarum classis II 69.0.5
In cervis quoque quantum distat sexus, tantum discrepat species; ut eos etiam eminus possis discernere. In avibus vero etiam propius ad vestitum est inter eos et homines comparatio; in illis enim sexum naturalia ipsa indumenta discernunt.
PL 16, 1232Cシカにおいても、性が隔たるほど姿が異なり、遠くからでも見分けられるほどである。鳥においては、彼らと人間との比較は衣にいっそう近い。鳥では、自然の衣そのものが性を区別するからである。
Epistolarum classis II 69.0.6
Pavi mares speciosi, feminae non item pennarum vario pinguntur decore. Fasianis quoque diversus color, qui distinguat sexus discretionem. Quid in pullis? Quam canora vox galli, nocturnis vicibus solemne munus ad excitandum et canendum ministrans?
PL 16, 1232Cクジャクの雄は美しいが、雌は同じようには羽の多様な美しさで彩られていない。キジにおいても、性の区別を示す異なる色がある。鶏ではどうか。雄鶏の声は何と響き渡ることか、夜ごとの交替で、目覚めさせ鳴くという恒例の務めを果たして。
Epistolarum classis II 69.0.7
Numquid illa mutant speciem suam? Cur nos mutare desideramus? 4. Et quidem Graeco more influxit ut feminae virilibus quasi succinctioribus tunicis utantur.
PL 16, 1233Aそれらは自らの姿を変えるだろうか。ではなぜ我々は変えようとするのか。4. しかも、ギリシア風に、女が男のいわば裾をからげた上衣を着ることが入ってきた。
Epistolarum classis II 69.0.8
Esto tamen ut illae imitari videantur melioris sexus naturam, quid viri inferioris sexus mentiri speciem volunt? Mendacium et in verbo turpe est, nedum in habitu. Denique in templis, ubi mendacium fidei, ibi mendacium naturae.
PL 16, 1233Aそれはそれとしよう。女たちは、より優れた性の本性を模倣しているように見えるとしても、劣った性の男たちが、姿を偽ろうと望むのはなぜか。偽りは言葉でさえ恥ずべきであり、まして装いにおいては言うまでもない。実に、神殿においては、信仰の偽りがあるところに本性の偽りがある。
Epistolarum classis II 69.0.9
Illic assumere viros muliebrem vestem, gestumque femineum, sacrum putatur. Unde Lex dicit quia immundus est Domino omnis vir qui stolam muliebrem induerit.
PL 16, 1233Aそこでは、男が女の衣と女の身振りをまとうことが、聖なることと見なされている。それゆえ律法は言う。女の長衣を着る男はすべて、主にとって汚れていると。
Epistolarum classis II 69.0.10
5. Arbitror autem quod non tam de veste, quam de moribus dixerit, vel de usibus nostris atque actibus, quo alius virum, alius feminam deceat actus. Unde et Apostolus ait, quasi interpres Legis: Mulieres vestrae in Ecclesia taceant .
PL 16, 1233A5. 私は、律法が衣についてよりも、習俗について、すなわち我々の習いと行いについて、男にふさわしい行いと女にふさわしい行いが異なることについて語ったのだと考える。それゆえ使徒も、律法の解釈者のように言う。「汝らの女たちは、教会では黙っているがよい」。
Epistolarum classis II 69.0.11
Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut Lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35, 36) . Et ad Timotheum: Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
PL 16, 1233B「実に、彼女たちは語ることを許されず、律法も言うとおり、従うべきである。何かを学びたいなら、家で自分の夫に尋ねよ」(一コリント14:35, 36)。またテモテにはこう言う。「女は、あらゆる従順をもって、静かに学べ」。
Epistolarum classis II 69.0.12
Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum (I Tim. II, 11, 12) . 6. Quam deforme autem virum facere opera muliebria? Ergo et pariant, ergo parturiant, qui crispant comam sicut feminae. Et tamen illae velantur, isti belligerantur.
PL 16, 1233B「私は、女が教えることも、男に対して支配することも許さない」(一テモテ2:11, 12)。6. 男が女の仕事をすることは、何と醜いことか。ならば、女のように髪を縮らせる者たちは、子を産み、産みの苦しみをも味わうがよい。しかも女たちは覆いをかぶり、彼らは武器を取って戦う。
Epistolarum classis II 69.0.13
Verum habeant excusationem, qui patrios usus sequuntur, sed tamen barbaros, ut Persae, ut Gothi, ut Armenii: major quidem est natura, quam patria.
PL 16, 1233Bしかし、父祖の慣習に従う者たちには、弁明が認められるべきだ――ただし蛮族のそれ、たとえばペルシア人、ゴート人、アルメニア人のものであるが。実に本性は祖国よりも大きいのである。
Epistolarum classis II 69.0.14
7. Quid de aliis dicemus, qui hoc ad luxuriam derivandum putant: ut calamistratos et torquatos habeant in ministerio, ipsi promissa barba, illos remissa coma?
PL 16, 1233C7. 他の者たちについては何を言おうか。彼らはこれを贅沢へと引き寄せてよいと考え、髪を巻き首飾りをつけた者たちを給仕に置き、自分たちは髭を伸ばし、彼らには髪を垂らさせている。
Epistolarum classis II 69.0.15
Merito illic non servatur castimonia, ubi non tenetur sexus distinctio; in quo evidentia naturae magisteria sunt, dicente Apostolo: Decet mulierem non velatam orare Deum?
PL 16, 1233C性の区別が守られないところで、貞潔が守られないのは当然である。そこでは自然の教えは明白なのであり、使徒もこう言っている。「女が覆いなしで神に祈るのはふさわしいか」。
Epistolarum classis II 69.0.16
Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si capillos habeat, gloria est illi; quoniam quidem capilli pro velamine ei dati sunt (I Cor. XI, 13-15) . Haec sunt quae referas requirentibus. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te ut parentes diligimus.
PL 16, 1233C「本性自身が、汝らに教えているのではないか。男が髪を養うなら恥であり、女が髪を持つなら栄誉であると。髪は覆いの代わりに彼女に与えられているのだから」(一コリント11:13–15)。これらが、尋ねる者たちに伝えるべきことである。健やかであれ。そして、子として我々を愛してほしい。我々も親としてあなたを愛しているのだから。