ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXXIX 第79書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1269D · 12 sectiones

Epistolarum classis II 79.0.1

1

Bellicio, qui cum credidisset in Christum, e morbo convaluerat, asserit et morbum et sanitatem ejusdem Christi tribuenda visitationi; atque ut ipsum retineat, et ad alia sacramenta properet, illum hortatur. AMBROSIUS BELLICIO salutem.

PL 16, 1269D

信じて病の癒えたベリキウスに、病も癒しもキリストの訪れによるものだと断言し、キリストをつなぎとめ、ほかの秘跡〔洗礼〕へ急ぐよう彼に勧める。アンブロシウスよりベリキウスへ、挨拶を送る。

Epistolarum classis II 79.0.2

2

1. Jactatum te gravi aegritudine significasti mihi credidisse in Dominum Jesum, et jam coepisse revalescere. Ad salutem igitur ea infirmitas fuit, plus aculei quam periculi ferens; quia diu promissum remorabaris.

PL 16, 1270A

1. あなたは、重い病に苦しめられたが、主イエスを信じ、すでに回復し始めたと、私に知らせた。それゆえ、その病は救いに向かうものであり、危険よりも刺激を多くもたらした。長く約束していたことを、あなたが先延ばしにしていたからである。

Epistolarum classis II 79.0.3

3

Hoc est quod ait: Percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39) . Percussit infirmitate, sanavit fide. Vidit enim interiorem affectum tuum non vacuum piae cupiditatis, sed excuti dilationibus; et ideo admonere maluit, ita ut salutem non laederet, devotionem excitaret.

PL 16, 1270A

これが、彼が「私は打ち、そして癒す」と言うことである(申命記32:39)。彼は病で打ち、信仰で癒した。あなたの内なる心の動きが、敬虔な願いを欠いているのではなく、先延ばしによって揺さぶられているのを見たので、健康を損なわず信心を呼び覚ますように、戒めることを選んだのである。

Epistolarum classis II 79.0.4

4

2. Quomodo enim saluti noceret, qui solet dicere, ut legimus in Evangelio: Ego veniam, et curabo eum (Matth. VIII, 7) ? Ergo et cum a tuis invitaretur, ut inviseret domum tuam, sine dubio dixit: Ego veniam, et curabo eum.

PL 16, 1270B

2. 福音書で読むとおり、「私が行って、彼を癒そう」と言うのを常とする者が、どうして健康を損なうだろうか(マタイ8:7)。それゆえ、あなたの家の者たちが、彼にあなたの家を訪ねてほしいと招いたときにも、彼は疑いなく「私が行って、彼を癒そう」と言ったのである。

Epistolarum classis II 79.0.5

5

Et si non audisti eum, ille tamen quasi Deus insensibiliter locutus est: et si non vidisti eum, ille tamen quod te incorporaliter inviserit, dubitari non potest.

PL 16, 1270B

あなたが彼の言葉を聞かなかったとしても、彼は神として、感覚されぬしかたで語ったのであり、あなたが彼を見なかったとしても、彼が体を伴わずにあなたを訪れたことは、疑いえない。

Epistolarum classis II 79.0.6

6

3. Sed vidisti eum, qui credidisti ei; vidisti eum, qui recepisti eum hospitio tuae mentis: vidisti eum spiritu, vidisti eum oculis interioribus. Tene ergo hospitem novum, diu exspectatum, sed sero susceptum: in quo et vivimus, et sumus et movemur (Act. XVII, 28) .

PL 16, 1270B

3. しかし、彼を信じたあなたは、彼を見たのだ。あなたの精神の宿に彼を迎え入れたあなたは、彼を見たのだ。霊において、内なる目で、彼を見たのである。それゆえ、この新しい客、長く待たれていたが遅くに迎えられた客を、引き止めよ。「彼において我々は生き、存在し、動く」(使徒言行録17:28)。

Epistolarum classis II 79.0.7

7

Gustasti igitur fidei prima exordia, non fiat verbum occultum in corde tuo. Haec omnis gratia est, hoc est omne munus.

PL 16, 1270B

それゆえあなたは、信仰の最初の端緒を味わった。言葉があなたの心の中に隠されたままであってはならない。これこそがすべての恩寵であり、すべての賜物である。

Epistolarum classis II 79.0.8

8

Nemo enim penetralia domus de ingressu aestimat, siquidem omnis fructus in interioribus est; neque enim sapientis est a fenestra respicere in domum, et stultitia hominis audire per ostium.

PL 16, 1270C

誰も家の奥を入り口から見積もりはしない。あらゆる実りは奥にあるからである。窓から家の中をうかがうのは賢い者のすることではなく、戸口から聞き耳を立てるのは人の愚かさだからである。

Epistolarum classis II 79.0.9

9

4. Alia sunt sacramentorum perfectiorum mysteria; quia Oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus eum, ut dixit Scriptura (I Cor. II, 9) .

PL 16, 1270C

4. より完全な秘跡の奥義は、別のものである。聖書が言うとおり、「目は見ず、耳は聞かなかった、神が自らを愛する者たちのために備えたものを」だからである(一コリント2:9)。

Epistolarum classis II 79.0.10

10

Alia sunt illa, quae de gloria futura annuntiarunt prophetae, quibus revelatum est, et evangelizarunt sancti (Ibid.) , Spiritu Dei misso de coelo, in quem concupiscunt et angeli videre, ut ait apostolus Petrus (I Pet. I, 12) .

PL 16, 1270C

また、別のものがある。来たるべき栄光について、啓示を受けた預言者たちが告げ知らせ、聖なる者たちが福音として告げたものである(一コリント2:9)。それは天から遣わされた神の霊によるのであり、天使たちさえその霊を見たいと願っていると、使徒ペトロが言うとおりである(一ペトロ1:12)。

Epistolarum classis II 79.0.11

11

Alia sunt illa, in quibus est mundi redemptio, peccatorum remissio, gratiarum divisio, sacramentorum participatio: quae cum acceperis, tunc mirabere tantum donatum esse homini, ut illud manna, quod miramur fluxisse de coelo Judaeis (Exod. XVII, 15 et seq.) , nec tantae gratiae nec tantae operationis judices ad salutem fuisse.

PL 16, 1270C

また、別のものがある。世界の贖い、罪の赦し、恩寵の分与、秘跡への与りが、そこにあるものである。それらを受けるとき、あなたは、人にこれほど大きなものが与えられたことに驚くであろう。ユダヤ人たちのために天から流れ出たことを我々が驚くあのマナ(出エジプト記17:15以下)が、これほどの恩寵でも、これほどの働きでもなく、救いに至らせるものでもなかったと、あなたは判断するであろう。

Epistolarum classis II 79.0.12

12

Illud enim quicumque acceperunt in deserto, mortui sunt, praeter Jesum Nave, et Caleb (Num. XXXII, 12) : hoc sacramentum quicumque gustaverit, non morietur in aeternum. Sanet te Dominus Jesus. Vale.

PL 16, 1271A

あれを荒れ野で受けた者は、ナウェの子イエス〔ヌンの子ヨシュア〕とカレブを除いて、皆死んだ(民数記32:12)。この秘跡を味わう者は誰でも、永遠に死なない。主イエスがあなたを癒すように。健やかであれ。