ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › Epistolarum classis II

Epistola LXVI 第66書簡

Ambrose of Milan · Epistolarum classis II · PL 16, 1224D · 27 sectiones

Epistolarum classis II 66.0.1

1

Praemissa laude epistolarum, maxime quae de re utili instituuntur, docet per id quod Aaron mulierum inaures in vituli caput conflaverit, significari ereptum serpentinis flatibus fidei signaculum, ac praemonstratam Judaeorum idololatriam: per id vero quod fractis tabulis Moyses vitulum comminuit, indicari delendam superbiam ac perfidiam: per illud tandem quod in proximum jussit saevire, nos admoneri, ut consanguineos posthabeamus religioni, et quidquid Deo in nobis resistit, praecidamus.

PL 16, 1224D

書簡をまず称賛し、ことに有益な事柄について書かれる書簡を称えたうえで、〔アンブロシウスは〕こう教える。アロンが女たちの耳輪を溶かして子牛の頭を造ったことによって、蛇の息から救い出された信仰の印が示され、ユダヤ人の偶像崇拝があらかじめ示されている。モーセが板を砕いて子牛を砕いたことによって、高慢と背信が滅ぼされるべきことが示されている。さらに、身近な者に剣を向けよと命じたことによって、我々は血縁の者を信心の後に置き、我々の内で神に逆らうものはすべて断ち切るよう戒められている。

Epistolarum classis II 66.0.2

2

AMBROSIUS ROMULO. 1. Epistolarum genus propterea repertum, ut quidam nobis cum absentibus sermo sit, in dubium non venit: sed fit hoc usu exemploque pulchrius, si inter parentem ac filios crebra et jucunda alloquia caedantur; ut vere inter disjunctos corpore quaedam imago referatur praesentiae: his enim adolescit officiis amor, sicut tuis ad me, aut meis ad te augetur litteris.

PL 16, 1225A

アンブロシウスよりロムルスへ。1. 書簡という種類が考案されたのは、我々が不在の者たちと、いわば語り合うためであることは、疑いない。だがこれは、慣習と手本によって、親と子らのあいだで頻繁で楽しい語りかけが交わされるならば、いっそう美しくなる。体の離れている者たちのあいだに、まことに臨在の一種の像が返されるからである。愛はこうした務めによって育つ。あなたから私への、あるいは私からあなたへの書簡によって、愛が増すとおりである。

Epistolarum classis II 66.0.3

3

Sed hoc multo locupletius proximis tuae dilectionis experiri coepi affatibus, quibus me consulendum putasti, quid sibi vellet quod Aaron aurum detraxerit populo poscenti sibi fieri deos, et quod eo auro figuratum sit vituli caput, vel quod Moyses tam dure indignatus sit, ut juberet proximum quemque insurgere gladiis in necem proximi sui (Exod. XXXII, 2 et seq.) .

PL 16, 1225A

だが私は、このことを、あなたの愛情に満ちた最近の語りかけによって、はるかに豊かに経験し始めた。あなたはその中で、私に相談すべきだと考えたのである。民が自分たちのために神々を造れと求めたとき、アロンが民から金を取り上げたのはなぜか、その金で子牛の頭が形づくられたのはなぜか、モーセがあれほど厳しく憤り、身近な者が皆、自分の身近な者を殺すために剣をもって立てと命じたのは何を意味するのか、と(出エジプト記32:2以下)。

Epistolarum classis II 66.0.4

4

Magnum est enim nullum pati absentibus damnum irrepere, non solum suavitatis, sed etiam collationis et liberalis scientiae. Quid igitur de eo sentiam, quoniam exposcis, conferendi magis quam exponendi studio loquar.

PL 16, 1225B

実に、不在の者たちのあいだに、喜びだけでなく、交わりと自由な学びの損失が忍び込むのを、少しも許さないのは大きなことである。それゆえ、これについて私がどう思うかを、あなたが求めるのだから、説き明かすよりも、分かち合おうとする熱意をもって語ろう。

Epistolarum classis II 66.0.5

5

2. Cum Moyses in monte Sina legem acciperet, populus erat cum Aaron sacerdote; et quamvis frequenter ad culpam lubricus, tamen quamdiu lex dabatur, sacrilegio errasse non proditur. Verum ubi divinum conticuit oraculum, peccatum irrepsit, ut peterent sibi fieri deos.

PL 16, 1225B

2. モーセがシナイ山で律法を受けていたとき、民は祭司アロンとともにいた。民はしばしば咎に滑りやすかったが、それでも、律法が与えられていた間は、冒瀆によって誤ったとは伝えられていない。しかし神の託宣が黙したとき、罪が忍び込み、彼らは自分たちのために神々を造れと求めた。

Epistolarum classis II 66.0.6

6

Coactus Aaron petiit annulos eorum, et inaures mulierum: quae tradita in ignem misit, et conflatum est vituli caput. 3. Neque excusare tantum sacerdotem possumus, neque condemnare audemus.

PL 16, 1225B

アロンは強いられて、彼らの指輪と女たちの耳輪を求めた。それらを渡されると火に投じ、子牛の頭が溶かし造られた。3. 我々は、これほどの祭司を弁護することもできず、断罪する勇気もない。

Epistolarum classis II 66.0.7

7

Non imprudens tamen, qui annulos Judaeis et inaures abstulit; etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant, nec ornamenta aurium.

PL 16, 1225C

それでも、ユダヤ人から指輪と耳輪を取り上げた彼は、思慮がなかったわけではない。冒瀆を企てる者たちは、信仰の印を持つことも、耳の飾りを持つこともできなかったからである。

Epistolarum classis II 66.0.8

8

Denique et patriarcha Jacob abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sichimis abscondit (Gen. XXXV, 4) ; ut nullus audiret superstitiones gentilium.

PL 16, 1225C

実に、族長ヤコブも、シケムに隠したとき、諸国民の偶像とともに耳輪を隠した(創世記35:4)。異邦人の迷信を誰にも聞かせないためである。

Epistolarum classis II 66.0.9

9

Pulchre autem dixit: Deponite annulos et inaures aureas, quae sunt inaures mulierum vestrarum (Exod. XXXII, 2) ; non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret.

PL 16, 1225C

しかも彼は見事に言った。「指輪と金の耳輪、すなわち汝らの女たちの耳輪を外せ」(出エジプト記32:2)。男たちの耳輪を残したというのではなく、男たちは耳輪を持っていないことを示したのである。

Epistolarum classis II 66.0.10

10

Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret. 4. Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet.

PL 16, 1226A

女たちから耳輪が取り上げられるのもふさわしい。エバが再び蛇の声を聞くことがないようにである。4. そして、彼らは冒瀆を聞いていたので、その女たちの耳輪が溶かされて、冒瀆の像が溶かし造られた。実に、悪く聞く者は、冒瀆を鋳造するのが常だからである。

Epistolarum classis II 66.0.11

11

Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas (III Reg. XII, 30) : sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit.

PL 16, 1226A

では、なぜ子牛の「頭」が出てきたのか、後に続くことが教えている。すなわち、後の時代にヤロブアムがこの種の冒瀆を導入し、ヘブライ人の民が金の子牛たちを礼拝することになるのが示されていたのである(列王記三12:30)。あるいは、あらゆる背信が、凶暴さと獣のような愚かさに似ているからである。

Epistolarum classis II 66.0.12

12

5. Cujus rei indignitate percitus fregit tabulas Moyses, et comminuit vituli caput, atque in pulverem redegit; ut omnia impietatis aboleret vestigia.

PL 16, 1226A

5. この事のあるまじさに心を激しく動かされて、モーセは板を砕き、子牛の頭を砕いて塵に帰した。不敬虔のあらゆる痕跡を消し去るためである。

Epistolarum classis II 66.0.13

13

Fractae sunt enim primae tabulae; ut repararentur secundae, quibus per Evangelii praedicationem perfidia comminuta evanuit. Sic Moyses typhum illum dissipavit Aegyptium, et altitudinem extollentem se compressit aeternae legis auctoritate.

PL 16, 1226A

実に、最初の板は砕かれた。第二の板が改められるためであり、その第二の板によって、福音の宣教を通して背信が砕かれ、消え失せた。こうしてモーセは、あのエジプトの驕りを散らし、自らを高く掲げる高みを、永遠の律法の権威によって押さえつけた。

Epistolarum classis II 66.0.14

14

Unde et David ait: Et confringet Dominus cedros Libani, et comminuet eas tamquam vitulum Libani (Psal. XXVIII, 5, 6) . 6. Itaque absorbuit populus omnem perfidiam ac superbiam, ne eum absorberet impietas et arrogantia.

PL 16, 1226B

それゆえダビデも言う。「主はレバノンの杉を砕き、それらをレバノンの子牛のように粉々にするだろう」(詩篇28:5, 6)。6. こうして民は、あらゆる背信と高慢を呑み込んだ。不敬虔と傲慢が民を呑み込むことのないようにである。

Epistolarum classis II 66.0.15

15

Melius est enim, ut unusquisque praevaleat carni et vitiis ejus, ne dicatur de eo quia devoravit eum mors praevalens (Esai. XXV, 8) , sed dicatur magis: Devorata est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55) ?

PL 16, 1226B

実に、各人が肉とその悪徳に打ち勝つほうがよい。「力ある死が彼を呑み込んだ」(イザヤ25:8)と彼について言われることのないように。そうではなく、むしろこう言われるように。「死は勝利に呑み込まれた。死よ、汝の勝利はどこにあるのか。死よ、汝の針はどこにあるのか」(一コリント15:54, 55)。

Epistolarum classis II 66.0.16

16

Et de Domino dictum: De torrente in via bibet (Psal. CIX, 7); quia acetum accepit, ut absorberet universorum tentationes.

PL 16, 1226B

また主については、「道ばたの流れから飲むだろう」と言われている(詩篇109:7)。酢を受けたのは、すべての人の試みを呑み尽くすためだったからである。

Epistolarum classis II 66.0.17

17

7. Quod autem occidi fecit a proximis proximos, filios a parentibus, a fratribus fratres, praeceptum evidens, quia praeferenda est religio necessitudini, pietas propinquitati: ea est enim vera pietas, quae praeponit divina humanis, perpetua temporalibus.

PL 16, 1226C

7. 身近な者によって身近な者が、子らが親によって、兄弟が兄弟によって殺されるようにしたことは、明白な教えである。すなわち、信心は絆に、敬虔は血縁に優先されるべきだということである。実にそれこそ真の敬虔であり、神のことを人のことに、永続するものを時間的なものに優先させる。

Epistolarum classis II 66.0.18

18

Unde et ipse Moyses ad filios Levi dixit: Qui paratus est a Domino, veniat ad me. Et dixit illis: Haec dixit Dominus Deus Israel: imponite unusquisque gladium suum in femore suo, et pertransite (Num. XVIII, 6) ; ut contemplatione atque amore reverentiae divinae perimeretur omnis affectus necessitudinis.

PL 16, 1226C

それゆえ、モーセ自身もレビの子らに言った。「主のもとで備えのある者は、私のもとに来よ」。そして彼らに言った。「イスラエルの神、主はこう言った。おのおの自分の剣を腿に帯びて、通り抜けよ」(民数記18:6)〔刷られた引照は民数記18:6だが、語は出エジプト記32章26–27節に当たる〕。神への畏敬の観想と愛によって、身近な者としてのあらゆる情が絶たれるためである。

Epistolarum classis II 66.0.19

19

Et occisa quidem scribuntur tria millia hominum, nec numeri invidia movemur; quia melius est paucorum supplicio universos exui, quam in omnes vindicari. Neque vero aliquid durum videtur pro vindicta injuriae coelestis.

PL 16, 1227A

実際、三千人が殺されたと書かれているが、我々はその数の重さに心を動かされない。少数の刑罰によって全員が〔罪の〕衣を脱ぐほうが、全員に報復が下るよりよいからである。天に対する不正への報復のためには、何も苛酷とは見えない。

Epistolarum classis II 66.0.20

20

8. Denique sanctiora caeteris ad hoc munus eliguntur ministeria levitarum, quorum portio Deus: nesciunt enim suis parcere, qui nihil suum norunt; quoniam sanctis omnia Deus est.

PL 16, 1227A

8. 実に、この務めのために、他の者よりも聖なるレビ人の奉仕者たちが選ばれる。その持ち分は神である。自分のものを何も知らない者は、自分の身内を惜しむことを知らないからである。聖なる者たちにとって、すべては神なのだから。

Epistolarum classis II 66.0.21

21

Est etiam ille levita verus ultor et vindex, qui carnem interimit, ut servet spiritum; qualis erat ille qui ait: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27) . Quid autem tam proximum, quam caro animae? Quid tam proximum, quam sunt passiones corporis?

PL 16, 1227A

霊を守るために肉を殺すあの者もまた、レビ人であり、真の報復者、裁く者である。「私は自分の体を懲らしめ、隷属させる」と言った人がそうであった(一コリント9:27)。ところで、魂にとって肉ほど身近なものがあろうか。体の情念ほど身近なものがあろうか。

Epistolarum classis II 66.0.22

22

Eas in se levita bonus interimit spiritali gladio, qui est verbum Dei bis acutum et validum (Hebr. IV, 12) .

PL 16, 1227B

良きレビ人は、それらを自分の内で、霊の剣、すなわち両刃で鋭く力強い神の言葉によって殺す(ヘブライ4:12)。

Epistolarum classis II 66.0.23

23

9. Est et gladius spiritus, qui pertransit animam, sicut ad Mariam dictum est: Tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) . Nonne caro animae fraterno quodam copulatur consortio?

PL 16, 1227B

9. 魂を貫く霊の剣もある。マリアに言われたとおりである。「剣が汝自身の魂を貫くだろう。多くの人の心の思いが明らかにされるために」(ルカ2:35)。肉は、兄弟のような一種の交わりによって魂と結ばれているのではないか。

Epistolarum classis II 66.0.24

24

Nonne etiam menti nostrae affinis et propinquus sermo est? Cum igitur comprimimus sermonem, ne multiloquio peccatum incidamus, jus germanitatis abrumpimus, et fraternae vinculum propinquitatis dissolvimus; irrationabile quoque suum anima tamquam cognatum rationabili vigore dissociat.

PL 16, 1227B

言葉もまた、我々の精神に近縁で身近ではないか。ゆえに我々が、多弁によって罪に陥らぬよう言葉を抑えるとき、我々は兄弟の権利を断ち切り、兄弟の近しい絆を解いているのである。魂もまた、自らの理性なき部分を、いわば同族として、理性ある活力から引き離す。

Epistolarum classis II 66.0.25

25

10. Sic ergo Moyses docuit populum insurgere in proximos suos, per quos fides revocaretur, et virtus impediretur; ut desecaretur in nobis quidquid a virtute devium foret, confusum erroribus, vitiis innexum.

PL 16, 1227B

10. こうしてモーセは、その者たちによって信仰が引き戻され〔revocaretur は、ここでは前へ進むのを引き止められる意と解した〕、徳が妨げられていた身近な者たちに対して、民が立ち上がるよう教えた。我々の内の、徳から逸れ、誤りに混じり、悪徳に絡みついたものはすべて、切り落とされるためである。

Epistolarum classis II 66.0.26

26

Hac institutione populi meruit, ut non solum deliniret indignationem divinam, atque offensam averteret, verum etiam conciliaret gratiam. 11. Pro captu itaque nostro quid sentiremus, quoniam consuluisti, expressimus.

PL 16, 1227C

この民の教導によって、モーセは、神の憤りをなだめ、怒りをそらすだけでなく、さらに恩寵をも取り戻すにふさわしいとされた。11. こうして、あなたが相談したので、我々の力量に応じて、我々がどう考えるかを述べた。

Epistolarum classis II 66.0.27

27

Ipse si quid melius habes, nobiscum participato; ut ex te et ex nobis discamus quid potius eligendum et sequendum sit. Vale, et ut filius nos dilige; quoniam et nos te diligimus.

PL 16, 1227C

あなた自身も、もしもっとよい考えがあるなら、我々に分かち与えよ。あなたからも我々からも、何をより選び、従うべきかを学ぶためである。健やかであれ。そして、子として我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。