Liber de physicis 9.1
Nunc nobis investigantibus causam, huc usque ratio deduxit. Caetera cujus cibi, cui usui, in quem modum lex data sit, nobis requirentibus, historia necessaria est quae conveniat his physicis rationibus jam a nobis investigatis: quae cum nulla sit alia praeter quam didicimus in divinis scripturis, ipsis physicis rationibus in eamdem nos ipsam inducentibus, requiramus si consonat legem positam esse homini abstinere se ab una arbore, caeteris largiter fruentem.
PL 8, 1300Aさて、我々が原因を探求するにあたり、理はここまで我々を導いてきた。その他のこと、すなわちどの食物について、どのような用途のために、どのような仕方で法が与えられたのかを我々が探るには、我々がすでに探求してきたこの自然の理に合致する歴史が必要である。それは、我々が神の聖典のうちに学んだもの以外にはなく、自然の理そのものが我々をまさにその同じものへと導く以上、人間には、他のものを豊かに享受しながら、一本の木からのみ離れているようにと法が定められたことが、これと調和するかどうかを探ろう。
Liber de physicis 9.2
Edocet scriptura hunc, transgresso mandato, morte esse multatum: quod quidem graviter quidam accusant, legem dicentes datam quae non potuit custodiri; ipsum praescium futurorum hoc dedisse mandatum, quod sciret eos non conservaturos; hujus abstinentiam cibi mandasse, cujus desiderium superaret mandatum.
PL 8, 1300B聖典は、この者が命令に背いたことで死をもって罰せられたと教える。これについて、ある者たちは厳しく非難し、守ることのできない法が与えられたのだと言う。すなわち、未来を予知する神が、彼らがそれを守らないであろうと知りながらこの命令を与えたのであり、その欲望が命令を凌ぐような食物についての節制を命じたのだ、と。
Liber de physicis 9.3
Multa quoque alia causae esse contraria: aut enim debuit non dedisse, aiunt, hoc mandatum, quod dedit sciens non observaturos: aut hanc arborem non interposuisset, tamquam offensionem mandati.
PL 8, 1300Bさらに他にも多くの点で事の理に反すると言う。すなわち、彼らが守らないであろうと知りながらこの命令を与えたのだから、神はこの命令を与えるべきではなかったか、あるいは、命令の躓きとなるようなこの木を置くべきではなかった、と彼らは言う。
Liber de physicis 9.4
Licebat enim in caeteris jubere, in quibus desiderium non cadebat, aut hoc dare praeceptum, quod posset homo conservare. Quod si non poterat auxilio suo tueri ne peccaret, invalidus: vel non permitteret tentantem accedere, cujus persuasione incidit in culpam.
PL 8, 1300Cなぜなら、欲望の及ばない他のものについて命じることもできたはずであり、あるいは、人間が守ることのできるような戒めを与えることもできたはずだからである。もし神が自らの助けによって罪を犯させないように守ることができなかったのなら、神は無力であったことになる。あるいは、その説得によって咎に陥ることになった誘惑する者が近づくことを、許すべきではなかった。
Liber de physicis 9.5
Nunc vero simul omnia contraria: et faciendo talem, operatus est eum vincendum; et arborem plantavit nocivam; et in hac dedit mandatum, quod non observaturos esse sciebat; et sua praescientia providens peccaturum, dimisit, et adversarium accedentem ad evertendum hominem non prohibuit; et iracundia motus, quem ad vitam posuit, ipse damnavit ad mortem.
PL 8, 1300Cだが実際には、すべてが一度に理に反している。すなわち、彼をそのような者に造ることによって、神は彼が打ち負かされるように仕向けたのであり、有害な木を植えたのであり、それについて、彼らが守らないであろうと知っていた命令を与えたのであり、自らの予知によって罪を犯すことを見通しながら、それを見過ごしたのであり、人間を覆そうと近づいて来る敵対者を妨げなかったのであり、そして怒りに動かされて、自らが命へと置いた者を、死へと断罪したのである。
Liber de physicis 9.6
Nunc vero liberaturum dicitis venisse, passurum pro eo, qui tunc temporis noluit indulgere. Hujusmodi verba inania suae mentis inertia proponunt; quibus omnibus respondendum est.
PL 8, 1300Cそして今度は、諸君は、かつては容赦しようとしなかった方が解放する者として来て、その者のために苦しむことになったのだと言う。このような空しい言葉は、彼らの心の怠惰から出てくるものであり、これらすべてに答えなければならない。