Liber de physicis 14.1
Nunc patefacto quod non invidia prohibuit manducare, superest ostendere quod non invidia abstulit deitatem: quod tamen facile comprobatur eo quod redditam demonstramus. Nam ab initio creationis usque ad damnationem mortis, recte omnia Deum fecisse cognovimus.
PL 8, 1303Aさて、神が妬みによって食べることを禁じたのではないことが明らかにされた以上、残るは、妬みによって神性を奪ったのでもないことを示すことである。しかし、これは、神性が返されたことを我々が示すことによって、容易に証されるものである。なぜなら、創造の初めから死の断罪に至るまで、神がすべてを正しく行ったことを我々は知っているからである。
Liber de physicis 14.2
Videtur tamen Dei propositum factum hominis exclusisse; cum ipse fecit ut sint; evenit autem non ut sint, ob culpam. Quod si in tantum res steterit ut non sint, victum est ejus propositum qui fecit.
PL 8, 1303Aしかし、神の決意が人間の行いによって排除されたように見える。すなわち、神は彼らが存在するように造ったのに、咎のゆえに彼らが存在しないという事態が生じたのである。もし事態がそのまま彼らが存在しないところにとどまるのであれば、造った方の決意は打ち負かされたことになる。
Liber de physicis 14.3
Adquin si revertitur, concitur peccatum ex revocatione, et in id ipsum restituitur res, ad quod facta est; ut vincat Dominus facta hominis, et non vincatur. Et possibilitas ejus etiam hoc requirit ut omnipotens ostenderetur.
PL 8, 1303Bしかし、もしその事態が立ち戻るのであれば、罪は呼び戻しによって取り除かれ、事態はそれが造られたその当のものへと回復される。こうして主が人間の行いに勝利し、打ち負かされることがないようにするのである。そして、神のなしうる力そのものもまた、神が全能であると示されることを求めている。
Liber de physicis 14.4
Si enim est aliquid quod non potuit, possibilitas ejus diminuta excludit omnipotentiam: omnipotentia autem omnia praevalet: et cum omnia praevalet, etiam in hoc ipso praevalere necesse est, ut qui fecit ex nihilo, revocet ex morte.
PL 8, 1303Bもし神にできないことが何かあるのなら、そのなしうる力は損なわれ、全能性を排除することになる。しかし全能性はすべてに勝るものである。そしてすべてに勝る以上、まさにこの点においても勝ることが必要である。すなわち、無から造った方が、死から呼び戻すことである。