マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput XVII 第XVII章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1304C · 4 sectiones

Liber de physicis 17.1

1

Humana inspicientibus impossibile videtur esse quod dicitur, ut qui nasci debuit, contra naturam nasci praedicetur ex virgine; cum hoc in humanam rationem non cadat, ut praeter caeteros ita nasceretur, et sit ex matre filius sine patre: cum tamen maxime hoc ei conveniat, ne terrenum patrem habeat qui habet patrem coelestem.

PL 8, 1304C

人間的な事柄だけを見る者たちには、語られていることが不可能であるように思われる。すなわち、生まれるべき方が、自然に反しておとめから生まれると告げられるということである。他の者たちと違ってそのように生まれ、母からでありながら父なしに子であるということは、人間の理には収まらないからである。しかし、天の父を持つ方が地上の父を持たないということは、この方にこそこの上なくふさわしいことなのである。

Liber de physicis 17.2

2

Nec negare patrem suum venerat, ut ex alio nasceretur; sed quod deerat in natura gignentis, mater ei sit virgo. Nec sub ista conditione nostrae generationis teneri debebat omnium procreator; cum etiam primi auctores non ex coitu sint generati.

PL 8, 1304C

彼は、自らの父を否定するために別の父から生まれに来たのではない。むしろ、生む方の本性に欠けていたもの、すなわち母として、おとめが彼の母となったのである。万物を生み出す方が、我々の生まれのこの境遇に縛られるべきではなかった。最初の創始者たちでさえ、交わりから生まれたのではなかったのだから。

Liber de physicis 17.3

3

Multa quoque genera sunt in saeculo gignentium quae sine conjugio clam multis modis generantur. Conceptus vero ratio, caste inspicienti, possibilis. Ex spiritu sancto praedicatur natus esse qui sanctus est; nihil incredibile.

PL 8, 1304C

また、世には交わりなしに、人知れず様々な仕方で生まれる生き物の多くの種類がある。しかも、清らかに見つめる者にとって、懐妊の理は十分にありうることである。聖なる霊から、聖なる方が生まれたと告げられていることに、何も信じがたいことはない。

Liber de physicis 17.4

4

Sed inquinari sanctitas ejus videtur ex permixtione; cum non sit permixtio. Interroganti enim virgini et causas conceptionis requirenti, angelus Gabriel ait: spiritus sanctus superveniet super te, et virtus altissimi obumbrabit te: nec utroque commixtionem nominans; sed superventu spiritus, virtute altissimi, coagulatur natura; ut quod in aliis semen efficit, adjungendo sanctius, ut decet Deo, per incontaminatum corpus virginis nasceretur.

PL 8, 1304D

しかし、混淆によってその聖性が汚されるように見えるかもしれないが、そこには混淆はない。実に、おとめが問いかけ、懐妊の理由を尋ねたとき、天使ガブリエルはこう言った。「聖なる霊があなたの上に降り、いと高き方の力があなたを覆うであろう」。彼はどちらの言葉によっても混淆を名指してはおらず、霊の降臨によって、いと高き方の力によって、自然は凝り固まるのである。それは、他の者たちにおいては種が果たすことを、より聖なるものを加えることによって、神にふさわしい仕方で、おとめの汚れなき肉体を通して生まれるためである。