Liber de physicis 2.1
Ipsa creatura aliquem fabricatorem sui enuntiat: nec enim ipsa, sibi generando, se rursus absumit; cum aliud sit propositum faciendi, aliud absumendi: et si rerum natura a se totum semper proferebat, totum quoque conservasset; maxime cum aeternam naturam dantes et sine initio, aeternam quoque illi virtutem dare cogantur: quae virtus cum in his quae generat invenitur, et ea quae generantur aeterna, et sine initio esse necesse est: quod quotidiana rerum natio falsum esse comprobat.
PL 8, 1296B被造物そのものが、自らの造り手が誰かいることを告げている。なぜなら、被造物自身は、自らを生み出すことによって、自らを再び消し去りはしないからである。造ることの目的と、消し去ることの目的とは別のものである。また、もし事物の自然が常にそれ自身からすべてを生み出していたのであれば、すべてを保持してもいたはずである。とりわけ、自然を永遠であり無始のものとする者たちは、それに永遠の力をも与えざるをえなくなる。その力が、自然が生み出すものの内に見出されるのであれば、生み出されるものもまた永遠であり無始でなければならないことになるが、日々の事物の生成はそれが偽りであることを証している。
Liber de physicis 2.2
Et si dicatur semper esse res ipsas, ideo quia sibi invicem succedunt; tamen in singulis definitio nationis et resolutionis ostendit, singulis quoque in hoc vitio coartatis, per ipsam singularitatem omnibus vitium coaptari.
PL 8, 1296Cそして、事物そのものが互いに継起するがゆえに常に存在すると言われるとしても、個々のものにおける生成と解体の限界が示すのは、個々のものがこの欠陥に締めつけられている以上、まさにその個別性によって、すべてのものにこの欠陥が当てはまるということである。
Liber de physicis 2.3
Ita omnia nec sine definitione esse possunt, quae facta sunt: incipiunt enim et consummantur, crescunt et decrescunt. Ex quibus omnibus invenitur aliquis, qui vim infert naturae, ut semper id ipsum vitium patiatur.
PL 8, 1296Cこうして、造られたものはすべて限界なしには存在しえない。それらは始まり、終わりに至り、増大し、減少するからである。これらすべてのことから、自然に対して力を及ぼし、それがつねに同じ欠陥を被るようにしている何者かがいることが知られる。