Liber de physicis 24.1
Hac ergo causa factum est, officia quidem carnis ostendere, non tamen ipsis officiis esse subjectum. Ut carnem veram probaret, esuriit; non ut victus jejunio manducaret.
PL 8, 1308Aそれゆえ、こういう理由で、肉の務めを示しながらも、その務め自体には服していないということが起こったのである。真の肉であることを証するために、この方は飢えたのであり、断食に負けて食べるためではなかった。
Liber de physicis 24.2
Denique cum ad probationem nostrae carnis ultra possibilitatem naturae 40 dierum et noctium spatio jejunasset, invenitur quidem esurisse, non etiam manducasse; ita scriptura dicente: Et consummatis 40 diebus et 40 noctibus, postea esurivit.
PL 8, 1308Aそしてついに、我々の肉であることを証するために、自然のなしうる限りを超えて四十日四十夜のあいだ断食したとき、この方は飢えはしたが、食べはしなかったことが分かる。聖典がこう言うとおりである。「そして四十日四十夜が満ちると、その後で飢えた」。
Liber de physicis 24.3
Non tamen manducavit; esurivit autem. Quod ob hanc causam manifesto factum est, ut quia 40 diebus, quibus continuis in eremo adversum Dominum tentationibus suis diabolus pugnans superatus fuerat, non esset; et ut ne, intellegendo Deum, diffugeret; ne perirent tam necessaria beneficia passionis suae, esurivit.
PL 8, 1308Bしかし食べはせず、飢えを覚えたのであった。これは明らかに次の理由による。すなわち、悪魔が荒れ野で四十日間、絶え間なく主に対してその誘惑をもって戦い、打ち負かされていたその日々のあいだ、〔主は〕食べていなかったからであり〔non esset について、ミーニュの脚注は「すなわち食物を取っていなかった」と注する。それに従って訳した。またミーニュの脚注は、写本が ob hanc causam を ad hanc causam と読むことを示す〕、また、〔悪魔が〕神であると悟って逃げ去ることのないようにするためであった。その受難のこれほど必要な恩恵が失われないように、この方は飢えたのである。
Liber de physicis 24.4
Quem mox infirmum putans, iterum ut hominem aggressus est, dicendo ei, ut vel propter necessitatem sui corporis lapides in panes converteret: quique nec fecit nec manducavit. Ita esurivit ob causam; non tamen subjectus est causae.
PL 8, 1308B悪魔はまもなく、この方が弱っていると思い、再び人間に対するように攻めかかり、せめて自らの肉体の必要のために石をパンに変えるようにと言った。しかしこの方はそれをせず、また食べもしなかった。こうして、この方は理由あって飢えたが、その理由に服してはいなかったのである。
Liber de physicis 24.5
Et non tantum in hoc loco, sed etiam discipulis offerentibus esurienti panes, ac dicentibus, Rabi, manduca; respondit: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut perficiam opus ejus.
PL 8, 1308Bそしてこの箇所だけでなく、弟子たちが、飢えているこの方にパンを差し出し、「ラビ、食べよ」と言ったときにも、この方はこう答えた。「私には、汝らの知らない食べるべき食物がある。私の食物とは、私を遣わした方の意志を行い、その業を成し遂げることである」。