マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput III 第III章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1296C · 7 sectiones

Liber de physicis 3.1

1

Cognito itaque de rationibus ipsis physicis, quibus etiam sensus humanus semper confitebatur; nunc ad eos respondendum est, qui talem conditorem ponunt ita indigentem, ut non de suo fabricaret, sed alienum usurpando; ut non tantum indigens, sed etiam injustus inveniatur.

PL 8, 1296C

こうして、人間の感覚もつねに認めてきた自然の理そのものについて知られたところで、今度は、そのような創造者を、自分自身のものからではなく他人のものを奪い取って造るほどに欠乏した者として立て、その結果、創造者が欠乏しているばかりか不正でもあることになってしまう者たちに答えなければならない。

Liber de physicis 3.2

2

Quid enim illi cum aliena materie, si suam potuit habere? Ita coacti videntur confiteri Deum; non tamen intelligere Dei virtutem, neque mirari eum, qui tamquam homo ex materie proposita fabricaret.

PL 8, 1296D

実に、もし自分自身の質料を持つことができたのなら、彼に他人の質料が何の関わりがあろうか。こうして彼らは神を認めることを強いられているように見えるが、それでいて神の力を知解せず、あたかも人間のように差し出された質料から造る者として、神に驚嘆してもいない。

Liber de physicis 3.3

3

In tantum dignitatem ejus, ut putant, deponunt, ut ipsi materiam aequalem Deo per nativitatem efficiant, quae vim patiatur ab eo et faciat. Patitur enim, quando generat; facit, quando dissolvit; et uterque in irritum ducuntur.

PL 8, 1297A

彼らは、自分たちの考えでは、神の尊厳をこれほどまでに引き下げ、質料が生まれによって神と対等なものとなり、神から力を被りもすれば及ぼしもすると考えるに至る。というのも、質料は生み出すときには被り、解体するときには及ぼすからであり、そのいずれもが無に帰せられる。

Liber de physicis 3.4

4

Deinde ab his postulandum est, si nativitatis suae uterque proprietatem conservant? Nam si vincitur Deus, suam propriam in nativitate virtutem perdidit. Rursus materia si a Deo reformatur, nativitatis formam amisit.

PL 8, 1297A

次いで彼らに問わねばならない、両者はそれぞれの生まれの固有性を保っているのか、と。なぜなら、もし神が打ち負かされるのであれば、神はその生まれにおける固有の力を失ったことになり、逆に質料が神によって作り直されるのであれば、質料はその生まれの形相を失ったことになるからである。

Liber de physicis 3.5

5

Postea cum coepto opere id egit quod numquam, ita ut coacta a fabricatore generet; ad tempus virtutem aliquam accepit ab eo in proferendo. Quod si accepit quod non habuit, jam aeternitatis potentia excluditur per virtutem quam accepit.

PL 8, 1297A

その後、業に着手すると、質料はそれまで一度もしたことのないことを行った、すなわち造り手によって強いられて生み出すようになったのであるから、生み出すにあたって何らかの力を一時的に造り手から受け取ったのである。そして、もし持っていなかったものを受け取ったのだとすれば、受け取ったその力によって、もはや永遠であることの力は排除される。

Liber de physicis 3.6

6

Propter quod rogo unde probatur innata quae in forma nativitatis suae non permansit? Nec in virtute nec in eadem potest esse substantia, quae mutatur virtute, calore, forma, qualitate, viribus omnibus: innata esse non potest, quae tot vitiis et necessitatibus succumbit.

PL 8, 1297A

それゆえに私は問う、自らの生まれの形相のうちにとどまらなかったものが、どうして生まれざるものであると証されようか。力、熱、形相、性質、あらゆる力によって変化するものは、同一の力のうちにも、同一の実体のうちにもとどまりえない。これほど多くの欠陥と必然性に屈するものが、生まれざるものでありうるはずがない。

Liber de physicis 3.7

7

Quae cum est et probatur non innata, reliquum est ut, id quod est, nata factaque cognoscatur.

PL 8, 1297B

それが存在し、生まれざるものではないと証される以上、残るところは、それがまさにあるがままに、生まれかつ造られたものと知られることである。