マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput XIII 第XIII章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1302B · 7 sectiones

Liber de physicis 13.1

1

Deinde in ipso eventu qualem sententiam dederit videamus. Eum qui manducavit, ut sit aeternus, ut Deus id ipsum judicavit damnando; ne fieret, quod quidem homo futurum existimavit: et cum omnis esca ad roborandam substantiam pertinet, hoc utique alimentum ad dissolvendam substantiam profuit.

PL 8, 1302B

次に、事の成り行きそのものにおいて、神がどのような判決を下したかを見よう。神のように永遠であろうとして食べた者を、神はまさにその点について断罪によって裁き、人間が起こるだろうと考えていたことが起こらないようにした。そして、すべての食物は実体を強めることに関わるものであるのに、この食物はまさに実体を解体することに役立ったのである。

Liber de physicis 13.2

2

Ita nec tunc infensus praedixit, qui monuit, nec postea damnavit iratus, quod homo praesumpserat, dissolvendo.

PL 8, 1302C

こうして、訓戒した者は敵意をもって予告したのでもなく、また、人間が思い込んでいたことを解体することによって、その後怒って断罪したのでもなかった。

Liber de physicis 13.3

3

Nec tamen invidia prohibuit manducare, nec invidia abstulit deitatem, vetando quidem cibum, qui laedebat: nec enim oportuit scire malitiam, qui se ab ea non posset observare.

PL 8, 1302C

しかし、神が妬みによって食べることを禁じたのでもなく、妬みによって神性を奪ったのでもない。神は害をなす食物を禁じたのである。なぜなら、悪から自らを守ることのできない者が、悪を知る必要はなかったからである。

Liber de physicis 13.4

4

Mali autem cognitio ex praevaricatione mandati; in quod non ceciderat, si non manducare voluisset. Sequendo enim Dominum sine discretione, bonum ipsum reperiebat: praetereundo mandatum, sibi conscius, malum cognoscebat.

PL 8, 1302C

しかし、悪の知識は命令への違反から生じた。食べることを欲しなかったならば、その知識に陥ることはなかったであろう。実に、識別することなく主に従うことによって、彼は善そのものを見出していたのであり、命令を踏み越えることによって、自ら気づきつつ、悪を知ったのである。

Liber de physicis 13.5

5

Igitur mandatum sequi simpliciter, bonum est: amplius desiderando praeterire, malum ostenditur. Diffidendo enim dominicis dictis, praeceptum praeteribat. Jam quoque boni et mali notitia esse coepit, cogitando quod fecerat. Hac implicatione eum liberabat mandatum.

PL 8, 1302C

それゆえ、単純に命令に従うことが善であり、さらに欲望を抱いて踏み越えることが悪であることが示される。実に、主の言葉を信じないことによって、彼は戒めを踏み越えたのである。こうして、自らが行ったことを思うことによって、善悪の知識が生じ始めた。この絡みつきから、命令は彼を解き放とうとしていたのである。

Liber de physicis 13.6

6

Igitur rationibus indicantibus, sui mali conscius fugit; et a summa sapientia in tantam stultitiam redactus est, ut putaret se celando sub arbore Deum omnium conditorem posse latere, cui et arborum omnium frondes et herbarum comae numeratae sunt; quique de nobis dixit etiam capillos nostros esse numeratos.

PL 8, 1302D

こうして、諸々の理が示すところにより、彼は自らの悪に気づいて逃げた。そして、この上ない知恵から、これほどの愚かさへと落とされ、木の下に身を隠すことによって、万物の創造者である神から逃れられると考えるに至った。神にとっては、あらゆる木の葉、あらゆる草の穂までも数えられているのであり、我々についても、髪の毛さえも数えられていると言った方なのに。

Liber de physicis 13.7

7

In tantum malum incurrit is qui coepit habere scientiam mali et boni! Tanto malo Deus liberabat eo tempore quo prohibebat!

PL 8, 1303A

善悪の知識を持ち始めた者は、これほどまでの悪に陥ったのだ。神は、禁じていたそのときに、これほどの悪から彼を解き放とうとしていたのだ。