マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput IV 第IV章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1297B · 5 sectiones

Liber de physicis 4.1

1

Quam quidem nec plurimi dii, sed unus fecisse dinoscitur. Non enim propter diversitatem rerum aut virtutum plurimos esse ratio permittit deos; cum in una terra diversa genera herbarum, frugum, arborum, gignuntur diversis corporibus procreata, diversis coloribus ornata, diversis virtutibus roborata.

PL 8, 1297B

そしてこの質料を造ったのは、複数の神々ではなく、唯一の神であると知られる。事物や力の多様性のゆえに神々が複数であってよいとは、理は許さない。なぜなら、一つの大地のうちに、草木、穀物、樹木のさまざまな種類が生じ、さまざまな物体をもって生み出され、さまざまな色に彩られ、さまざまな力によって強められているからである。

Liber de physicis 4.2

2

Nempe et anima nostra cum una sit, diversas artium machinationes, disciplinarum doctrinas, formas institutorum, numerum mensurarum, sonorum elationes, rerum effectus, cogitationes, judicia rationum, constituit.

PL 8, 1297B

実に、我々の魂は一つでありながら、技術のさまざまな仕組み、学問のさまざまな教え、制度のさまざまな形、数量の尺度、音の高低、事物の作用、思考、理の判断を打ち立てる。

Liber de physicis 4.3

3

Quod si in tam minimis rebus uni substantiae tot rerum effectus conceditur; quanto magis illa divinitas harum ipsarum rerum genitrix una esse cognoscitur, quando tantae majestati diversitas rerum neque vim inferre, nec auferre potestatem potuerit?

PL 8, 1297C

もしこれほどわずかな事柄においてさえ、一つの実体にこれほど多くの事物の作用が許されるのであれば、まして、これらの事物を生み出したかの神性が唯一のものであると知られるのは、なおさらのことではないか。事物の多様性が、これほどの威厳に対して力を及ぼすことも、権力を奪うこともできないのだから。

Liber de physicis 4.4

4

Deinde interrogandum quibus generibus plurimos inducunt deos utrum ne omnium omnes creatores, an singularum rerum? Conditores omnium esse non possunt quia sufficit unus, ut dictum est.

PL 8, 1297C

次に問わねばならない、彼らはどのような部類において複数の神々を持ち出すのか、あらゆるものについてすべての神々が創造者であるのか、それとも個々の事物についてなのか、と。あらゆるものの創造者であることはできない、なぜならすでに述べたように一なる神で足りるからである。

Liber de physicis 4.5

5

Quod si plurimi dii hoc agere existimentur, omnis inferre necesse est singulis rebus quod donant. Unde imperfectum est quod ab uno infertur; deestque materiae caeterorum illatio, quia non sufficit id quod accepit ab uno. Et jam materia melior, quae omnium virtutes sola in se susceperit.

PL 8, 1297C

しかし、もし複数の神々がこれを行うと考えられるならば、すべての神が個々の事物にそれぞれ自分の与えるものをもたらすことが必要になる。そこから、一つの神からもたらされるものは不完全なものとなり、質料には他の神々のもたらすものが欠けることになる、なぜなら一つの神から受け取ったものだけでは十分でないからである。そしてそうなると、あらゆる神々の力を単独で自らのうちに受け取った質料の方が、むしろ優れたものとなってしまう。