マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput XXIII 第XXIII章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1307B · 8 sectiones

Liber de physicis 23.1

1

At vero causam adventus ejus si requiras, hominem iterum apparere oportebat. Latere debuit tanta divinitas non eos qui credebant, sed principem mundi, in cujus oppressionem descenderat, sed nostrae causa liberationis.

PL 8, 1307B

しかし、もし彼の到来の理由を尋ねるならば、人間として再び現れる必要があった。これほどの神性は、信じる者たちに対してではなく、この世界の支配者に対して隠されるべきであった。その支配者を打ち倒すために、しかし我々の解放のために、この方は降ってきたのである。

Liber de physicis 23.2

2

Is enim non ex auctoritate sua, sed ex sententia dominica tenebat, quia jusserat peccatorem, qui non poenituit, mori. At vero poenitentem liberare debuit misericors.

PL 8, 1307B

なぜなら、その支配者は自らの権威によってではなく、主の判決によって人間を捕らえていたのであり、それは主が、悔い改めなかった罪人は死ぬようにと命じていたからである。しかし、憐れみ深い方は、悔い改める者を解放すべきであった。

Liber de physicis 23.3

3

Hoc justitia, hoc possibilitas divina poscebat, ut qui ex sententia tenebat reum, si non reum caperet, praetereundo sententiam, amitteret potestatem. Nemo autem non reus, cum et origine et natione sint ex mortalibus.

PL 8, 1307C

これを正義が、これを神のなしうる力が求めていた。すなわち、判決によって被告を捕らえていた者が、もし被告でない者を捕らえるならば、判決を踏み越えることによって、その権力を失うということである。しかし、起源においても生まれにおいても死すべき者から出ている以上、誰も被告でない者はいない。

Liber de physicis 23.4

4

At is qui natus est, ipse dedisse sententiam probatus est; qua sententia ipse reus non tenetur, qui cum susceperit carnem, sine peccato inter homines conversatus est. Sicut scriptum est: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque eo.

PL 8, 1307C

しかし、生まれたこの方こそ、その判決を下した当人であることが証される。その判決によって、この方自身は被告として捕らえられることはない。肉を引き受けながら、人々のあいだで罪なく歩んだからである。こう記されているとおりである。「この方こそ我々の神であり、この方のほかに他の者は数えられない」。

Liber de physicis 23.5

5

Invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Hic est, qui conversatus est sine peccato, ut iterum scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.

PL 8, 1307C

「この方は知恵のすべての道を見出し、それをその僕ヤコブに与えた。その後、地上に姿を現し、人々とともに歩んだ」。この方こそ、罪なく歩んだ方である。再びこう記されているとおりである。「彼は罪を犯さず、その口に欺きも見出されなかった」。

Liber de physicis 23.6

6

Hanc carnem sine peccato produxit: quam mundi hujus princeps adversantem sibi praevidens, neque suis voluntatibus inclinatam, hominem tantum aestimans, invadere ausus est permittentem.

PL 8, 1307D

この方は、罪なきこの肉を世に送り出した。この世界の支配者は、それが自分に敵対し、自分の意志にも屈しないことを見通していながら、ただの人間にすぎないと見なして、攻めることを許すその肉に、あえて攻め入った。

Liber de physicis 23.7

7

Permisit autem Dominus, ut ipse sibi princeps causa sit amittendi; qui cum reos ex sententia sibi vindicasset, usurpando hunc qui reus non erat, contra sententiam veniens quam tenebat, amitteret potestatem.

PL 8, 1307D

主はこれを許した。それは、まさにその支配者自身が、自らの権力を失う原因となるためである。すなわち、判決によって被告たちを自分のものとして要求していた者が、被告でないこの方を奪い取ることによって、自らが保持していた判決に反することになり、権力を失うのである。

Liber de physicis 23.8

8

Ita rationis fuit officia corporis agere, ut ipse quidem eamdem esse carnem ostenderet, quam susceperat, eam quae ante damnata est: ille vero carnis officia videndo, non intelligeret deitatem, ac sic contra sententiam Dei veniens, perderet potestatem; quia appetere ausus est, quem sine crimine pervidebat.

PL 8, 1308A

それゆえ、肉体の務めを行うことは理にかなったことであった。すなわち、この方自身は、自らが引き受けたのが、以前断罪されたのと同じ肉であることを示すためであり、他方、あの支配者は、その肉の務めを見て神性を悟らず、こうして神の判決に反することになり、権力を失うためであった。なぜなら、彼は、罪状のない者と見て取っていたにもかかわらず、それを襲おうとあえてしたからである。