Liber de physicis 11.1
Jam praedicta a Domino sententia transgressionis, etiam auxilium illi fuerat datum ut sciret et quid deberet cavere, et quid passurus esset ex negligentia, si non cavisset. Nec invalidum fuisse natura.
PL 8, 1301Bすでに主によって背きに対する宣告が予告されていた上に、彼には、何を警戒すべきか、また警戒しなければ怠りによってどのような目に遭うことになるかを知るための助けも与えられていた。本性が無力であったのでもない。
Liber de physicis 11.2
Serpente enim ad persuasionem mulieris aggrediente, ubi voluit vicit mulier; et in exordio verborum mendacem eum intellexit et repulit, sicut ait Scriptura: Et dixit serpens mulieri: quid utique dixit Deus ab omni ligno non edetis, quod est in paradiso? mendacio fallere credens; etiam oblitam divini mandati existimans.
PL 8, 1301B蛇が女を言葉巧みに説き伏せようと迫って来たとき、女は、そう欲したときには打ち勝った。彼女は、言葉の初めから蛇が偽りを言う者であることを見抜き、退けた。聖典が言うとおりである。「蛇は女に言った、神は本当に、楽園にあるすべての木から食べてはならないと言ったのか」。蛇は偽りによって欺こうと思い、また彼女が神の命令を忘れていると考えていた。
Liber de physicis 11.3
Cui statim respondens expulit ita. Et dixit mulier serpenti: Ab omni ligno, quod est in paradiso edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit Deus: Non edetis ex eo neque attingetis eum ne moriamini.
PL 8, 1301C彼女はただちに答え、こう言って蛇を退けた。「女は蛇に言った、楽園にあるすべての木から我々は食べるであろう。しかし楽園の中央にある木の実については、神は言った、汝らはそれを食べてはならない、それに触れてもならない、汝らが死ぬことのないように」。
Liber de physicis 11.4
Judicio maximo divinam jussionem praeferens: quo convictus, ad aliam machinam se transtulit, non morte moriemini, dicens: sciebat enim Deus, quo die manducaveritis de eo, adaperientur vobis oculi, et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum.
PL 8, 1301C彼女は最大の判断力をもって神の命令を上に置いた。これに論破されて、蛇は別の策略へと移り、こう言った。「汝らは決して死ぬことはない。神は、汝らがそれを食べるその日、汝らの目が開かれ、神々のように善悪を知る者となることを知っていたのだ」。
Liber de physicis 11.5
Unde cupiditate deitatis habita, id quod ante providebat, jactavit ; jam aliud videns ex concupiscentia, quam quod videbat.
PL 8, 1301Cそこから、神性への欲望を抱いたことにより、彼女は以前見通していたことを投げ捨て、欲望によって、それまで見ていたのとは違うものを見るようになった。
Liber de physicis 11.6
Tunc enim ait mulier, quia bonum est lignum in esca, et quia placet oculis; ex desiderio videns, non judicio mentis; ita ut antequam manducaret, bonum in esca esse pronuntiaret: et non naturalis aspectus arboris nec usus attraxit, quam prius videndo, abstinebat; sed desiderium deitatis illexit.
PL 8, 1301Dそのとき女は、「その木は食べるによく、目には麗しい」と言った。これは心の判断によってではなく、欲望によって見ていたのであり、それゆえ食べる前から、それが食べるによいと宣言したのである。彼女を引き寄せたのは、以前見ながらも慎んでいた木の自然な見た目や用途ではなく、神性への欲望であった。