Liber de physicis 22.1
An mirum est angelos regem enuntiasse, quem sciunt Magi quoque in terra longinqua positi? Cum signum illis apparuisset e coelo, et intellexerunt natum, et diu quaesitum adinvenerunt, inventum adoraverunt.
PL 8, 1306D天使たちが王を告げたことが不思議であろうか。遠い地にいた博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕でさえ、この方を知っていたのだから。天からしるしが彼らに現れたとき、彼らはこの方が生まれたことを悟り、長く探し求めた末に見出し、見出すと礼拝した。
Liber de physicis 22.2
Cujus stellae signum caetera stellarum praeibat insignia: stella enim quae nativitatis dominicae index fuit, non ut caeterae lucebat in tenebris, sed per diem refulgebat in sole; et sole et die in splendore superato; non quasi quae fixa esset in coelo, sed praecedens specie mira magis ad inquisitionem Domini pergentibus viam in itinere demonstrabat.
PL 8, 1306Dその星のしるしは、他の星々のしるしに勝っていた。すなわち、主の誕生のしるしとなったその星は、他の星々のように闇の中で輝くのではなく、昼間、太陽の中で光り輝き、太陽をも昼をも輝きにおいて凌駕していた。それは天に固定された星のようにではなく、驚くべき姿で先立って進み、主を尋ね求めて進む博士たちに、行く道を示していた。
Liber de physicis 22.3
Denique ibi supra domum constitit, ubi esse quem annuntiabat, ostendit. Quod scriptura testatur: Nato autem Jesu in Bethleem Judae in diebus Herodis regis, ecce Magi venerunt ab oriente Hierusalem dicentes, ubi est qui natus est rex Judaeorum?
PL 8, 1306Dそしてついに、それが告げ知らせていた方がいる家の上に止まり、その場所を示した。聖典が証しするとおりである。「さて、ヘロデ王の時代に、ユダヤのベツレヘムでイエスが生まれたとき、見よ、博士たちが東方からエルサレムに来てこう言った、ユダヤ人の王として生まれた者はどこにいるのか」。
Liber de physicis 22.4
Vidimus enim stellam ejus ad orientem, et venimus adorare eum. Quem parvulum Magi cum vidissent adoraverunt ut regem, ut hominem, ut Deum; et munera obtulerunt, e quibus muneribus etiam passurus denuntiabatur.
PL 8, 1307A「我々は東方でその方の星を見たので、礼拝しに来たのだ」。博士たちは、その幼子を見ると、王として、人として、神として礼拝し、贈り物を捧げた。その贈り物によって、この方が苦しみを受けることになる方であることも告げ知らされていた。
Liber de physicis 22.5
Thus enim obtulerunt ut Deo, aurum ut regi, myrrham passuro. Talis infantia divina cognoscitur, nutritur, et educatur! Sed sine doctore omnia sciens.
PL 8, 1307Aすなわち、彼らは神に対するように乳香を捧げ、王に対するように黄金を、苦しみを受けるはずの者に対するように没薬を捧げたのである。このような幼子期が神的なものと知られ、養われ、育てられるのだ。しかも師なくしてすべてを知る者として。
Liber de physicis 22.6
Mirantur hoc Judaei cum viderent litteras scientem sine doctrina; dicentes: Quomodo iste litteras scit, qui non dedicit? Quod sciret, confitentes; et quod non didicerit, non negantes: unde tamen hoc haberet, non comprehendentes.
PL 8, 1307Aユダヤ人たちは、この方が教えを受けることなく学問を知っているのを見て驚き、こう言った。「学んだこともない〔底本は dedicit。didicit と読む〕この者が、どうして学問を知っているのか」。彼が知っていることは認めながら、学んでいないことも否定せず、しかしそれをどこから得たのかは理解しなかった。
Liber de physicis 22.7
Judaeorum doctoribus cum loquitur, doctor doctorum invenitur. Qui cum adhuc parvulus fere annorum XII sederet in medio magistrorum, doctrinam ejus cum stupore mirabantur doctores.
PL 8, 1307Bユダヤ人の教師たちに語るとき、この方は教師たちの教師であることが分かる。まだほぼ十二歳の幼子でありながら、教師たちの真ん中に座っていたとき、教師たちはその教えに驚嘆した。
Liber de physicis 22.8
Ita enim Scriptura dicit: Et omnes, qui audiebant eum, admirabantur prudentiam ejus et responsa. Haec scripturis probantur, physicis vero rationibus amplius invenitur: Deus enim in homine natus, talia insignia infantiae suae debuit demonstrare.
PL 8, 1307B聖典はこう言っているからである。「彼の話を聞いていたすべての者たちは、その知恵と答えに驚嘆した」。これらのことは聖典によって証されているが、自然の理によってはさらに深く見出される。すなわち、人間のうちに生まれた神は、その幼子期にこのようなしるしを示すべきであったのである。