マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput XXI 第XXI章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1306A · 9 sectiones

Liber de physicis 21.1

1

Parvitas tamen ejus quam divina sit, agnoscamus. Conceptus est homo, sed sine origine humani seminis. Natus est sicut homo, sed ex virgine, quod est sanctum.

PL 8, 1306A

しかし、彼の幼さがいかに神的であるかを認めよう。人間として身ごもられたが、人間の種の起源によらなかった。人間のように生まれたが、おとめから生まれた。これは聖なることである。

Liber de physicis 21.2

2

Ignobilis et deformis, sed gloriosus: in natura infans positus in cunis, sed rex ab angelis, et filius Dei nuntiatus: salvator humani generis, coeli terraeque sociator gloriae, et pacis effector. Hoc apertissime pastores edocentur.

PL 8, 1306B

卑しく見苦しい姿でありながら、栄光に満ちている。本性においては幼子として揺りかごに置かれながら、天使たちによって王と告げられ、神の子と告げられた。人類の救い主、天と地の栄光を結び合わせる者、平和をもたらす者である。これは羊飼いたちにこの上なく明白に教えられた。

Liber de physicis 21.3

3

Scriptum est enim ita: Factum est autem cum essent illic (dicit autem in Bethleem) impleti sunt illi (id est, Mariae) dies ut pareret; et peperit filium suum primogenitum, et obvolverunt eum et collocaverunt illum in praesepio, quoniam non erat locus in stabulo.

PL 8, 1306B

すなわち、こう記されている。「さて、彼らがそこに(すなわちベツレヘムに)いる間に、彼女(すなわちマリア)の産む日が満ちた。そして彼女は初子を産み、彼を布にくるみ、飼い葉桶に置いた。宿には場所がなかったからである」。

Liber de physicis 21.4

4

Pastores autem erant in regione illa pernoctantes et custodientes nocturnas vigilias super greges suos.

PL 8, 1306B

「さて、その地方に、羊の群れの上に夜通し寝ずの番をしていた羊飼いたちがいた」。

Liber de physicis 21.5

5

Angelus autem Domini stetit, et claritas circumfulsit illos, et timuerunt timore magno: et dixit illis angelus, ne timueritis; ecce enim annuntio vobis gaudium magnum, quod est omni populo; quoniam natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Jesus in civitate David.

PL 8, 1306B

「主の天使が現れ、その輝きが彼らの周りを照らし、彼らは非常な恐れに恐れた。天使は彼らに言った、恐れてはならない、見よ、私は汝らに、すべての民のための大きな喜びを告げる。今日、ダビデの町に、汝らのために救い主が生まれた、この方はキリスト・イエスである」。

Liber de physicis 21.6

6

Et hoc vobis signum: invenietis infantem involutum pannis et positum in praesepio. Et subito facta est autem cum angelo multitudo exercitus coelestium laudantium Deum et dicentium gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus boni decreti.

PL 8, 1306C

「そして、これが汝らへのしるしである。汝らは、布にくるまれ、飼い葉桶に置かれている幼子を見出すであろう。すると突然、天使とともに、天の大軍勢が現れ、神を賛美して言った、いと高きところには栄光、神にあれ、地には善い意志の人々に平和あれ」。

Liber de physicis 21.7

7

Unus angelus enuntiat nativitatem, quod hic, qui parvulus erat ante saeculum natus est nobis hodie, quia hominibus esse tunc coepit.

PL 8, 1306C

一人の天使が誕生を告げる。幼子であったこの方、世の前に生まれた方が、今日我々のために生まれたのだと。それは、そのとき人間たちにとって存在し始めたからである。

Liber de physicis 21.8

8

Ac ne eorum rex tantum annuntiatus videatur, quibus dictum est natus est vobis hodie angelorum exercitus concurrit, et dicit gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus boni decreti.

PL 8, 1306C

そして、「今日汝らのために生まれた」と告げられた者たちだけの王として告げられたように見えないよう、天使たちの大軍勢が馳せ集まり、「いと高きところには栄光、神にあれ、地には善い意志の人々に平和あれ」と言う。

Liber de physicis 21.9

9

Apparuit haec ejus gloria in coelo, et pax in terra hominibus boni decreti ab angelis nuntiatur. Utrum nostrae infantiae similis videatur, advertitis an non?

PL 8, 1306C

この方の栄光は天に現れ、地における善い意志の人々への平和が、天使たちによって告げられる。これが我々の幼子期に似たものと見えるかどうか、諸君は気づいているであろうか、そうでないだろうか。