マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput XXVII 第XXVII章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1310A · 6 sectiones

Liber de physicis 27.1

1

Et hoc tamen licet a divino spiritu dictum credendum est; tamen, ut caetera, etiam hoc physicis rationibus paucis comprobemus.

PL 8, 1310A

しかし、これもまた神的な霊によって語られたこととして信じるべきであるとはいえ、他のことと同じく、これもまた自然の理によって、少しばかり証してみよう。

Liber de physicis 27.2

2

Liberatos a morte passione dominica nos iterum ad immortalitatis statum perduxit; ac nos prius coelesti impares, nunc coelestibus sociavit.

PL 8, 1310A

主の受難によって死から解放された我々を、この方は再び不死の状態へと導いた。そして、以前は天のものに及ばなかった我々を、今や天のものと結び合わせたのである。

Liber de physicis 27.3

3

Quibusdam tamen hoc videtur injustum; non quia non potest Deus, sed quia justitiae suae non convenire videatur, cum protoplastum culpa adhuc vacuum et a crimine alienum, paradisi tantum dominum praestitisset, hoc donum Dei competens judicando; nunc post peccatum offensionemque revocato, cum non esset parum ad id rediisse quod fuerat, et coelestia regna concesserit.

PL 8, 1310A

しかし、ある者たちには、これが不正であるように見える。それは神ができないからではなく、神の正義にふさわしくないように見えるからである。すなわち、神はまだ咎から自由で罪から無縁であった最初に造られた者に対しては、楽園の主人であることだけを与え、それをこそふさわしい賜物と判断していたのに、今や罪と背きの後に呼び戻された者に対して、かつてあったところに立ち戻るだけでも十分すぎるほどであったのに、天の王国までも与えたというのである。

Liber de physicis 27.4

4

Quod tamen justissimum comprobatur. Si enim prius gratia sua, nullis devotionis officiis promerenti, paradisi sedem homini concesserat; utique nunc contra impatientiam carnis ac desideria iniquitatis jam mota, contra mundi principem et potestates ejus repugnantem, saeculo calcato; coeleste praemium oportuit repensare; ut et is qui, imitando Deum, vitam divinam in terris habuit constitutus in corpore, cum eodem corpore jam immortali facto coelos habitaret, jam terrenis sublatis.

PL 8, 1310B

しかし、これはこの上なく正しいことであると証される。もし以前、神が自らの恩寵によって、何の献身の務めも果たしていない人間に楽園の座を与えていたのであれば、今や、すでに動き出した肉の耐え難さと不義の欲望に抗い、この世界の支配者とその諸権力に抵抗して、世を踏みにじった者に対しては、当然、天の褒賞をもって報いるべきであった。それは、神に倣って地上にありながら肉体に宿って神的な生を保っていた者が、今やその同じ肉体が不死のものとなった上で、地上のものをすでに脱ぎ捨てて、天に住まうことができるようにするためである。

Liber de physicis 27.5

5

Deinde ad hujus muneris causam illud accedit, quod dignum est carnem hominis coelis inferre, cujus habitator Deus esse dignatus est: nec potest videri hominem contra meritum factum esse incolam coeli, cujus vaginam non dedignatus sit spiritus ipse Deus: justumque fuit corpus, in quo Deus habitando, terram visitare dignatus est, per quod particeps nostri ad immortalitatem genus nostrum perduxit, etiam in coelestibus collocare.

PL 8, 1310B

さらに、この賜物の理由には、次のことも加わる。すなわち、神自身がその住まい手となることを良しとした人間の肉を、天へと運び入れるにふさわしいということである。神自身である霊が、その鞘となることを卑しまなかった以上、人間が功績に反して天の住人とされたと見ることはできない。神が宿ることによって地を訪れることを良しとしたその肉体を、この方が我々にあずかることで我々の類を不死へと導いた当のその肉体を、天にも置くことは正当であった。

Liber de physicis 27.6

6

Ubi namque Dei habitatio esse debet, nisi in regno Dei? Ubi autem regnum ejus nisi in coelis?

PL 8, 1310C

なぜなら、神の住まいは、神の王国のうちにあるのでなければ、どこにあるべきだろうか。そして、神の王国は、天にあるのでなければ、どこにあるだろうか。