Liber de physicis 1.1
Rerum omnium conditorem Deum sensus hominum judicio naturali motuque cognoscit. Sed physici res ipsas admirantes, immo stupidi, vi miraculi caecati, totius creaturae conditorem ipsum obliti sunt.
PL 8, 1295D万物の創造者である神を、人間の感覚は自然な判断と動きによって知る。しかし自然学者たちは、事物そのものに驚嘆し、いやそれどころか呆然として、驚異の力に目を眩まされ、あらゆる被造物の創造者そのものを忘れてしまった。
Liber de physicis 1.2
Quidam enim non esse Deum, sed natura a se generari omnia sine Deo, motu audacissimo contendunt.
PL 8, 1295Dというのも、ある者たちは、神は存在せず、万物は神なしに自然自身から生み出されると、きわめて向こう見ずな勢いで主張するからである。
Liber de physicis 1.3
Alii et Deum et naturam confitentes, aequalem rerum naturam Deo constituunt: quem quidem vim aiunt fecisse naturae, eo quod ab ipsa usurpando fabricasse docetur: rursus autem violentiam pati, ex eo quod ea quae ipse instituit, natura resolvit.
PL 8, 1296A他の者たちは神も自然も認めながら、事物の自然を神と対等なものとして立てる。すなわち、神は自然から奪い取って造ったのだと教えられる点では、神が自然に暴力を加えたのだと言い、他方、神が定めたものを自然が解き崩すという点では、逆に神が暴力を被るのだと言う。
Liber de physicis 1.4
His duobus generibus adversantibus sibi, utrisque autem blasphemantibus, respondendum est: et primis his, puto, qui magis sunt audaciores, quosque diximus negare Deum, qui ex omni creatura sua manifestatur.
PL 8, 1296A互いに相反するこの二つの部類には、いずれも冒瀆する者たちである以上、答えなければならない。まず、より大胆であると私が思う前者、すなわち、あらゆる被造物によって自らを顕す神を否定すると我々が述べた者たちに答えよう。
Liber de physicis 1.5
Quis enim ambigit ordinem, qui in rerum natura est, ab aliquo esse positum, non a se? cum tempora mensuras et cessionem sibi invicem tribuant: et sol quidem,licet clarior et efficacior sit, et virtutem maximam habens, minoribus sibi lunae choroque stellarum concedat noctu, nec diem ipsam in eodem spatio possit semper conservare: sidera et luna id ipsum quod habuerunt spatium potestatis admittant: ver, autumnus, hyems, et aestas praefinito spatio ordinati sperentur et veniant.
PL 8, 1296A実に、事物の自然のうちにある秩序が、自らによってではなく、何者かによって据えられたことを、誰が疑うだろうか。もろもろの時は互いに尺度と譲歩を与え合っている。すなわち太陽は、より明るく、より力強く、最大の力を持ちながらも、夜には自分より劣る月と星々の群れに場を譲り、同じ長さで昼をつねに保つことができない。星々と月もまた、自分たちが持っていたのと同じだけの権力の範囲を受け入れる。春、秋、冬、夏は、あらかじめ定められた期間にしたがって秩序づけられ、期待され、到来する。
Liber de physicis 1.6
Et ipsis tamen temporibus aliquotiens vis infertur, ut non id agant semper quod speratur; sed prohibente aliquo, modum excedant. Quid oportet de mari, de fluviis, de terra, montibus caeterisque elementis, aut quae ex his nascuntur frugibus, sermonem protrahere? Accedamus nunc ad ea quae promissa sunt.
PL 8, 1296Bしかし、そのもろもろの時そのものにさえ、時に力が加えられ、期待されたことをつねに行うわけではなく、何かに妨げられて限度を超えることがある。海について、川について、大地、山々、その他の元素について、あるいはそこから生まれる産物について、これ以上語を連ねる必要があろうか。さて、約束したことに進もう。