マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput XII 第XII章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1301D · 5 sectiones

Liber de physicis 12.1

1

Nec requirendum est quare permisit tentari, quem futuri scientia praedita auxilio suo tutatus erat ne falleretur. At ille oblitus salutis suae, atque immemor dictorum Dei, mulieris persuasiones praeponendo, deceptus est.

PL 8, 1301D

未来の知識を備えた助けによって欺かれないよう守っていた者を、なぜ神が誘惑されるままにしたのかを問う必要はない。しかし彼は、自らの救いを忘れ、神の言葉を思い出さず、女の説得を優先させたことによって欺かれた。

Liber de physicis 12.2

2

Haec participem utique peccati virum suum effecit. Ad haec vir suus sine interrogatione accepit et sumpsit. Et ipsa enim comedit, ait scriptura, et dedit viro suo, et manducaverunt.

PL 8, 1302A

彼女はこうして自分の夫を罪の共犯者とした。これに対して夫は、問い糺すこともなく受け取り、食べた。「彼女自身も食べた」と聖典は言う、「そして自分の夫にも与え、彼らは食べた」。

Liber de physicis 12.3

3

Inde damnatio justior, et judicium mortis accessit; ut admonitus, non observaverit; et vocatus ad poenitentiam, non solum repulit, sed etiam facti sui culpam Deo imputavit, dicens: mulier quam dedisti mihi, haec mihi dedit, et manducavi; rerum esse Dominum peccati, quod dedit mulierem, adscribendo: cum maxime portionem exiguam corporis sui sciens, cui et nomen dederat, non debuisset subjacere, undique sibi subjectam sciens; se quoque auctorem corporis, ortus, procreationis, etiam nominis ipsius, agnoscens: quam cum sibi praeferre non deberet, multo minus domino Deo qui mandavit.

PL 8, 1302A

そこから、より正当な断罪と死の裁きが加わった。彼は訓戒されながら守らず、悔い改めへと召されながら、それを拒んだだけでなく、自らの行いの咎を神に負わせて、「汝が私に与えたあの女が、私にこれをくれたので、私は食べたのです」と言い、女を与えたことを理由に、万物の主こそ罪の元なのだと帰したのである。彼は、自らの肉体のごく一部にすぎず、自ら名も与えた者に、しかもあらゆる点で自分に服するものであると知っていながら、これほどまでにそれに屈するべきではなかった。彼自身が、その肉体、その生まれ、その生成、さらにその名そのものの創始者であることを知っていながら、それを自分より上に置くべきではなかったのであるから、命じた主なる神より上に置くのはなおのことあってはならなかった。

Liber de physicis 12.4

4

Tot criminibus una sententia data est. Non tamen motus iracundia judicavit, ut dicunt: nec enim hoc vitium in Deum cadere potest, ut passibilis videatur, ut excitatus iracundia conditionem mortis inferret.

PL 8, 1302B

これほど多くの罪状に対して、一つの判決が下された。しかし、彼らが言うように、神が怒りに動かされて裁いたのではない。神が受苦しうる者と見えるような、すなわち怒りに駆り立てられて死の定めを科したかのような、そのような欠陥が神に生じることはありえないからである。

Liber de physicis 12.5

5

Is enim iracundia provocatur, qui ex peccato motus sententiam dicit: at qui ante delictum facti judicium promulgavit, non potest dici iratus fuisse, qui monuit; cum admonitio non iracundia sit, sed defensio.

PL 8, 1302B

実に、罪によって動かされて判決を下す者こそが、怒りに駆り立てられているのである。しかし、罪に先立ってその行いに対する裁きを告げていた者、訓戒を与えていた者は、怒っていたと言うことはできない。訓戒は怒りではなく、守りだからである。