Liber de physicis 20.1
Nunc manifestata necessario sancta et incontaminata nativitate per corporis formam, in qua adesse salutis nostrae ratio poscebat, superest ut probetur cur ad similitudinem nostram parvulus natus creverit, esurierit, manducaverit, sitierit, caeteraque officia corporis susceperit, ita ut et mortem, et tam turpem mortem, pateretur: post quam mortem (quod incredibile est repugnantibus) sepultus, resurrexisse dicatur.
PL 8, 1305Dさて、我々の救いの理がそこに宿ることを求めていた肉体の形によって、聖なる汚れなき生まれが必要な仕方で明らかにされた以上、残るは、なぜ幼子として生まれた方が、我々に似た仕方で成長し、飢え、食べ、渇き、その他の肉体の務めを引き受け、ついには死を、それもこれほど恥ずべき死をも被ったのかを証することである。その死の後に(反対する者たちには信じがたいことだが)葬られ、よみがえったと言われるのである。
Liber de physicis 20.2
Et quidem qui in carne veniebat salvator carnis, quod nostram debuit suscipere non alienam, manifestum est: aliena enim suscepta, salus ad nos non pertinebat.
PL 8, 1306Aそして、肉において来た肉の救い主は、我々のものを引き受けるべきであって、他人のものを引き受けるべきではなかったことは明らかである。もし他人のものが引き受けられていたなら、救いは我々には関わらなかったであろう。
Liber de physicis 20.3
Nostra quoque suscepta carne nasci parvulus debuit ex virgine: nec enim virum consummatum per virginem nasci oportebat, quod sic docetur.
PL 8, 1306Aまた、我々の肉を引き受けて、幼子はおとめから生まれるべきであった。すなわち、成人した男がおとめから生まれることはふさわしくなかったのであり、それはこのように示される。
Liber de physicis 20.4
Dicebatur natus, natus tamen non probabatur: quomodo enim vir consummatus nasci per virginem poterat? ut quem parvulum non creditis natum, multo magis virum editum non crederetis.
PL 8, 1306A生まれたと言われても、生まれたことは証されなかったであろう。なぜなら、成人した男がどうしておとめから生まれることができようか。諸君が、幼子として生まれたことすら信じないというのなら、成人として生み出されたことは、なおのこと信じなかったであろう。