マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput VII 第VII章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1299A · 6 sectiones

Liber de physicis 7.1

1

Jam ergo causam rerum requiramus, ne diu protrahendo sermonem, locum erroris seductoribus permittamus. Fecit omnia ut sint: sine dubio profitemur. Evenit ut non sint: nec hoc negare possumus.

PL 8, 1299A

さて、これ以上長く論を引き延ばして惑わす者たちに誤りの余地を与えぬよう、事の原因を今こそ探ろう。神はすべてを存在するように造った。これを我々は疑いなく告白する。それらは存在しなくなるという事態が生じた。これを我々は否定することができない。

Liber de physicis 7.2

2

Sed in eodem contraria esse non possunt, ut simul esse et non esse voluntati ejus contingat. Quia si fecit ut sint, semper vult ut sint: et si vult ut non sint, desinit id velle, quod volebat: quod quidem vitium in Deum cadere non potest.

PL 8, 1299A

しかし、同一のものにおいて相反することがらは成り立ちえない。存在することと存在しないことが同時に神の意志に帰することはできない。なぜなら、もし神がそれらが存在するように造ったのであれば、神はつねにそれらが存在することを欲しているのであり、もし神がそれらが存在しないことを欲するのであれば、神はかつて欲していたことを欲することをやめたことになる。このような欠陥は神に生じえない。

Liber de physicis 7.3

3

Duabus vero personis in causa constitutis, conditore et condito, cum conditor est alienus a crimine, superest ut id, quod conditum est, suae laesionis ipse sit causa, nec potuisse sine aliqua culpa ad id cecidisse ut non sit.

PL 8, 1299A

この事案には創造者と造られたものという二人の当事者が立てられているが、創造者がこの罪状と無縁である以上、残るのは、造られたもの自身が自らの損傷の原因であるということである。すなわち、何らかの咎なしには、存在しなくなるというその事態に陥りえなかったのである。

Liber de physicis 7.4

4

Rursus si culpa conditi voluntatem Dei evacuavit, fortior ipsa culpa quam conditor: ideoque renasci necesse est, ut ad ipsum venientes quod fuimus, id quod evenit per culpam, evacuemus; et vincat Dei voluntas, quae fuit ut simus.

PL 8, 1299B

また逆に、もし造られたものの咎が神の意志を無に帰したのだとすれば、その咎そのものが創造者よりも強いことになる。それゆえ、我々は生まれ直すことが必要である。すなわち、かつて我々であったところのものへと立ち帰ることによって、咎によって生じた事態を無に帰し、我々が存在するようにという神の意志が勝利するためである。

Liber de physicis 7.5

5

Inde ob culpam damnati revocamur, justitia Dei permanente eadem et virtute: justitia, in quo judicat; virtute, in quo revocat: non prohibitus salvare, qui potens est ut ex eo quod cecidit, possit revocare id quod ipse fecerat ex nihilo: et qui fecit ex nihilo, multo magis revocabit ex aliquo: et cum judicio justo damnatum dicto Dei caderet, item misericordiae ejus dicto resurgat: nec excluditur revocare, qui semper est; et potentia ejus obtemperans voluntati, justitia potentiae: at potentia perficiente, id agit quod velit, tempore quo vult, immo tempore competenti.

PL 8, 1299B

そこから、咎のゆえに断罪された我々は呼び戻される。神の正義と力とは同じままにとどまっている。正義とは神が裁く点においてであり、力とは神が呼び戻す点においてである。神は救うことを妨げられてはいない。無から自ら造ったものを、その堕落したところから呼び戻すことができる力を持つ者だからである。無から造った者は、何かあるものから呼び戻すことは、なおのことたやすいはずである。そして、正しい裁きによって神の宣告のもとに堕落して断罪されたのと同様に、神の憐れみの宣告のもとによみがえるのである。常に存在する者が呼び戻すことを妨げられることはない。神の力は意志に従うものであり、力の正義である。そして力が成就させるとき、神は欲することを、欲する時に、それどころか、ふさわしい時に行う。

Liber de physicis 7.6

6

Nec oberit ejus potentiae mors damnationis; nec damnatio vincit propositum voluntatis; sed misericordia ejus non inanis; nec sine ratione gratia renovandi; his enim datur qui petunt, sicut damnati sunt non petentes.

PL 8, 1299C

断罪の死が神の力を妨げることはない。断罪が神の意志の決意に勝ることもない。神の憐れみは空しいものではなく、新たにする恩寵も理由なきものではない。求める者たちにはこの恩寵が与えられるのであり、求めなかった者たちが断罪されたのと同様である。