Liber de physicis 26.1
Sitivit iterum in cruce Jesus, et exclamavit: Sitio. Sed causa sitis ejus haec fuit. Crucifixerant eum, nec tamen sic erant satiati: adhuc habebant peccare: et cum in poena positis etiam malis hominibus communis naturae affectus misericordia debeatur; huic, cujus in curandis infirmitatibus beneficia senserant, quemque sine crimine appetissent, contra naturalem misericordiae motum etiam post crucem insultabant; in tantum impleti spiritu furoris, ut sitientem potarent aceto.
PL 8, 1309Aイエスは十字架の上で再び渇き、「渇く」と叫んだ。しかし、この渇きの理由はこうであった。彼らはこの方を十字架にかけたが、それでも満たされてはおらず、なお罪を犯そうとしていた。刑罰に処せられた悪しき人間に対してすら、共通の本性の情によって憐れみが向けられるべきであるのに、病の癒しにおいてその恩恵を受けていたこの方、しかも何の罪状もないのに襲いかかった相手であるこの方に対して、彼らは自然な憐れみの動きに反して、十字架の後にすらなお嘲った。あまりにも激しい怒りの霊に満たされていたため、渇いているこの方に酢を飲ませたのである。
Liber de physicis 26.2
Et qui prompto animo passionem suscepit, nec hoc invitus accepit: et quantum illi audaciores ad inferenda supplicia, tantum ille ad suscipiendam injuriam mitis: quorum malitiae opera aspiciens necdum esse completa, exclamavit: Sitio.
PL 8, 1309Bそして、進んで受難を引き受けたこの方は、これをも嫌々受け入れたのではなかった。彼らが刑罰を加えることにより大胆であればあるほど、この方は不正を受け入れることにより穏やかであった。彼らの悪意の業がまだ完成していないのを見て、この方は「渇く」と叫んだのである。
Liber de physicis 26.3
Qui ad cumulationem injuriae, acetum dederunt: non tamen ipse ut acetum ingererent, provocavit; sed quod illi ei dederunt, sponte suscepit. Talis Domini sitis. Denique accepto exclamavit: Consummatum est. Et continuo reddidit spiritum.
PL 8, 1309B彼らは不正を積み重ねるために酢を与えた。しかし、この方自らが彼らに酢を注ぐよう仕向けたのではなく、彼らが与えたものを自ら進んで受けたのである。主の渇きとはこのようなものであった。そしてついに、それを受けると、「成し遂げられた」と叫び、ただちに霊を渡した。
Liber de physicis 26.4
Dormivit etiam Jesus, non somno victus ut videretur, sed ut esset ordo virtutis faciendae.
PL 8, 1309Bイエスはまた眠ったが、それは眠りに屈したかのように見えるためではなく、力ある業を行うための順序があったためである。
Liber de physicis 26.5
Dormivit enim ut incitaretur mare, ut discipuli timentes postularent auxilium, ut impleretur prophetia David quae in centesimo et sexto psalmo pronuntiabat dicens: Annuntientur opera ejus in exultatione.
PL 8, 1309Cすなわち、海が荒れ狂うように、弟子たちが恐れて助けを求めるように、そしてダビデの預言が満たされるように、この方は眠ったのである。その預言は第百六篇の詩篇〔ウルガタの数え方による。現行の数え方では第百七篇にあたる〕でこう告げていた。「その業が喜びのうちに告げられるように」。
Liber de physicis 26.6
Qui descendunt mare in navibus, qui faciunt questum in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo. Dixit et stetit spiritus potestatis, et exaltati sunt fluctus ejus.
PL 8, 1309C「舟に乗って海に下り、大水の上で商いをする者たちは、深みにおいて主の業と奇跡を見た。主が命じると、力の風が起こり、その波は高く上がった」。
Liber de physicis 26.7
Quod autem is dispensationem omnem, ita gerendo, compleverit per mortem, ascensurusque esset ad coelos, illico subjunxit dicens: Ascendit usque ad coelos, et descendit usque ad abyssos.
PL 8, 1310Aそして、この方がこのように行うことによって、死を通してすべての経綸を成し遂げ、天に昇ろうとしていたことについては、詩篇作者はすぐさま続けてこう言った。「天にまで昇り、深淵にまで降った」。