Liber de physicis 25.1
Sitivit, ut per sitim naturam corporis demonstraret; non quod poculis indigeret, cum ipse sit fons aquae vivae.
PL 8, 1308Cこの方は渇いた。渇きによって肉体の本性を示すためであり、飲み物を必要としていたからではない。この方自身が生ける水の泉であるのだから。
Liber de physicis 25.2
Denique Samaritanam, ubi sitisse invenitur, cum aquam postulasset, atque illa judaeum aestimans non dedisset, obtulit mulieri aquam per quam sitim perpetuo satiaret, sicut scriptum est: Jesus sedebat super puteum; et fuit hora quasi sexta; et venit quaedam mulier Samaritana haurire aquam.
PL 8, 1308Cそして、この方が渇いたとされる箇所において、サマリアの女に水を求めたところ、彼女がユダヤ人だと思って与えなかったとき、この方は、渇きを永遠に満たす水をその女に差し出した。こう記されているとおりである。「イエスは井戸の傍らに座っていた。時はおよそ六時であった。一人のサマリアの女が水を汲みに来た」。
Liber de physicis 25.3
Et Jesus sedebat; et Jesus dixit ad eam: Da mihi bibere. Abierant enim discipuli ejus in civitatem ut emerent escas. Mulier tamen respondit ad Jesum, dicens: Tu, cum sis judaeus, quomodo petis a me bibere, cum sim mulier samaritana?
PL 8, 1308C「そしてイエスは座っていた。イエスは彼女に言った、私に飲ませよ。弟子たちは食物を買いに町へ行っていたのである。しかし女はイエスに答えて言った、汝はユダヤ人でありながら、どうしてサマリアの女である私に飲ませてくれと頼むのか」。
Liber de physicis 25.4
Et Jesus respondit illi: si scires donum Dei, et quis est qui tibi dixit: da mihi bibere; tu magis petiisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Et dixit illi mulier: Domine, neque urceum habes, et puteus altus est; unde habes aquam vivam mihi dare?
PL 8, 1308D「イエスは彼女に答えた、もし汝が神の賜物を知り、また私に飲ませよと言うのが誰であるかを知っていたなら、汝の方からその方に求め、その方は汝に生ける水を与えたであろう。女は彼に言った、主よ、汝は汲む物を持たず、井戸は深い。どこから生ける水を私に与えるのか」。
Liber de physicis 25.5
Ne tu major sis patre nostro Jacob, quoniam ipse dedit nobis puteum de quo bibat cum filiis suis et cum pecoribus suis.
PL 8, 1308D「まさか汝は、我々の父ヤコブより偉大なのか。ヤコブは我々にこの井戸を与え、自ら子らや家畜とともにそこから飲んだのだ」。
Liber de physicis 25.6
Et Jesus respondit ad illam: Omnis qui ex aqua ista biberit, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dedero illi, non sitiet in aeternum; sed erit fons aquae salientis in vitam aeternam.
PL 8, 1308D「イエスは彼女に答えた、この水を飲む者は誰でも再び渇くであろう。しかし私が与える水を飲む者は、永遠に渇くことがなく、それは永遠の命に至る水が湧き出る泉となるであろう」。
Liber de physicis 25.7
Ergo non sitierat accipere, sed dare, qui divinam promittendo dedit. Ita ut relicta hydria sua mulier, oblita sitis veteris, Samariae caeteris Samaritanis adventum ipsius praedicaret.
PL 8, 1309Aそれゆえ、この方は受けるためにではなく、与えるために渇いたのであり、神的なものを約束して与えた。こうして、女は自分の水がめを置いたまま、以前の渇きを忘れて、サマリアの他のサマリア人たちに、この方の到来を告げ知らせたのである。
Liber de physicis 25.8
Hoc sitiebat Dominus docere mulierem, quam jam sciebat esse paratam: non aquam terrenam petens, sed ex petitione dans aquam vivam, quae fontem fecit salientem in vitam aeternam.
PL 8, 1309A主は、すでに用意ができていると知っていたこの女に、これを教えることを渇望していたのである。地上の水を求めていたのではなく、求めることを通して生ける水を与え、その水が永遠の命に至って湧き出る泉となったのである。