マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Liber de physicis

Caput XVIII 第XVIII章

Marius Victorinus · Liber de physicis · PL 8, 1305A · 5 sectiones

Liber de physicis 18.1

1

Nec incredibile hoc cognoscitur, cum in ipso saeculo sic constringi plurima cognoscimus; cum mare transeuntibus Judaeis virga percussum, violenter quidem mare dividitur; undas vero ventus, spiritus mundialis, constrinxit, ut Scriptura demonstrat, quae sic dicit: Extendit Moyses manum super mare: et induxit Dominus mare in vento austro valido tota nocte: et fecit mare siccum; non utique evacuatum aqua sed constrictum.

PL 8, 1305A

これが信じがたいことではないと知られるのは、この世においてもまた、多くのものがこのように凝り固められるのを我々が知っているからである。ユダヤ人たちが渡るとき、海は杖で打たれて激しく分けられたが、その波を、世界の霊である風が凝り固めたのである。聖典が示すとおりである。すなわちこう言う。「モーセは手を海の上に差し伸べた。主は激しい南風によって夜通し海を押し戻し、海を乾いた地とした」。海は水を空にされたのではなく、まさに凝り固められたのである。

Liber de physicis 18.2

2

Dicit enim: et divisa est aqua; et intraverunt filii Israel per medium mare per siccum; et aqua illi murus erat dextra atque sinistra. Ita constrictum docetur quod per austrum effectum est.

PL 8, 1305A

すなわちこう言う。「そして水は分かたれた。イスラエルの子らは、乾いた地を通って海の中央を進んだ。水は彼らの右にも左にも壁となった」。こうして、南風によってなされたことが、凝り固められたことであると教えられる。

Liber de physicis 18.3

3

Nec non et propheta psalmographus David de hoc ipso signo interpretando ait: disrupit mare, et trajecit eos; statuit aquas sicut utrem.

PL 8, 1305A

また、詩篇作者である預言者ダビデも、まさにこのしるしを解釈してこう言っている。「彼は海を切り裂き、彼らを渡らせた。水を皮袋のように立たせた」。

Liber de physicis 18.4

4

Ac siquis per infirmitatem animi sui, duritiam cordis sibi parando, probamentis istis non credit, vim ventorum inspiciat, et auras mundiales hoc ipsum operantes intelligat, quae pluvias decurrentes in still cidiis ita constringunt, ut in ipsis lapsibus glacientur.

PL 8, 1305B

もし誰かが、自らの心の弱さのゆえに、心の頑なさを自らに用意して、これらの証拠を信じないのであれば、風の力に目を向け、まさにこれと同じことを行っている世界の大気に注意を向けるべきである。それは、滴となって流れ落ちる雨〔底本は still cidiis。stillicidiis と読む〕を凝り固め、まさにその落下のうちに凍らせるほどのものである。

Liber de physicis 18.5

5

Quid oportet enumerare caetera quae ex uvido constituta, supradicta vi assolidantur? Nec diu morari necesse est, cum plus adsertionibus nostris rerum clament effecta, quae cum Deo instituente eveniunt in natura, quanto magis in adventu suo tam necessario, in conformationem adsumendi corporis per spiritum sanctum stringi potuit corpus virginis, de quo fluere sperabatur?

PL 8, 1305B

湿ったものから成り、上述の力によって固められる他のものを数え上げる必要があろうか。長く立ち止まる必要はない。事物の結果そのものが、我々の主張以上に雄弁に語っているのだから。これらのことが神の定めによって自然のうちに起こるのであれば、まして、これほど必要なその到来において、受け取られるべき肉体を形づくるために、そこから〔この方が〕流れ出ると望まれていたおとめの肉体が、聖なる霊によって凝り固められえたのは、なおのことではないか。