De sacramentis libri sex 6.4.1
Quare secreto potius orandum sit, quam cum vociferatione: quare etiam viri in omni loco orare debeant, non autem mulieres: quonamve spectent voces subjectae: levantes puras manus, etc.
PL 16, 457Cなぜ大声で叫ぶよりも秘かに祈るべきか。なぜあらゆる場所で祈るべきなのは男たちであって、女たちではないのか。続く語、「清い手を上げて」云々は、何を目指しているか。
De sacramentis libri sex 6.4.2
16. Quid prosit autem interrogemus, qua ratione secreto magis orare debeamus, quam cum vociferatione. Audi: de consuetudine hominum sumamus exemplum. Si aliquem rogas, qui cito audit, non opus putas esse clamorem (F. pro clamore) : sensim rogas voce moderata.
PL 16, 457C16. 何が益になるかを問おう。なぜ大声で叫ぶよりも、秘かに祈るべきなのか。聞け。人間の慣わしから例を取ろう。すぐに聞く人に頼むなら、あなたは叫び声(おそらく「pro clamore」)が要るとは思わない〔clamorem(叫び声が要る)を pro clamore(叫ぶことが要る)と読む推定で、意味は変わらない〕。抑えた声で静かに頼む。
De sacramentis libri sex 6.4.3
Si surdum aliquem roges, nonne incipis vociferari, ut te ille possit audire? Qui ergo clamat, putat quod aliter Deus non possit nisi clamantem audire; et cum rogat eum, ejus derogat potestati: qui autem in silentio orat, fidem defert, et confitetur quod Deus scrutator cordis et renis sit (Psal. VII, 10) , et orationem tuam ante ille audiat, quam tuo ore fundatur.
PL 16, 458Aもし耳の聞こえない人に頼むなら、あなたは、その人があなたの声を聞けるように、大声を上げ始めるのではないか。それゆえ叫ぶ者は、神が叫ぶ者でなければ聞くことができないと考えており、神に願いながら〔ミーニュの脚注 d によれば、ローマ版だけが Et qui cum clamore rogat eum(そして叫んで彼に願う者は)と読む〕、その権能を貶めている。だが沈黙のうちに祈る者は、信仰を表し、神が心と腎を探る者であり(詩篇7:10)、あなたの祈りがあなたの口から注がれる前にそれを聞くことを告白している。
De sacramentis libri sex 6.4.4
17. Ergo videamus: Volo autem viros orare in omni loco (I Tim. II, 8) . Qua ratione viros dixit? Utique communis oratio est et mulieribus et viris.
PL 16, 458A17. では見よう。「私は、男たちがあらゆる場所で祈ることを望む」(一テモテ2:8)。なぜ「男たち」と言ったのか。祈りは確かに、女にも男にも共通である。
De sacramentis libri sex 6.4.5
Quod non invenio, nisi forte sanctus Apostolus ideo viros dixit, ne mulieres usurparent, et male intelligerent in omni loco, et inciperent ubique clamare, quas in Ecclesia sustinere non possumus.
PL 16, 458Aその理由を私は見いだせない。ただし、聖なる使徒が「男たち」と言ったのは、女たちが〔この語を〕我が物として取り、「あらゆる場所で」を誤解して、どこでも叫び始めることがないようにするためだったのかもしれない。我々は教会で彼女らに耐えることができないのだから。
De sacramentis libri sex 6.4.6
18. Volo autem viros, hoc est, qui possint servare praeceptum, orare in omni loco, levantes puras manus. Quid est, levantes puras manus? Numquid debes in oratione tua crucem Domini gentibus demonstrare? Illud quidem signum virtutis est, non pudoris.
PL 16, 458B18. 「私は、男たちが――すなわち命令を守ることのできる者たちが――あらゆる場所で、清い手を上げて祈ることを望む」。「清い手を上げて」とは何か。あなたは祈りにおいて、主の十字架を諸国民に示さねばならないのか。確かにそれは徳〔virtus。十字架の文脈で「力」とも取れる〕のしるしであって、恥のしるしではない。
De sacramentis libri sex 6.4.7
Est tamen quomodo possis orare, nec figuram demonstres, sed actus tuos leves. Si vis operari operationem tuam, leva puras manus per innocentiam. Leva eas non quotidie: semel levasti, non opus est ut iterum leves.
PL 16, 458Bしかし、象りを示さずに、あなたの行いを高く掲げて祈る仕方がある〔actus tuos leves(あなたの行いを上げよ)と、次の「それを毎日上げるな」の意は定かでない。字義どおりに訳した〕。自分の働きを為そうと望むなら、無垢によって清い手を上げよ。それを毎日上げるな。一度上げたなら、再び上げる必要はない。
De sacramentis libri sex 6.4.8
19. Volo autem in omni loco viros orare, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Nihil verius: Ira, inquit, perdit etiam sapientes (Prov. XV, 1) .
PL 16, 458B19. 「私は、男たちがあらゆる場所で、怒りと論争なしに清い手を上げて祈ることを望む」。これほど真実なことはない。「怒りは賢い者たちをも滅ぼす」と彼は言う(箴言15:1)。
De sacramentis libri sex 6.4.9
Ideo omni tempore, quantum fieri potest, Christianus vir iracundiam debet temperare, et maxime quando ad orationem accedit; ne perturbet animum tuum indignatio irae, ne quidam furor impediat orationem tuam: sed magis placido accede pectore. Quid enim irasceris?
PL 16, 458Bそれゆえ、キリスト教徒の男は、できるかぎりいつでも怒りっぽさを抑えねばならず、とりわけ祈りに近づくときにはそうである。憤りの怒りがあなたの心を乱さぬように、ある種の激情があなたの祈りを妨げぬように。むしろ穏やかな胸で近づけ。なぜあなたは怒るのか。
De sacramentis libri sex 6.4.10
Servus peccavit? Tu accedis ad orationem, ut tua tibi delicta donentur, et al indignaris. Hoc est, sine ira.
PL 16, 458C僕が罪を犯したのか。あなたは、あなたの罪が赦されるようにと祈りに近づくのに、なお憤るのか〔底本は et al indignaris。al は崩れた形で読みが定まらない。「なお」と解した〕。これが「怒りなしに」ということである。