De sacramentis libri sex 2.1.1
Resumit explicationem diluvii, quo figuratum esse asserit verum baptismum; ubi de aliis baptismis pauca subjungit. 1. In diluvio quoque figuram baptismatis praecessisse hesterno coepimus disputare.
PL 16, 423D著者は洪水の説明を再開し、真の洗礼が洪水によって象られていたと主張する。ここで他の洗礼についても少し付け加える。1. 洪水にも洗礼の象りが先立っていたことを、昨日、我々は論じ始めた。
De sacramentis libri sex 2.1.2
Quid est diluvium (Gen. VII, 23) , nisi in quo justus ad seminarium justitiae reservatur, peccatum moritur? Ideo Dominus ut vidit hominum pullulare delicta, justum solum cum sua progenie reservavit; aquam autem supra montes quoque exire praecepit.
PL 16, 423D洪水(創世記7:23)とは、義人が正義の苗床として保たれ、罪が死ぬところでなくて何か。それゆえ主は、人々の罪が芽生えるのを見て、義人だけをその子孫とともに保ち、水が山々の上にまであふれ出るよう命じた。
De sacramentis libri sex 2.1.3
Et ideo in illo diluvio omnis corruptela carnis interiit, sola justi prosapia et forma permansit. Nonne hoc est diluvium, quod est baptisma; quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur?
PL 16, 424Dそれゆえ、あの洪水で肉のあらゆる腐敗が滅び、義人の血統と姿だけが残った。洗礼とは、まさにこの洪水ではないか。それによってすべての罪が洗い流され、義人の精神と恩寵だけがよみがえらされるのである。
De sacramentis libri sex 2.1.4
2. Multa sunt genera baptismatum, sed unum baptisma, clamat Apostolus (Ephes. IV, 5) . Quare? Sunt baptismata gentium, sed non sunt baptismata. Lavacra sunt, baptismata esse non possunt. Caro lavatur, non culpa diluitur; immo in illo lavacro contrahitur.
PL 16, 424D2. 洗礼の種類は多いが、洗礼は一つであると使徒は叫ぶ(エフェソ4:5)。なぜか。諸国民の洗礼はあるが、それは洗礼ではない。洗いではあるが、洗礼ではありえない。肉は洗われるが、咎は洗い流されない。それどころか、その洗いにおいて咎を身に招くのである。
De sacramentis libri sex 2.1.5
Erant autem baptismata Judaeorum, (Marc. VII, 8) , alia superflua, alia in figura. Et figura ipsa nobis proficit, quia veritatis est nuntia.
PL 16, 425Aまたユダヤ人の洗礼があり(マルコ7:8)、あるものは余計であり、あるものは象りとしてのものであった。その象り自体も、我々に益する。真理の告知者だからである。