De sacramentis libri sex 4.2.1
Humanam in baptismo conditionem admirationi esse ipsis Angelis; hanc enim per illum ad innocentiae ac juventutis gratiam revocari. 5. Sequitur ut veniatis ad altare.
PL 16, 437A洗礼において人間の境遇は、天使たち自身にも驚嘆の的であること。この境遇は洗礼によって、無垢と若さの恩寵へと呼び戻されるからである。5. 諸君が祭壇に来ることが続く。
De sacramentis libri sex 4.2.2
Coepistis venire: spectarunt angeli, viderunt vos advenientes, et humanam conditionem illam, quae ante peccatorum tenebroso squalore sordebat, aspexerunt subito refulgere. Ideoque dixerunt: Quae est haec quae ascendit a deserto dealbata (Cant. VIII, 5) ?
PL 16, 437A諸君は来始めた。天使たちが見守り、近づいて来る諸君を見た。そして、以前は罪の暗い汚れで汚れていたあの人間の境遇が、突然輝くのを目にした。それゆえ彼らは言った。「荒れ野から白くされて上って来るこの者は誰か」(雅歌8:5)。
De sacramentis libri sex 4.2.3
Mirantur ergo et angeli. Vis scire quia mirantur? Audi ergo apostolum Paulum dicentem ea nobis esse collata, quae concupiscunt et angeli videre (I Petr. I, 12) .
PL 16, 437Bこうして天使たちもまた驚嘆する。驚嘆していることを知りたいか。それなら、使徒パウロが、天使たちさえ見たがっているものが我々に授けられていると言うのを聞け(一ペトロ1:12)〔本文は「使徒パウロ」と言う。引照は一ペトロ〕。
De sacramentis libri sex 4.2.4
Et iterum: Quod oculus non vidit, nec auris audivit . . . . . quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) . 6. Deinde quid acceperis recognosce. Sanctus David propheta hanc gratiam in figura vidit et concupivit. Vis scire quia concupierit?
PL 16, 437Bまた、こうも言う。「目が見ず、耳が聞かなかったもの……神が自らを愛する者たちのために備えたもの」(一コリント2:9)。6. さらに、あなたが何を受けたかを認識せよ。聖なる預言者ダビデは、この恩寵を象りにおいて見て、切に望んだ。切に望んだことを知りたいか。
De sacramentis libri sex 4.2.5
Iterum audi dicentem: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Ps. L, 9) . Quare?
PL 16, 437Bもう一度、彼が言うのを聞け。「汝がヒソプで私に注げば、私は清められる。汝が私を洗えば、私は雪にまさって白くされる」(詩篇50:9)。なぜか。
De sacramentis libri sex 4.2.6
Quia nix, quamvis sit candida, cito aliqua sorde nigrescit atque corrumpitur: ista gratia quam accepisti, si teneas quod accepisti, erit diuturna atque perpetua.
PL 16, 437B雪は、白くはあっても、何らかの汚れですぐに黒ずみ、損なわれる。しかし、あなたが受けたこの恩寵は、あなたが受けたものを保つならば、長く続き、永続するからである。
De sacramentis libri sex 4.2.7
7. Veniebas ergo desiderans ad altare, utpote qui tantam gratiam videras; veniebas desiderans ad altare, quo acciperes sacramentum. Dicat anima tua: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Ps. XLII, 4) .
PL 16, 437C7. こうしてあなたは、これほどの恩寵を見た者として、祭壇を望みつつ来た。秘跡を受けるために祭壇を望みつつ来た。あなたの魂に言わせよ。「私は私の神の祭壇に入ろう。私の若さを喜ばせる神のもとへ」(詩篇42:4)。
De sacramentis libri sex 4.2.8
Deposuisti peccatorum senectutem, sumpsisti gratiae juventutem: hoc praestiterunt tibi sacramenta coelestia. Denique iterum audi dicentem David: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5) . Bona aquila esse coepisti, quae coelum petis; terrena fastidis.
PL 16, 437Cあなたは罪の老いを脱ぎ、恩寵の若さを身にまとった。天の秘跡がこれをあなたに与えたのである。実に、もう一度ダビデが言うのを聞け。「汝の若さはワシのように新しくされる」(詩篇102:5)。あなたは良いワシになり始めた。天を目指し、地上のものをいとう者である。
De sacramentis libri sex 4.2.9
Bonae aquilae circa altare: Ubi enim corpus, ibi et aquilae (Matth. XXIV, 28) . Forma corporis altare est, et corpus Christi est in altari: aquilae vos estis, renovatae ablutione delicti.
PL 16, 437C良いワシは祭壇のまわりにいる。「体のあるところに、ワシもまた集まる」(マタイ24:28)からである。祭壇は体の形であり、キリストの体は祭壇の上にある。諸君はワシである。罪の洗いによって新しくされたのだ。