De sacramentis libri sex 5.2.1
Quemadmodum qui mundatus fuerit, et invitetur a Christo, et ipse ad inaestimabilem sacramenti suavitatem aspiret, mystica quorumdam e Canticis locorum interpretatione ostenditur.
PL 16, 447B清められた者がキリストに招かれ、自らも秘跡の計り知れぬ甘美さを慕うさまが、雅歌のいくつかの箇所を奥義の意味で解釈することによって示される。
De sacramentis libri sex 5.2.2
5. Venisti ad altare, vocat te Dominus Jesus, vel animam tuam, vel Ecclesiam, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1) . Vis ad Christum aptare? Nihil gratius. Vis ad animam tuam? Nihil jucundius. 6. Osculetur me.
PL 16, 447C5. あなたは祭壇に来た。主イエスは、あなたを、すなわちあなたの魂を、あるいは教会を呼び、そして言う〔ait(言う)の主語は、文の形からは主イエスだが、雅歌のこの句は花嫁の言葉なので、呼ばれた魂・教会とも取れる。下の 7. では魂・教会がこの句を言う〕。「その口の口づけをもって、彼が私に口づけせよ」(雅歌1:1)。あなたはこれをキリストに当てはめたいか。これ以上に喜ばしいことはない。あなたの魂に当てはめたいか。これ以上に楽しいことはない。6. 「彼が私に口づけせよ」。
De sacramentis libri sex 5.2.3
Vides te mundum esse ab omni peccato, quia delicta detersa sunt; ideo te sacramentis coelestibus dignum judicat et ideo invitat ad coeleste convivivum: Osculetur me ab osculis oris sui.
PL 16, 447Cあなたは、罪が拭い去られたので、すべての罪から自分が清められていることを見る。それゆえ、彼はあなたを天の秘跡にふさわしいと判断し、それゆえ天の宴〔底本は convivivum。編者の脚注 c はこの語を convivium と呼ぶので、そう読む〕に招く。「その口の口づけをもって、彼が私に口づけせよ」。
De sacramentis libri sex 5.2.4
7. Tamen propter sequentia anima tua, vel humana conditio, vel Ecclesia videns se ab omnibus mundatam esse peccatis, et dignam quae ad altare Christi possit accedere (quid est enim altare, nisi forma corporis Christi) vidit sacramenta mirabilia, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui, hoc est, osculum mihi Christus infigat.
PL 16, 447C7. しかし、それに続く事柄のゆえに、あなたの魂、あるいは人間の境遇、あるいは教会は、自分がすべての罪から清められ、キリストの祭壇に近づくにふさわしいことを見て(祭壇とは、キリストの体の形でなくて何であろうか)、驚くべき秘跡を見た。そして言った。「その口の口づけをもって、彼が私に口づけせよ」。すなわち、キリストが私に口づけを刻むようにということである。
De sacramentis libri sex 5.2.5
8. Quare? Quia meliora ubera tua super vinum (Cant. I, 1) ; hoc est, meliores sensus, meliora sacramenta tua super vinum.
PL 16, 447D8. なぜか。「汝の乳房は、ぶどう酒にまさって良い」からである(雅歌1:1)。すなわち、汝の感覚、汝の秘跡が、ぶどう酒にまさって良いということである。
De sacramentis libri sex 5.2.6
Super illud vinum, quod etsi suavitatem habet, laetitiam habet, gratiam habet; tamen in illo laetitia saecularis, in te autem jucunditas est spiritalis. Jam tunc ergo Salomon inducit nuptias vel Christi et Ecclesiae, vel spiritus et carnis et animae.
PL 16, 448Aあのぶどう酒にまさって、ということである。それは、甘さを持ち、喜びを持ち、魅力を持つとしても、そこにあるのは世の喜びであり、汝のうちにあるのは霊の楽しさである。それゆえ、すでにそのとき、ソロモンは、キリストと教会の、あるいは霊と肉と魂の婚礼を導き入れているのである。
De sacramentis libri sex 5.2.7
9. Et addidit: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te (Ibid., 2) . Quae sunt istae adolescentulae, nisi animae singulorum, quae deposuerunt istius corporis senectutem, renovatae per Spiritum sanctum?
PL 16, 448A9. また彼は付け加えた。「汝の名は注ぎ出された香油である。それゆえ、若い娘たちは汝を愛した」(雅歌1:2)。この若い娘たちとは、一人一人の魂、すなわちこの体の老いを脱ぎ捨て、聖なる霊によって新たにされた魂でなくて何であろうか。
De sacramentis libri sex 5.2.8
10. Attrahe nos, post odorem unguentorum tuorum curremus (Ibid., 3) . Vide quid dicat. Non potes sequi Christum, nisi ipse te attrahat. Denique ut scias: Cum exaltatus, inquit, fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32) . 11. Induxit me Rex in cubiculum suum.
PL 16, 448A10. 「我々を引き寄せよ。我々は汝の香油の香りを追って走る」(雅歌1:3)。彼が何と言うかを見よ。キリスト自身があなたを引き寄せるのでなければ、あなたはキリストに従えない。実に、あなたが知るために言う。彼は言う。「私が上げられるとき、私はすべてを私自身に引き寄せる」(ヨハネ12:32)。11. 「王は私をその寝室に導き入れた」。
De sacramentis libri sex 5.2.9
Graecus: In promptuarium suum, et in cellarium suum, habet. Ubi bona libamina, ubi boni odores, ubi mella suavia, ubi fructus diversi, ubi epulae variae; ut plurimis epulis tuum prandium condiatur.
PL 16, 448Bギリシア語〔の本文〕には「その貯蔵庫に、その酒蔵に」とある。そこには良い供え物があり、良い香りがあり、甘い蜜があり、さまざまな果実があり、さまざまな饗宴がある。そうして、あなたの食事が数多くの饗応で味わい深くされるのである。