ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De sacramentis libri sex

Liber VI, Caput I 第VI巻 第I章

Ambrose of Milan · De sacramentis libri sex · PL 16, 453C · 8 sectiones

De sacramentis libri sex 6.1.1

1

[0453] Cum Christi vera caro et verus sanguis in sacramento sint divini scilicet Verbi omnipotentia consecrati, et aliena specie, ne offensionem pariant, tecti; ex hoc intelligi nos divinae substantiae in illo alimento esse participes.

PL 16, 453C

キリストの真の肉と真の血は、秘跡において、神の言葉の全能の力によって聖別され、別の外見で覆われている。不快を生じさせぬためである。ここから、我々がその食物において神の実体にあずかる者であることが理解される。

De sacramentis libri sex 6.1.2

2

1. Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus ejus est potus (De Consec., dist 2, c. Sicut est verus).

PL 16, 453C

1. 我々の主イエス・キリストが真の神の子であるのは、人々が恩寵によってそうであるようにではなく、父の実体から出た子としてである。それと同じように、彼自身が言ったとおり、我々が受ける肉も真の肉であり、その飲み物も真である(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Sicut est verus」法文)。

De sacramentis libri sex 6.1.3

3

2. Sed forte dicas (quod dixerunt tunc temporis etiam discipuli Christi audientes dicentem (Joan. VI, 54) : Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non manebit in me, nec habebit vitam aeternam); forte dicas: Quomodo vera?

PL 16, 454C

2. しかし、あなたはおそらく言うであろう(それは、当時キリストの弟子たちさえ、キリストが「私の肉を食べず、私の血を飲まない者は、私のうちにとどまらず、永遠の生命を持たない」(ヨハネ6:54)と言うのを聞いて言ったことである)。おそらくあなたは言うであろう。「どうして真実なのか」

De sacramentis libri sex 6.1.4

4

Qui similitudinem video, non video sanguinis veritatem (De Consec. dist. 2, c. Forte dicas) . 3. Primo omnium dixi tibi (Sup. lib. IV, cap. 4) de sermone Christi qui operatur, ut possit mutare et convertere genera instituta naturae (Joan. VI, 67) .

PL 16, 454C

「似姿を見ている私は、血の真実を見ていない」(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Forte dicas」法文)。3. まず第一に、私はあなたに(上の第4巻第4章を見よ)、働くキリストの言葉について語った。その言葉は、定められた自然の種類を変え、転換させることができる(ヨハネ6:67)。

De sacramentis libri sex 6.1.5

5

Deinde ubi non tulerunt sermonem Christi discipuli ejus, audientes quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum daret bibendum, recedebant; solus tamen Petrus dixit: Verba vitae aeternae habes, et ego a te quomodo recedam (Ibid., 69) ?

PL 16, 454C

次に、キリストの弟子たちは、彼が自分の肉を食べるように、自分の血を飲むように与えると聞いて、キリストの言葉に耐えられず、去って行った。ただペトロだけが言った。「汝は永遠の生命の言葉を持っている。私は汝からどうして離れられようか」(ヨハネ6:69)

De sacramentis libri sex 6.1.6

6

Ne igitur plures hoc dicerent, veluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis; ideo in similitudinem quidem accipis sacramentum, sed vere naturae gratiam virtutemque consequeris.

PL 16, 455A

それゆえ、血への一種の恐怖があるかのように、多くの者がそう言わぬように、また贖いの恩寵がとどまるように、あなたは似姿のかたちで秘跡を受けるが、実際には本性の恩寵と力を得るのである。

De sacramentis libri sex 6.1.7

7

4. Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi (Ibid., 41) . Sed caro non descendit e coelo, hoc est, carnem in terris assumpsit ex Virgine. Quomodo ergo descendit panis e coelo, et panis vivus?

PL 16, 455A

4. 「私は天から降った生けるパンである」と彼は言う(ヨハネ6:41)。しかし肉は天から降らなかった。すなわち、おとめから地上で肉を取ったのである。ではどうして、パンは天から降り、しかも生けるパンなのか。

De sacramentis libri sex 6.1.8

8

Quia idem Dominus noster Jesus Christus consors est et divinitatis et corporis: et tu qui accipis carnem, divinae ejus substantiae in illo participaris alimento (De Cons. dist. 2, c. Sicut est verus, § Ego sum) .

PL 16, 455A

同じ我々の主イエス・キリストは、神性と体の両方にあずかる者だからである。肉を受けるあなたも、その食物において、彼の神の実体にあずかる者となる(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Sicut est verus」法文、§「Ego sum」)。