De sacramentis libri sex 2.7.1
Triplicis interrogationis et immersionis exemplum in trina responsione Petri exstitisse. Quare cum tota Trinitas peccata dimittat, dicitur unum nomen esse in quo salvari nos oporteat; et qua ratione Christo in baptismo commoriamur, atque ungamur in vitam aeternam?
PL 16, 429B三重の問いと沈めの型は、ペトロの三度の答えに現れていたこと。三位一体の全体が罪を赦すのに、我々が救われるべき名が一つと言われるのはなぜか。また、いかなる理由で我々は洗礼においてキリストと共に死に、永遠の生命へと油を塗られるのか。
De sacramentis libri sex 2.7.2
20. Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti: Credo, et mersisti, hoc est, sepultus es. Iterum interrogatus es: Credis in Dominum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus?
PL 16, 429B20. あなたは問われた。「あなたは全能の父である神を信じるか」。あなたは「信じる」と言い、そして沈んだ。すなわち葬られた。あなたはさらに問われた。「あなたは我々の主イエス・キリストと、その十字架を信じるか」。
De sacramentis libri sex 2.7.3
Dixisti: Credo, et mersisti; ideo et Christo es consepultus: qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit. Tertio interrogatus es: Credis et in Spiritum sanctum?
PL 16, 429Bあなたは「信じる」と言い、そして沈んだ。それゆえあなたはキリストと共に葬られた。キリストと共に葬られる者は、キリストと共によみがえるからである。あなたは三度目に問われた。「あなたは聖なる霊をも信じるか」。
De sacramentis libri sex 2.7.4
Dixisti: Credo, tertio mersisti? ut multiplicem lapsum superioris aetatis absolveret trina confessio.
PL 16, 429Cあなたは「信じる」と言い、三度目に沈んだ〔底本は疑問符で終える。平叙と解した〕。以前の年ごろの重なる堕落を、三度の告白が赦免するためである。
De sacramentis libri sex 2.7.5
21. Denique ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus posteaquam in passione Domini lapsus videretur infirmitate conditionis humanae; qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo, si Christum amaret; tunc ille dicit: Tu nosti, Domine, quia amo te (Joan. XXI, 15 et seq.) .
PL 16, 429C21. 実に、諸君に例を示そう。聖なる使徒ペトロは、主の受難のときに、人間の条件の弱さによって堕ちたと見えた。先に否んだ彼は、のちにその堕落を消し去り解くために、キリストから三度、キリストを愛するかと問われる。そのとき彼は言う。「主よ、汝は知っている。私が汝を愛していることを」(ヨハネ21:15以下)。
De sacramentis libri sex 2.7.6
Tertio dixit, ut tertio absolveretur. 22. Sic ergo peccatum dimittit Pater, sicut dimittit Filius, sic et Spiritus sanctus. In uno autem nomine baptizari nos jussit, hoc est, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
PL 16, 430A彼は三度言った。三度赦免されるためである。22. こうして、父が罪を赦すように、子も赦し、聖なる霊もまた赦す。しかし彼は我々に、一つの名において洗礼を受けるよう命じた。すなわち、父と子と聖なる霊の名においてである。
De sacramentis libri sex 2.7.7
Noli mirari quia dixit unum nomen ubi est, una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc est nomen de quo dictum est: In quo oportet omnes salvos fieri (Act. IV, 12) In hoc nomine omnes salvati estis, redditi estis ad gratiam vitae.
PL 16, 430A実体が一つ、神性が一つ、威光が一つであるところで、彼が一つの名と言ったことを不思議に思うな。これこそ、次のように言われた名である。「その中で、すべての者が救われねばならない」(使徒言行録4:12)。この名において諸君は皆救われ、生命の恩寵へと戻されたのである。
De sacramentis libri sex 2.7.8
23. Clamat ergo Apostolus, sicut audistis in lectione praesenti: Quoniam quicumque baptizatur, in morte Jesu baptizatur (Rom. VI, 3 et seq.) . Quid est in morte?
PL 16, 430A23. それゆえ使徒は、諸君が今の朗読で聞いたとおり、叫ぶ。「洗礼を受ける者は誰でも、イエスの死において洗礼を受ける」(ローマ6:3以下)。死においてとは何か。
De sacramentis libri sex 2.7.9
Ut quomodo Christus mortuus est, sic et tu mortem degustes: quomodo Christus mortuus est peccato, et Deo vivit; ita et tu superioribus illecebris peccatorum mortuus sis per baptismatis sacramentum, et surrexeris per gratiam Christi.
PL 16, 430Aキリストが死んだように、あなたも死を味わうためである。キリストが罪に対して死に、神に対して生きているように、あなたも洗礼の秘跡によって、以前の罪の誘惑に対して死んだ者となり、キリストの恩寵によってよみがえった者となるためである。
De sacramentis libri sex 2.7.10
Mors ergo est, sed non in mortis corporalis veritate, sed in similitudine; cum enim mergis, mortis suscipis et et sepulturae similitudinem: crucis illius accipis sacramentum, quod in cruce Christus pependit, et clavis confixum est ejus corpus.
PL 16, 430Bしたがって死ではあるが、体の死の実在においてではなく、似姿においてである。実際、あなたが沈むとき、あなたは死と埋葬の似姿を受ける〔底本は et et。重複と見て一つに解した〕。あの十字架の秘跡を受けるのである。キリストが十字架にかかり、その体が釘で打ち付けられたからである。
De sacramentis libri sex 2.7.11
Tu ergo cum crucifigeris, Christo adhaeres, clavis Domini nostri Jesu Christi adhaeres; ne te diabolus possit abstrahere. Teneat te clavus Christi, quem revocat humanae conditionis infirmitas.
PL 16, 430Bそれゆえあなたは、十字架につけられるとき、キリストに結び付く。我々の主イエス・キリストの釘に結び付く。悪魔があなたを引き離すことができないようにである。人間の条件の弱さが引き戻そうとするあなたを、キリストの釘がつかまえていよ〔quem は te(あなた)を受けると取った。clavus(釘)を受けるとも読める〕。
De sacramentis libri sex 2.7.12
24. Ergo mersisti (De Consec. dist. 4, cap. Mersisti) , venisti ad sacerdotem: quid tibi dixit? Deus, inquit, Pater omnipotens qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in vitam aeternam.
PL 16, 430B24. こうして、あなたは沈み(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Mersisti」法文)、司教のもとに来た。彼はあなたに何と言ったか。彼は言った。「神、全能の父が、水と聖なる霊によってあなたを再生させ、あなたの罪をあなたに赦した。彼自らが、あなたに永遠の生命へと油を塗るように」。
De sacramentis libri sex 2.7.13
Vide ubi unctus es: in vitam, inquit, aeternam. Noli hanc vitam illi vitae anteferre. Verbi gratia, si exsurgat inimicus aliquis, si velit tibi fidem tuam auferre, si minatur mortem, ut praevaricetur quisquam, vide quid eligas: noli eligere illud in quo non es unctus, sed elige illud in quo unctus es; ut vitam aeternam vitae praeferas temporali. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
PL 16, 430Cどこへ油を塗られたかを見よ。永遠の生命へと、と彼は言う。この生命をあの生命にまさるものとするな。たとえば、ある敵が立ち上がり、あなたの信仰をあなたから奪おうとし、死をもって脅し、誰かが背反するようにさせるなら、何を選ぶかを見よ。油を塗られていないものを選ぶな。油を塗られているものを選べ。永遠の生命を、時の生命にまさるものとするためである。我々の主キリストによって。アーメン。