ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De sacramentis libri sex

Liber VI, Caput II 第VI巻 第II章

Ambrose of Milan · De sacramentis libri sex · PL 16, 455B · 11 sectiones

De sacramentis libri sex 6.2.1

1

In sacramentis omnibus Trinitatis operationem, divinarumque personarum aequalitatem adverti posse, ubi obiter perstringitur error Arianorum. 5. Ergo accepisti de sacramentis, plenissime cognovisti omnia, quod baptizatus es in nomine Trinitatis.

PL 16, 455B

すべての秘跡において三位一体の働きと神のペルソナの等しさが認められうること。ここで、ついでにアレイオス派の誤りが触れられる。5. それゆえ、あなたは秘跡について〔教えを〕受け、すべてを十分に知った。あなたが三位一体の名において洗礼を受けた、ということを。

De sacramentis libri sex 6.2.2

2

In omnibus quae egimus, servatum est mysterium Trinitatis. Ubique Pater et Filius et Spiritus sanctus, una operatio, una sanctificatio; etsi quaedam veluti specialia esse videantur. 6. Quomodo?

PL 16, 455B

我々が行ったすべてにおいて、三位一体の奥義は守られている。至るところで父と子と聖なる霊、一つの働き、一つの聖化がある。ただし、いくつかは特別なもののように見えるとしても。6. どのようにか。

De sacramentis libri sex 6.2.3

3

Deus qui te unxit, et signavit te Dominus, et posuit Spiritum sanctum in corde tuo (II Cor. I, 21, 22) . Accepisti ergo Spiritum sanctum in corde tuo. Accipe aliud, quia quemadmodum Spiritus sanctus in corde, ita etiam Christus in corde. Quomodo?

PL 16, 455B

「神は汝に油を注ぎ、主は汝に印を押し、聖なる霊を汝の心に置いた」(二コリント1:21, 22)。それゆえ、あなたは聖なる霊をあなたの心に受けた。もう一つのことを受け取れ。聖なる霊が心にあるように、キリストもまた心にあるからである。どのようにか。

De sacramentis libri sex 6.2.4

4

Habes hoc in Canticis canticorum Christum dicentem ad Ecclesiam: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachiis tuis (Can. VIII. 6) . 7. Ergo unxit te Deus, signavit te Christus. Quomodo?

PL 16, 455C

あなたはこれを雅歌の中に持っている。キリストが教会に言う。「私を印として汝の心に置け、印として汝の腕に置け」(雅歌8:6)。7. それゆえ、神があなたに油を注ぎ、キリストがあなたに印を押した。どのようにか。

De sacramentis libri sex 6.2.5

5

Quia ad crucis ipsius signatus es formam, ad illius passionem: accepisti signaculum ad illius similitudinem; ut ad ipsius formam resurgas, ad ipsius vivas figuram, qui peccato crucifixus est, et Deo vivit: et tuus homo vetus in fonte demersus, peccato crucifixus est, sed Deo resurrexit (Rom. VI, 4 et seq.) .

PL 16, 455C

あなたは彼の十字架の形に、その受難に向けて印されたからである。あなたはその似姿に応じた印を受けた。それは、あなたがその形にしたがって復活し、その象りにしたがって生きるためである。彼は罪に対して十字架につけられ、神に対して生きている。あなたの古い人も、泉に沈められて罪に対して十字架につけられたが、神に対して復活した(ローマ6:4以下)。

De sacramentis libri sex 6.2.6

6

8. Deinde habes alibi speciale, quod te vocaverit Deus, in baptismate autem quasi specialiter concrucifigeris Christo. Deinde quasi specialiter, quando accipis spiritale signaculum, vide distinctionem personarum esse, sed connexum omne mysterium Trinitatis.

PL 16, 455C

8. さらに、神があなたを召したという特別なことを、あなたは別の箇所に持っている。洗礼においては、あなたはいわば特別に、キリストとともに十字架につけられる。さらに、〔これも〕いわば特別なこととして、あなたが霊の印を受けるときには、ペルソナの区別があることを見よ。だが三位一体の奥義はすべて結びついている〔この節は文が省略的で、habes alibi speciale と Deinde quasi specialiter の係りが定かでない。「これも」を補って訳した〕。

De sacramentis libri sex 6.2.7

7

9. Deinde quid Apostolus tibi dixit, ut lectum est nudius tertius? Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus.

PL 16, 455D

9. さらに、使徒はあなたに何と言ったか。一昨日読まれたとおりである。「恩寵の賜物には区別があるが、霊は同じである。務めには区別があるが、主は同じである。」

De sacramentis libri sex 6.2.8

8

Divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq.) . Omnia, inquit, operatur Deus. Sed et de Spiritu Dei lectum est: Unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Ibid., 21) .

PL 16, 456A

「働きには区別があるが、神は同じであり、神はすべての人においてすべてを働かせる」(一コリント12:4以下)。「すべてを神が働かせる」と彼は言う。しかし神の霊についても読まれている。「唯一の同じ霊が、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12:21)〔引照の節の番号は底本のまま。引かれた句は一コリント12:11 に当たる〕。

De sacramentis libri sex 6.2.9

9

Audi Scripturam dicentem quia dividit Spiritus pro voluntate sua, non pro obsequio. Ergo dividit vobis Spiritus gratiam prout vult, non prout jubetur; et maxime quia Spiritus Dei, Spiritus Christi est.

PL 16, 456A

聖書が、霊は自らの意志にしたがって分け与え、服従によってではないと言うのを聞け。それゆえ、霊は諸君に、望むままに恩寵を分け与えるのであって、命じられるままにではない。ことに、神の霊はキリストの霊だからである。

De sacramentis libri sex 6.2.10

10

Et illud tenete ipsum esse Spiritum sanctum, ipsum Spiritum Dei, ipsum Spiritum Christi, ipsum Spiritum paraclitum. 10. Ariani putant se derogare sancto Spiritui, si dicant illum Spiritum paraclitum. Quid est paraclitus, nisi consolator?

PL 16, 456A

次のことを心にとどめよ。聖なる霊と、神の霊と、キリストの霊と、パラクレートス〔ギリシア語に由来する語〕の霊とは、同一である。10. アレイオス派は、聖なる霊をパラクレートスの霊と呼べば、聖なる霊の品位を損なうことになると考える。パラクレートスとは、慰め主でなくて何か。

De sacramentis libri sex 6.2.11

11

Quasi non et de Patre lectum sit, quia ipse est Deus consolationis (II Cor. I, 3) . Vides ergo quia in eo derogandum putant Spiritui sancto, in quo Patris aeterni potestas pio praedicatur affectu.

PL 16, 456B

あたかも父についても、彼自身が慰めの神であると読まれていないかのようである(二コリント1:3)。それゆえ、あなたは見る。彼らは、永遠の父の権能が敬虔な心情で宣べ伝えられるまさにその点で、聖なる霊を貶めるべきだと考えているのだ。