ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De sacramentis libri sex

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

Ambrose of Milan · De sacramentis libri sex · PL 16, 421A · 16 sectiones

De sacramentis libri sex 1.5.1

1

In historia leprosi Naaman signatum esse aquam illam, quae Christi gratiam habeat, solam sanare. Christum baptizari voluisse tantum propter nos.

PL 16, 421A

重い皮膚病の者ナアマンの物語において、キリストの恩寵を持つ水だけが癒すことが示されている。キリストが洗礼を受けようとしたのは、ただ我々のためである。

De sacramentis libri sex 1.5.2

2

Quamobrem Spiritus sanctus in columbae specie apparens, in illum non prius descenderit, quam idem ille aquam Jordanis esset ingressus: quonamve modo istic adfuerit tota Trinitas.

PL 16, 421A

なぜ聖なる霊は、ハトの姿で現れながら、彼がヨルダンの水に入るまで、彼の上に降らなかったのか。またどのようにして、そこに三位一体のすべてが臨在したのか。

De sacramentis libri sex 1.5.3

3

13. Naaman ergo leprosus erat, puella quaedam ait uxori illius: Dominus meus si vult mundari, vadat in terram Israel, et ibi inveniet eum, qui possit ei lepram tollere.

PL 16, 421B

13. さて、ナアマンは重い皮膚病であった。ある少女が彼の妻に言った。「私の主人が清められたいなら、イスラエルの地に行くがよい。そこで、彼からこの病を取り去ることのできる者を見いだすだろう」。

De sacramentis libri sex 1.5.4

4

Dixit illa dominae suae, uxor marito, Naaman regi Syriae, qui eum quasi acceptissimum sibi misit ad regem Israel. Audivit rex Israel quod missus esset ad eum cujus lepram mundaret, et scidit vestem suam.

PL 16, 421B

彼女は女主人に言い、妻は夫に、ナアマンはシリアの王に〔言った〕。王は彼を最も気に入りの者として、イスラエルの王のもとへ遣わした。イスラエルの王は、自分がその重い皮膚病を清めるべき者が自分のもとへ遣わされたと聞いて、衣を裂いた。

De sacramentis libri sex 1.5.5

5

Tunc Elisaeus propheta mandat ei: Quid est quod scidisti vestem, quasi non sit Deus potens, qui mundet leprosum? Mitte illum ad me. Misit illum; cui advenienti ait propheta: Vade in Jordanem, merge, et sanaberis.

PL 16, 421B

そのとき預言者エリシャは王に言い送った。「なぜ衣を裂いたのか。重い皮膚病の者を清める力ある神がいないかのように。彼を私のもとへ遣わせ」。王は彼を遣わした。到着した彼に預言者は言った。「ヨルダンに行け、沈め。そうすれば癒される」。

De sacramentis libri sex 1.5.6

6

14. Ille coepit cogitare secum et dicere: Hoc est totum? Veni de Syria in terram Judaeam, et dicitur mihi: Vade et descende in Jordanem, merge, et sanaberis; quasi flumina meliora non sint in patria mea. Dixerunt ergo ei servi: Domine, quare non facis verbum prophetae?

PL 16, 421C

14. 彼は心の中で考え、言い始めた。「これですべてか。私はシリアからユダヤの地に来たのに、『行ってヨルダンに下り、沈め。そうすれば癒される』と私は言われる。まるで私の祖国にもっとよい川がないかのようだ」。そこで僕たちは彼に言った。「主人よ、なぜ預言者の言葉を行わないのか」。

De sacramentis libri sex 1.5.7

7

Magis fac et experire. Tunc ille ivit in Jordanem, mersit, et surrexit sanus (IV Reg. V, 1 et seq.) . 15. Quid ergo significat? Vidisti aquam: sed non aqua omnis sanat (De Consec., dist. 4, cap. Per aquam, § Non omnis) ; sed aqua sanat, quae habet gratiam Christi.

PL 16, 421C

「むしろ行って試せ」。そこで彼はヨルダンに行き、沈み、癒されて起き上がった(列王記四5:1以下)。15. では、これは何を意味するのか。あなたは水を見た。だが、すべての水が癒すのではない(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Per aquam」法文、§「Non omnis」)。キリストの恩寵を持つ水が癒すのである。

De sacramentis libri sex 1.5.8

8

Aliud est elementum, aliud consecratio: aliud opus, aliud operatio. Aqua opus est, operatio Spiritus sancti est.

PL 16, 422A

元素と聖別は別のものであり、所産と働きは別のものである。水は所産であり、働きは聖なる霊のものである。

De sacramentis libri sex 1.5.9

9

Non sanat aqua, nisi Spiritus descenderit, et aquam illam consecraverit; sicut legisti quod cum Dominus noster Jesus Christus formam baptismatis daret, venit ad Joannem, et ait illi Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me!

PL 16, 422A

霊が降ってその水を聖別しない限り、水は癒さない。あなたが読んだとおり、我々の主イエス・キリストが洗礼の型を与えたとき、ヨハネのもとに来た。するとヨハネは彼に言った。「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のもとに来るのか」。

De sacramentis libri sex 1.5.10

10

Respondit illi Christus: Sine modo. Sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14, 15) . Vide quia omnis justitia in baptismate constituta est. 16. Ergo quare Christus descendit, nisi ut caro ista mundaretur, caro quam suscepit de nostra conditione?

PL 16, 422A

キリストはヨハネに答えた。「今は許せ。このようにして、我々がすべての正義を満たすのがふさわしいからだ」(マタイ3:14–15)。すべての正義は洗礼に据えられていることを見よ。16. では、キリストはなぜ降ったのか。この肉が清められるためでなくて何であろうか。彼が我々の被造の身から取った、この肉が。

De sacramentis libri sex 1.5.11

11

Non enim ablutio peccatorum suorum Christo necessaria erat, qui peccatum non fecit: sed nobis erat necessaria, qui peccato manemus obnoxii. Ergo si propter nos baptismum, nobis forma est constituta, fidei nostrae forma proposita est.

PL 16, 422B

罪を犯さなかったキリストには、自らの罪の洗い清めは必要でなかった。それは、罪に縛られたままの我々にこそ必要であった。それゆえ、我々のために洗礼を〔受けた〕のなら、型は我々のために定められ、我々の信仰の型が示されたのである。

De sacramentis libri sex 1.5.12

12

17. Descendit Christus, Joannes astabat qui baptizabat, et ecce quasi columba Spiritus sanctus descendit. Non columba descendit, sed quasi columba.

PL 16, 422B

17. キリストが降ると、洗礼を授けていたヨハネがそばに立っており、見よ、ハトのように聖なる霊が降った。降ったのはハトではなく、ハトのようなものである。

De sacramentis libri sex 1.5.13

13

Memento quid dixerim: Christus carnem suscepit, non sicut carnem; sed carnis istius veritatem, veram carnem Christus suscepit: Spiritus autem sanctus non in veritate columbae, sed in specie columbae descendit de coelo. Ergo vidit Joannes, et.credidit.

PL 16, 422B

私が何を言ったかを思い起こせ。キリストは肉を取ったが、肉のようなものとしてではなく、この肉の実在、真の肉を取った。他方、聖なる霊は、ハトの実在においてではなく、ハトの姿で天から降った。それゆえヨハネは見て、信じた〔底本は et.credidit。et credidit と読む〕。

De sacramentis libri sex 1.5.14

14

18. Descendit Christus, descendit et Spiritus sanctus (De Consec., dist. 4, c. Per aquam, § Descendit) . Quare prior Christus descendit, postea Spiritus sanctus; cum forma baptismatis et usus hoc habeat, ut ante fons consecretur, et tunc descendat qui baptizandus est?

PL 16, 422C

18. キリストが降り、聖なる霊も降った(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Per aquam」法文、§「Descendit」)。なぜキリストが先に降り、あとで聖なる霊が降ったのか。洗礼の型と慣行は、まず泉が聖別され、そのあとで洗礼を受けるべき者が降ることになっているのに。

De sacramentis libri sex 1.5.15

15

Nam ubi primum ingreditur sacerdos, exorcismum facit secundum creaturam aquae, invocationem postea et precem defert; ut sanctificetur fons, et adsit praesentia Trinitatis aeternae: Christus autem ante descendit, secutus est Spiritus. Qua ratione?

PL 16, 422C

実に、司教がまず入るとき、水という被造物に対して悪魔祓いを行い、そのあとで呼び求めと祈りを献げる。泉が聖とされ、永遠の三位一体の臨在がそこにあるようにするためである。ところがキリストは先に降り、霊があとに続いた。いかなる理由からか。

De sacramentis libri sex 1.5.16

16

Ut non quasi ipse egere Dominus Jesus sanctificationis mysterio videretur: sed sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus. 19. Ergo descendit in aquam Christus, et Spiritus sanctus sicut columba descendit (Matth. III, 16) . Pater quoque Deus e coelo locutus est. Habes praesentiam Trinitatis.

PL 16, 423A

それは、主イエス自身が聖化の奥義を必要とするかのように見えることのないためである。彼自身が聖とし、霊もまた聖とするのである。19. こうして、キリストは水に降り、聖なる霊はハトのように降った(マタイ3:16)。父なる神も天から語った。あなたは三位一体の臨在を得ている。